previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Boreas. Zetes et Calais.

675Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae
tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.

ORITHYIA AND BOREAS

Sceptra loci rerumque capit moderamen Erechtheus,
iustitia dubium validisne potentior armis.
Quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat
680femineae sortis: sed erat par forma duarum.
E quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,
Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,
dilectaque diu caruit deus Orithyia,
dum rogat et precibus mavult quam viribus uti.
685Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
quae solita est illi nimiumque domestica vento,
et merito!” dixit: “quid enim mea tela reliqui,
saevitiam et vires iramque animosque minaces,
admovique preces, quarum me dedecet usus?
690Apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,
vi freta concutio nodosaque robora verto
induroque nives et terras grandine pulso.
Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto
(nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,
695ut medius nostris concursibus insonet aether
exsiliantque cavis elisi nubibus ignes.
Idem ego cum subii convexa foramina terrae
supposuique ferox imis mea terga cavernis,
sollicito manes totumque tremoribus orbem.
700Hac ope debueram thalamos petiisse, socerque
non orandus erat, vi sed faciendus Erechtheus.”

Haec Boreas aut his non inferiora locutus
excussit pennas: quarum iactatibus omnis
adflata est tellus latumque perhorruit aequor.
705Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam
verrit humum pavidamque metu caligine tectus
Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
Dum volat, arserunt agitati fortius ignes.
Nec prius aerii cursus suppressit habenas,
710quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.
Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni
et genetrix facta est, partus enixa gemellos,
cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
Non tamen has una memorant cum corpore natas,
715barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,
implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt.
Mox pariter pennae ritu coepere volucrum
cingere utrumque latus, pariter flavescere malae.
Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,
720vellera cum Minyis nitido radiantia villo
per mare non notum prima petiere carina.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: