previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Aeacus. Pestilentia. Myrmidones.

Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,
sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus
455gaudia percepit nato secura recepto.
Bella parat Minos. Qui quamquam milite, quamquam
classe valet, patria tamen est firmissimus ira
Androgeique necem iustis ulciscitur armis.
Ante tamen bello vires adquirit amicas,
460quaque potens habitus, volucri freta classe pererrat.
Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,
promissis Anaphen, regna Astypaleia bello;
hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli
florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon
465marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen
Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro
mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,
nigra pedes, nigris velata monedula pennis).
At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros
470et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae
Gnosiacas iuvere rates. Latere inde sinistro
Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:
Oenopiam veteres appellavere, sed ipse
Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.

475Turba ruit tantaeque virum cognoscere famae
expetit. Occurrunt illi Telamonque, minorque
quam Telamon Peleus, et proles tertia Phocus.
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili
Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
480Admonitus patrii luctus suspirat et illi
dicta refert rector populorum talia centum:
Arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque
pars sis militiae; tumulo solacia posco.”
Huic Asopiadespetis inritadixitet urbi
485non facienda meae: neque enim coniunctior ulla
Cecropidis hac est tellus: ea foedera nobis.”
Tristis abitstabuntquetibi tua foedera magno
dixit et utilius bellum putat esse minari
quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.

490Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris
spectari poterat, cum pleno concita velo
Attica puppis adest in portusque intrat amicos,
quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
Aeacidae longo iuvenes post tempore visum
495agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere
inque patris duxere domum. Spectabilis heros
et veteris retinens etiamnum pignera formae
ingreditur ramumque tenens popularis olivae
a dextra laevaque duos aetate minores
500maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.

Postquam congressus primi sua verba tulerunt,
Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque
auxilium foedusque refert et iura parentum
imperiumque peti totius Achaidos addit.
505Sic ubi mandatam iuvit facundia causam,
Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,
ne petite auxilium, sed sumite”, dixitAthenae;
nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras
ducite; et omnia habet (rerum status iste mearum).
510Robora non desunt, superat mihi miles et hosti:
gratia dis, felix et inexcusabile tempus.”
Immo ita sit,” Cephalus, ”crescat tua civibus opto
urbs!” ait. “Adveniens equidem modo gaudia cepi,
cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus
515obvia processit. Multos tamen inde requiro,
quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.”
Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:
Flebile principium melior fortuna secuta est.
Hanc utinam possem vobis memorare sine illo!
520Ordine nunc repetam. Neu longa ambage morer vos:
ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris.
Et quota pars illi rerum periere mearum!

Dira lues ira populis Iunonis iniquae
incidit exosae dictas a paelice terras.
525Dum visum mortale malum tantaeque latebat
causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
exitium superabat opem, quae victa iacebat.

Principio caelum spissa caligine terras
pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
530dumque quater iunctis explevit cornibus orbem
luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,
letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
Constat et in fontes vitium venisse lacusque,
miliaque incultos serpentum multa per agros
535errasse atque suis fluvios temerasse venenis.
Strage canum primo volucrumque oviumque boumque,
inque feris subiti deprensa potentia morbi.
Concidere infelix validos miratur arator
inter opus tauros medioque recumbere sulco;
540lanigeris gregibus balatus dantibus aegros
sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent.
Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae
degenerat palmas veterumque oblitus honorum
ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
545Non aper irasci meminit, non fidere cursu
cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi.
Omnia languor habet; silvisque agrisque viisque
corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.
Mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,
550non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt
adflatuque nocent et agunt contagia late.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: