Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor
senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres
censuissent, praetor Samnitibus respondit:
[2]
nec, quo
minus perpetua cum eis amicitia esset, per populum
Romanum stetisse, nec contradici, quin, quoniam ipsos
belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de
integro reconcilietur;
[3]
quod ad Sidicinos attineat, nihil
intercedi, quo minus Samniti populo pacis bellique
liberum arbitrium sit.
[4]
foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus
annuo stipendio et trium mensum frumento accepto,
quod pepigerat consul, ut tempus indutiis daret, quoad
legati redissent.
Samnites copiis iisdem,
[5]
quibus usi adversus Romanum bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in
dubia spe erant mature urbis hostium potiundae;
[6]
tum
ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est;
dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem
necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam
sua sponte in arma motos facta est.
[7]
ne Campani quidem—adeo iniuriae Samnitium quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat—his se armis abstinuere.
[8]
ex his tot populis unus ingens exercitus
duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit; et quamquam
superiores certaminibus Latini erant, haud inviti, ne
saepius dimicandum foret, agro hostium excessere.
[9]
id spatium Samnitibus datum est Romam legatos
mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem
se foederatos pati, quae hostes essent passi, precibus
infimis petiere,
[10]
ut satis ducerent Romani victoriam
quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuisse, ne vinci etiam se ab ignavissimis populis
sinerent;
[11]
Latinos Campanosque, si sub dicione populi
Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro, sin
[p. 452]
imperium abnuerent, armis coercerent.
[12]
adversus haec
responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse timebantque, ne arcendo abalienarent:
[13]
Campanorum aliam condicionem
esse, qui non foedere, sed per deditionem in fidem
venissent; itaque Campanos, seu velint seu nolint, quieturos; in foedere Latino nihil esse, quo bellare, cum
quibus ipsi velint, prohibeantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

