This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
Attice, iudicio non dubitande meo.
ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,
deserit an partis languida cura suas?
5 non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim
fasque putem iam te non meminisse mei.
ante oculos nostros posita est 1 tua semper imago,
et videor vultus mente videre tuos.
seria multa mihi tecum conlata recordor,
10nec data iucundis tempora pauca iocis,
saepe citae longis visae sermonibus horae,
saepe fuit brevior quam mea verba dies.
saepe tuas venit factum modo carmen ad auris
et nova iudicio subdita Musa tuo est.
15 quod tu laudaras, populo placuisse putabam.
hoc pretium curae dulce regentis 2 erat.
utque meus lima rasus liber esset amici,
non semel admonitu facta litura tuo est. [p. 340]
nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,
20nos via, nos iunctis curva theatra locis,
denique tantus amor nobis, carissime, semper,
quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
non ego, si biberes securae pocula Lethes,
excidere haec credam pectore posse tuo.
25 longa dies citius brumali sidere, noxque
tardior hiberna solstitialis erit,
nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,
calthaque Paestanas vincet odore rosas,
quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
30non ita pars fati candida nulla mei est.
ne tamen haec dici possit fiducia mendax
stultaque credulitas nostra fuisse, cave,
constantique fide veterem tutare sodalem,
qua licet et quantum non onerosus ero.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.