This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22]
Sed ut non semper necessaria aut utilis est partitio,1 ita opportune adhibita plurimum orationi
[p. 148]
lucis et gratiae confert. neque enim solum id efficit,
ut clariora fiant, quae dicuntur, rebus velut ex
turba extractis et in conspectu iudicum positis; sed
reficit quoque audientem certo singularum partium
fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia.
1 utilis est partitio, Victor: utilis etiam partitio est, A: etiam supervacua partitio est, B.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.