Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
Romani consules, priusquam educerent in aciem,
immolaverunt. Decio caput iocineris a familiari parte
caesum haruspex dicitur ostendisse; alioqui acceptam
dis hostiam esse; Manlium egregie litasse. 'atqui bene
habet' inquit Decius, 'si ab collega litatum est.'
[2]
instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in
aciem. Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat.
primo utrimque aequis viribus,
[3]
eodem ardore animorum gerebatur res; deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes inpressionem Latinorum, se ad
principes recepere.
[4]
in hac trepidatione Decius consul
M. Valerium magna voce inclamat: 'deorum' inquit
'ope, M. Valeri, opus est; agedum, pontifex publicus
populi Romani praei verba, quibus me pro legionibus
devoveam.'
pontifex eum togam praetextam sumere iussit
[5]
et velato capite, manu subter togam ad mentum exserta,
super telum subiectum pedibus stantem sic dicere:
'Iane,
[6]
Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares,
divi Novensiles, di Indigetes, divi, quorum est potestas
nostrorum hostiumque,
[7]
dique Manes, vos precor, veneror, veniam peto oroque, uti populo Romano Quiritium vim victoriamque prosperetis hostesque populi
Romani Quiritium terrore, formidine morteque adficiatis.
[8]
sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica Quiritium, exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani
Quiritium legiones auxiliaque hostium mecum deis
Manibus Tellurique devoveo.'
[9]
haec ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet
matureque collegae se devotum pro exercitu nuntiare.
ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insilivit ac se in medios hostes inmisit, conspectus ab
utraque acie.
[10]
aliquanto augustior humano visus, sicut
caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem
ab suis aversam in hostes ferret;
[11]
ita omnis terror
[p. 462]
pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit.
[12]
evidentissimum id fuit, quod, quacumque equo invectus est,
ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant;
ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie
consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem
late fecerunt.
[13]
simul et Romani exsolutis religione
animis velut tum primum signo dato coorti pugnam
integram ediderunt;
[14]
nam et rorarii procurrebant inter
antepilanos addiderantque vires hastatis ac principibus,
et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum expectabant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

