previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Erysichthon. Fames.

Desierat cunctosque et res et moverat auctor,
Thesea praecipue. Quem facta audire volentem
730mira deum, innixus cubito Calydonius amnis
talibus adloquitur: “Sunt, o fortissime, quorum
forma semel mota est et in hoc renovamine mansit,
sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu.
735Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem;
nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
anguis eras, modo te faciebant cornua taurum.
Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri;
interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,
740flumen eras, interdum undis contrarius ignis.

ERYSICHTHON AND MESTRA

Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata,
iuris habet. Pater huius erat, qui numina divum
sperneret et nullos aris adoleret odores.
Ille etiam Cereale nemus violasse securi
745dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.
Stabat in his ingens annoso robore quercus,
una nemus; vittae mediam memoresque tabellae
sertaque cingebant, voti argumenta potentis.
Saepe sub hac dryades festas duxere choreas,
750saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci
circuiere modum, mensuraque roboris ulnas
quinque ter implebat. Nec non et cetera tantum
silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni.

Non tamen idcirco ferrum Triopeius illa
755abstinuit famulosque iubet succidere sacrum
robur; et ut iussos cunctari vidit, ab uno
edidit haec rapta sceleratus verba securi:
Non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit
sit dea, iam tanget frondente cacumine terram.”

760Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus,
contremuit gemitumque dedit Deoia quercus:
et pariter frondes, pariter pallescere glandes
coepere ac longi pallorem ducere rami.
Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus,
765haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,
quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus
concidit, abrupta cruor e cervice profundi.

Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet
deterrere nefas saevamque inhibere bipennem.
770Adspicit huncmentisquepiae cape praemia!” dixit
Thessalus, inque virum convertit ab arbore ferrum
detruncatque caput repetitaque robora caedit,
redditus et medio sonus est de robore talis:
Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,
775quae tibi factorum poenas instare tuorum
vaticinor moriens, nostri solacia leti.”

Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem
ictibus innumeris adductaque funibus arbor
corruit et multam prostravit pondere silvam.
780Attonitae dryades damno nemorumque suoque,
omnes germanae, Cererem cum vestibus atris
maerentes adeunt poenamque Erysichthonis orant.
Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu
concussit gravidis oneratos messibus agros.
785Moliturque genus poenae miserabile, si non
ille suis esset nulli miserabilis actis,
pestifera lacerare Fame. Quae quatenus ipsi
non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque
fata coire sinunt), montani numinis unam
790talibus agrestem compellat oreada dictis:

Est locus extremis Scythiae glacialis in oris,
triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque
et ieiuna Fames. Ea se in praecordia condat
795sacrilegi scelerata iube; nec copia rerum
vincat eam, superetque meas certamine vires.
Neve viae spatium te terreat, accipe currus,
accipe quos frenis alte moderere dracones.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: