previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

in medicina per se plumbi usus cicatrices reprimere adalligatisque lumborum et renium parti lamnis frigidiore natura inhibere inpetus veneris visaque in quiete veneria sponte naturae erumpentia usque in genus morbi. his lamnis calvus orator cohibuisse se traditur viresque corporis studiorum labori custodisse. nero, quoniam ita placuit diis, princeps, lamna pectori inposita sub ea cantica exclamans alendis vocibus demonstravit rationem. coquitur ad medicinae usus patinis fictilibus substrato sulpure minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sulpure et ferro mixtis. cum coquatur, munienda in eo opere foramina spiritus convenit; alioqui plumbi fornacium halitus noxius sentitur. et pestilens est, canibus ocissime, omnium vero metallorum muscis et culicibus, quam ob rem non sunt ea taedia in metallis. quidam in coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent, alii cerussam potius quam sulpur. fit et lotura plumbi usus in medicina. cum se ipso teritur in mortariis plumbeis addita aqua caelesti, donec crassescat; postea supernatans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, siccatum dividitur in pastillos. quidam limatum plumbum sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii vero acetum, alii vinum, alii adipem, alii rosam. quidam in lapideo mortario et maxime thebaico plumbeum pistillum terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. id autem quod ustum est plumbum lavatur ut stibis et cadmea. potest adstringere, sistere, contrahere cicatrices; usu est eodem et in oculorum medicamentis, maxime contra procidentiam eorum et inanitates ulcerum excrescentiave rimasque sedis aut haemorroidas et condylomata. ad haec maxime lotura plumbi facit, cinis autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque quae chartis ratio profectus. uritur autem in patinis per lamnas minutas cum sulpure, versatum rudibus ferreis aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein refrigeratum teritur in farinam. alii elimatam scobem in fictili crudo cocunt in caminis, donec percoquatur figlinum. aliqui cerussam admiscent pari mensura aut hordeum teruntque ut in crudo dictum est, et praeferunt sic plumbum spodio cyprio.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: