Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[128]
est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis,
ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse
debet, fusius et ornatius res possit exponi; quod fit
vel invidiae gratia vel miserationis. id et raro
faciendum iudico neque sic unquam, ut totus ordo
repetatur; licet enim per partes idem consequi.
ceterum, qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco
rem stringat et contentus indicare, quod factum sit,
quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum
esse promittat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.