Tiresias.
Dumque ea per terras fatali lege geruntur315tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,
forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas
seposuisse graves vacuumque agitasse remissos
cum Iunone iocos et “maior vestra profecto est,
quam quae contingit maribus” dixisse “voluptas.”
320Illa negat. Placuit quae sit sententia docti
quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota.
Nam duo magnorum viridi coeuntia silva
corpora serpentum baculi violaverat ictu;
deque viro factus (mirabile) femina septem
325egerat autumnos. Octavo rursus eosdem
vidit, et “est vestrae si tanta potentia plagae”
dixit “ut auctoris sortem in contraria mutet,
nunc quoque vos feriam.” Percussis anguibus isdem
forma prior rediit genetivaque venit imago.
330Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
dicta Iovis firmat. Gravius Saturnia iusto
nec pro materia fertur doluisse, suique
iudicis aeterna damnavit lumina nocte.
At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
335facta dei fecisse deo) pro lumine adempto
scire futura dedit, poenamque levavit honore.