This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. non alias militi familiarior dux fuit omnia
inter infimos militum haud gravate munia obeundo.
[2]
in ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque
inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis;
vincere ac vinci voltu eodem, nec quemquam aspernari parem qui se offerret;
[3]
factis benignus pro re,
dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus
artibus petierat magistratus iisdem gerebat.
[4]
itaque
universus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur.
[5]
proelium, ut quod maxime unquam, pari spe
utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.
[6]
Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies
geminata victoria, Romanis contra quadringentorum
annorum decora et conditae urbi aequalis victoria;
[p. 474]
utrisque tamen novus hostis curam addebat.
[7]
pugna1 indicio fuit quos gesserint animos; namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies.
[8]
tum consul trepidationem iniciendam
ratus, quando vi pelli non poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium conatur.
[9]
quos
ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere
turmas vidit nec posse aperire in hostes viam, revectus
ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo,
[10?]
“ Nostrum ” inquit “peditum illud, milites, est opus;
agitedum, ut me videritis, quacumque2 incessero in aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite; illa omnia, qua nunc erectae
micant hastae, patefacta strage vasta cernetis.
[11]
” vix
haec3 dicta dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem aperiunt viam. primus omnium consul invadit hostem et cum quo forte contulit gradum obtruncat.
[12]
hoc spectaculo accensi dextra laevaque ante se
quisque memorandum proelium cient4 ; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam inferunt vulnera.
[13]
aliquamdiu iam pugnatum erat, atrox caedes circa
signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat: adeo
morte sola vinci destinaverant animis.
[14]
itaque
[p. 476]
Romani cum et fluere iam lassitudine vires sentirent5 et diei haud multum superesse, accensi ira concitant
se in hostem.
[15]
tum primum referri pedem atque
inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, occidi
Samnis; nec superfuissent multi, ni nox victoriam
magis quam proelium diremisset.
[16]
et Romani fatebantur nunquam cum pertinaciore hoste conflictum,
et Samnites, cum quaereretur quaenam prima causa
tam obstinatos movisset in fugam,
[17?]
oculos sibi Romanorum ardere visos aiebant vesanosque voltus et
furentia ora; inde plus quam ex alia ulla re terroris
ortum. quem terrorem non pugnae solum eventu
sed nocturna profectione confessi sunt.
[18]
postero die
vacuis hostium castris Romanus potitur, quo se omnis
Campanorum multitudo gratulabunda effudit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.