This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. praeter haec invenio apud quosdam L.
Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem ne
[p. 512]
faenerare liceret;
[2]
item aliis plebi scitis cautum ne1 quis eundem magistratum intra decem annos caperet
neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret
consules ambos plebeios creari. quae si omnia
concessa sunt plebi, apparet haud parvas vires defectionem habuisse.
[3]
aliis annalibus proditum est
neque dictatorem Valerium dictum sed per consules
omnem rem actam, neque antequam Romam veniretur sed Romae eam multitudinem coniuratorum
[4?]
ad arma consternatam esse nec in T. Quincti villam
sed in aedes C. Manli2 nocte impetum factum eumque a coniuratis comprehensum ut dux fieret; inde ad quartum lapidem profectos loco munito
consedisse;
[5]
nec ab ducibus mentionem concordiae
ortam sed repente, cum in aciem armati exercitus
processissent,
[6?]
salutationem factam et permixtos
dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes
milites coepisse coactosque consules, cum viderent
aversos a dimicatione militum animos, rettulisse
ad patres de concordia reconcilianda.
[7?]
adeo nihil
praeterquam seditionem fuisse eamque compositam
inter antiquos rerum auctores constat.
[8]
et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana
societate avertit, et praeter Latinorum infidum iam
diu foedus Privernates etiam Norbam3 atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita
depopulati sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.