previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,
nec sinis ingenium nobilitate premi,
culte mihiquid enim status hic a funere differt
supremum vitae tempus adusque meae,
5 rem facis, amictum non aversatus amicum,
qua non est aevo rarior ulla tuo.
turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,
vulgus amicitias utilitate probat,
cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
10et cum fortuna statque caditque fides.
nec facile invenias 1 multis in milibus unum,
virtutem pretium qui putet esse sui.
ipse decor, recte facti si praemia desint,
non movet, et gratis paenitet esse probum.
15 nil 2 nisi quod prodest carum est: sed 3 detrahe menti
spem fructus avidae, nemo petendus erit.
at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
utile, sollicitis supputat articulis.
illud amicitiae quondam venerabile numen 4
20prostat et in quaestu pro meretrice sedet,
quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
communis vitii te quoque labe trahi,
diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
25 en ego, non paucis quondam munitus amicis,
dum flavit velis aura secunda meis,
ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
in mediis lacera nave relinquor aquis,
cumque alii nolint etiam me nosse videri,
30vix duo proiecto tresve tulistis opem. [p. 334]
quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
te, nihil exactos 5 nisi nos 6 peccasse fatentem,
sponte sua probitas officiumque iuvat.
35 iudice te mercede caret per seque petenda est
externis virtus incomitata bonis,
turpe putas abigi,7 quia sit miserandus, amicum,
quodque sit infelix, desinere esse tuum.
mitius est lasso digitum supponere mento,
40mergere quam liquidis ora natantis aquis.
cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
instar et hanc vitam mortis habere puta.
Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
a Stygia quantum mors mea distat aqua?
45 adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
et mea non minimum culpa furoris habet,
tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
ut facis,8 et lapso quam potes affer opem.
si bene te novi, si, qui 9 prius esse solebas,
50nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
utque decet, ne te vicerit illa, caves;
et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
sic eadem prodest causa nocetque mihi.
55 scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis
te fieri comitem stantis in orbe deae.
firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
vela regis quassae qualiacumque ratis, [p. 336]
quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
60restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
lenior, offensus qui mihi iure fuit.
quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
illum iurabas protinus esse tuum.
65ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
diceris erratis ingemuisse meis.
tum tua me primum solari littera coepit
et laesum flecti spem dare posse deum.
movit amicitiae tum te constantia longae,
70ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
culta sit, esse vetus me tibi cogit 10 onus.
75 me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
quae non inferior nobilitate fuit,
primus ut auderem committere carmina famae
impulit: ingenii dux fuit ille mei.
nec quo sit primum nobis a tempore cultus
80contendo fratrem posse referre tuum.
te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
quolibet in casu gratia nostra fores,
ultima me tecum vidit maestisque cadentes
excepit lacrimas Aethalis Ilva 11 genis:
85cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
attulerat culpae quem mala fama meae,
inter confessum dubie 12 dubieque negantem
haerebam, pavidas dante timore notas,
exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
90gutta per attonitas ibat oborta genas. [p. 338]
haec igitur referens et quod mea crimina primi
erroris venia posse latere vides,
respicis antiquum lassis in rebus amicum,
fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
95 pro quibus optandi si nobis copia fiat,
tam bene promerito commoda mille precer. 13 sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
100te solitum memini prima rogare deos.

1 invenies

2 nil et

3 sed si vel et vel en

4 nomen

5 ex acto: exactos Ehwald

6 nos non vel vos

7 abici

8 utque facis (et om.)

9 qui, cf. quid A quis: quod ς

10 nunc tibi cogor

11 aeithali silva etc. corr. Rutfgers

12 dubie medius: om A.

13 precor corr.
Heinsius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (27 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: