previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
agmine commemorat, fremida regalia turba
atria complentur: nec coniugialia festa
qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma.
5Inque repentinos convivia versa tumultus
adsimilare freto possis, quod saeva quietum
ventorum rabies motis exasperat undis.

Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
10enait, “en adsum praereptae coniugis ultor,
nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
Iuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus
quid facis?” exclamat, “quae te, germane, furentem
mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
15redditur? hac vitam servatae dote rependis?
Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
sed quae visceribus veniebat belua ponti
exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
20quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum
exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
25praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur,
ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque
non tibi, sed certae praelatum intellege morti!”

30Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu
alterno spectans petat hunc ignorat, an illum,
cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus
35exsiluit; teloque ferox inimica remisso
pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
isset: et (indignum!) scelerato profuit ara.
Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.
Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,
40calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
cum genero debere mori. Sed limine tecti
exierat Cepheus, testatus iusque fidemque
45hospitiique deos, ea se prohibente moveri.

Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange
edita Limnaee vitreis peperisse sub undis
creditur, egregius forma, quam divite cultu
50augebat, bis adhuc octonis integer annis,
indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
aureus; ornabant aurata monilia collum
et madidos murra curvum crinale capillos.
Ille quidem iaculo quamvis distantia misso
55figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.
Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
stipite, qui media positus fumabat in ara,
perculit et fractis confudit in ossibus ora.

Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
60Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi
et comes et veri non dissimulator amoris,
postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus
arripit etmecum tibi sint certaminadixit:
65nec longum pueri fato laetabere, quo plus
invidiae, quam laudis habes.” Haec omnia nondum
dixerat, emicuit nervo penetrabile telum
vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
70Acrisioniades adigitque in pectus: at ille
iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra
circumspexit Athin seque acclinavit ad illum
et tulit ad manes iunctae solacia mortis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: