previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
altera Sidonias, utraque sicca, rates,
omnia cum summo positae videatis in axe,
et maris occiduas non subeatis aquas,
5aetheriamque suis cingens amplexibus arcem
vester ab intacta circulus extet humo,
aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam
dicitur Iliades transiluisse Remus,
inque meam nitidos dominam convertite vultus,
10sitque memor nostri necne, referte mihi. [p. 172]
ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.
cur iacet 1 ambiguo spes mea mixta metu?
crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri,
deque fide certa sit tibi certa fides,
15quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,
non mentitura tu tibi voce refer,
esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,
quodque potest, secum nomen habere tuum
vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,2
20teque remota procul, si modo vivit, amat.
ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,
lenis ab admonito pectore somnus abit?
tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque
tangit et oblitam non sinit esse mei,
25et veniunt aestus, et nox inmensa videtur,
fessaque iactati corporis ossa dolent?
non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,
detque tuus maesti signa doloris amor,
nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum
30Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,
affectum quem te mentis habere velim.
tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ;
non es? at 3 amisso coniuge digna fores.
35tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,
tempus et a nostris exige triste malis,
Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas;
expletur lacrimis egeriturque dolor,
atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset
40mors mea, morte fores sola relicta mea! [p. 174]
spiritus hic per te patrias exisset in auras,
sparsissent lacrimae pectora nostra piae,
supremoque die notum spectantia caelum
texissent digiti lumina nostra tui,
45et cinis in tumulo positus iacuisset avito,
tactaque nascenti corpus haberet humus;
denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem.
nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor,
50avertis vultus et subit ora rubor!
me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
me miserum, si te iam pudet esse meam!
tempus ubi est illud, quo te iactare solebas
coniuge, nec nomen dissimulare viri?
55tempus ubi est, quo te 4nisi non vis illa referri
et dici, memini, iuvit et esse meam?
utque proba dignum est, omni tibi dote placebam:
addebat veris multa faventis amor.
nec, quem praeferresita res tibi magna videbar
60quemque tuum malles esse, vir alter erat.
nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque
non debet dolor hinc, debet abesse pudor,
cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
num legis Euadnen erubuisse viro?
65nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,
ipse suis Phaëthon infitiandus erat.
nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
quod precibus periit ambitiosa suis.
nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,
70purpureus molli fiat in ore pudor. [p. 176]
sed magis in curam nostri consurge tuendi,
exemplumque mihi coniugis esto bonae,
materiamque tuis tristem virtutibus imple:
ardua per praeceps gloria vadit iter.
75Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?
publica virtutis per mala facta via est.
ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus:
si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
80apparet virtus arguiturque malis.
dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque
conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
utere temporibus, quorum nunc munere facta est 5
et patet in laudes area lata tuas.

1 latet vel labat: iacet Ehwald

2 praesentibus haeret

3 ut: at Bentley

4 illud quo te vel illud nisi non vis vel illud quo ni (non) fugis corr. ς

5 ficta est vel freta es: facta est Ehwald

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: