Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
quod est sine dubio inter coniunctas
maxime personas, quotiens ferimus, ignoscimus,
satisfacimus, monemus, procul ab ira, procul ab odio.
Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio
est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus
laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos
faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum
senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert; hic enim tantum concitari, illic etiam
adfici debet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.