previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

OCYROE AND AECULAPIUS

Semifer interea divinae stirpis alumno
laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore.
635Ecce venit rutilis umeros protecta capillis
filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo
fluminis in rapidi ripis enixa vocavit
Ocyroen. Non haec artes contenta paternas
edidicisse fuit: fatorum arcana canebat.

640Ergo ubi vaticinos concepit mente furores
incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,
adspicit infantemtotoquesalutifer orbi
cresce puerdixit: “tibi se mortalia saepe
corpora debebunt; animas tibi reddere ademptas
645fas erit; idque semel dis indignantibus ausus
posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita
eque deo corpus fies exsangue, deusque,
qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis
650omnibus ut maneas nascendi lege creatus,
posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae
sanguine serpentis per saucia membra recepto;
teque ex aeterno patientem numina mortis
efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.”
655Restabat fatis aliquid. Suspirat ab imis
pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,
atque itapraevertuntinquitme fata, vetorque
plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
Non fuerant artes tanti, quae numinis iram
660contraxere mihi; mallem nescisse futura.
Iam mihi subduci facies humana videtur,
iam cibus herba placet, iam latis currere campis
impetus est: in equam cognataque corpora vertor.
Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.”

665Talia dicenti pars est extrema querellae
intellecta parum, confusaque verba fuerunt.
Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur,
sed simulantis equam, parvoque in tempore certos
edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.
670Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues
perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris
et colli spatium, longae pars maxima pallae
cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,
in dextras abiere iubas: pariterque novata est
675et vox et facies nomen quoque monstra dedere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Sir Richard C. Jebb, Commentary on Sophocles: Trachiniae, 559
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: