previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Amph.
Pervince, Theseu, quicquid alto in pectore
655remanet pavoris neve te fructu optimo
frauda laborum: quae fuit durum pati,
meminisse dulce est fare casus horridos.

Thes.
Fas omne mundi teque dominantem precor
regno capaci teque quam amotam inrita
660quaesivit Enna mater, ut iura abdita
et operta terris liceat impune eloqui.
Spartana tellus nobile attollit iugum,
densis ubi aequor Taenarus silvis premit;
hic ora solvit Ditis invisi domus
665hiatque rupes alta et immenso specu
ingens vorago faucibus vastis patet
latumque pandit omnibus populis iter.
non caeca tenebris incipit. primo via;
tenuis relictae lucis a tergo nitor
670fulgorque dubius solis afflicti cadit
et ludit aciem:- nocte sic mixta solet
praebere lumen primus aut serus dies.
hinc ampla vacuis spatia laxantur locis,
in quae omne mersum penetrat humanum genus.
675nec ire labor est; ipsa deducit via:
ut saepe puppes aestus invitas rapit,
[p. 26] sic pronus aer urguet atque avidum chaos,
gradumque retro flectere haut umquam sinunt
umbrae tenaces. intus immensi sinus
680placido quieta labitur Lethe vado
demitque curas, neve remeandi amplius
pateat facultas, flexibus multis gravem
involvit amnem: qualis incertis vagus
Maeander undis ludit et cedit sibi
685instatque dubius litus an fontem petat.
palus inertis foeda Cocyti iacet;
hic vultur, illic luctifer bubo gemit
omenque triste resonat infaustae strigis.
horrent opaca fronde nigrantes comae,
690taxo imminente quam tenet segnis Sopor,
Famesque maesta tabido rictu iacet
Pudorque serus conscios vultus tegit.
Metus Pavorque + Funus et frendens Dolor
aterque Luctus sequitur et Morbus tremens
695et cincta ferro Bella; in extremo abdita
iners Senectus adiuvat baculo gradum.

Amph.
Estne aliqua tellus Cereris aut Bacchi ferax?

Thes.
Non prata viridi laeta facie germinant
nec adulta leni fluctuat Zephyro seges;
700non ulla ramos silva pomiferos habet:
sterilis profundi vastitas squalet soli
et foeda tellus torpet aeterno situ.
rerumque maestus finis et mundi ultima
immotus aer haeret et pigro sedet
705nox atra mundo: cuncta maerore horrida
[p. 27] ipsaque morte peior est mortis locus.

Amph.
Quid ille opaca qui regit sceptro loca,
qua sede positus temperat populos leves?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: