previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ANAXARETE TRANSFORMED

Viderat a veteris generosam sanguine Teucri
Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,
700viderat et totis perceperat ossibus aestum
luctatusque diu, postquam ratione furorem
vincere non potuit, supplex ad limina venit
et modo nutrici miserum confessus amorem,
ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,
705et modo de multis blanditus cuique ministris
sollicita petiit propensum voce favorem;
saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,
interdum madidas lacrimarum rore coronas
postibus intendit posuitque in limine duro
710molle latus tristisque serae convicia fecit.
Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,
durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,
spernit et inridet factisque inmitibus addit
715verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.

Non tulit impatiens longi tormenta doloris
Iphis et ante fores haec verba novissima dixit:

Vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem
ulla ferenda mei: laetos molire triumphos
720et Paeana voca nitidaque incingere lauru!
Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!
Certe aliquid laudare mei cogeris amoris,
quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.
Non tamen ante tui curam fugisse memento,
725quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum est.
Nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:
ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,
corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
Si tamen, o superi, mortalia facta videtis,
730este mei memores (nihil ultra lingua precari
sustinet) et longo facite ut narremur in aevo,
et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!”

Dixit, et ad postes ornatos saepe coronis
umentes oculos et pallida bracchia tollens,
735cum foribus laquei religaret vincula summis,
haec tibi serta placent, crudelis et impia?” dixit,
inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,
atque onus infelix elisa fauce pependit.

Icta pedum motu trepidantem et multa timenem
740visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum
prodidit. Exclamant famuli frustraque levatum
(nam pater occiderat) referunt ad limina matris;
accipit illa sinu complexaque frigida nati
membra sui postquam miserarum verba parentum
745edidit et matrum miserarum facta peregit,
funera ducebat mediam lacrimosa per urbem
luridaque arsuro portabat membra feretro.

Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat
pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures
750venit Anaxaretae, quam iam deus ultor agebat:
motatamen videamusaitmiserabile funus
et patulis iniit tectum sublime fenestris;
vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin,
deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
755inducto pallore fugit, conataque retro
ferre pedes haesit, conata avertere vultus
hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,
quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
Neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum
760servat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templum
Prospicientis habet. — Quorum memor, o mea, lentos
pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.
Sic tibi nil vernum nascentia frigus adurat
poma nec excutiant rapidi florentia venti!'

765Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili
edidit, in iuvenem rediit et anilia demit
instrumenta sibi talisque apparuit illi,
qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
evicit nubes nullaque obstante reluxit,
770vimque parat: sed vi non est opus, inque figura
capta dei nymphe est et mutua vulnera sensit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: