previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Sen.
Quae visa portas? effer in medium metus.

Andr.
Partes fere nox alma transierat duas
clarumque septem verterant stellae iugum;
440ignota tandem venit afflictae quies
brevisque fessis somnus obrepsit genis,
si somnus ille est mentis attonitae stupor:
cum subito nostros Hector ante oculos stetit,
non qualis ultro bella in Argivos ferens
445Graias petebat facibus Idaeis rates,
nec caede multa qualis in Danaos furens
vera ex Achille spolia simulato tulit,
non ille vultus flammeum intendens iubar,
sed fessus ac deiectus et fletu gravis
450similisque maesto, squalida obtectus coma.
iuvat tamen vidisse; tum quassans caput:
'dispelle somnos' inquit ... et natum eripe,
o fida coniunx: lateat, haec una est salus.
omitte fletusTroia quod cecidit gemis?
455utinam iaceret tota. festina, amove
quocumque nostrae parvulam stirpem domus.'
mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit,
oculosque nunc huc pavida, nunc illuc ferens
oblita nati misera quaesivi Hectorem:
460fallax per ipsos umbra complexus abit.
[p. 67] O nate, magni certa progenies patris,
spes una Phrygibus, unica adflictae domus,
veterisque suboles sanguinis nimium inclita
nimiumque patri similis: hos vultus meus
465habebat Hector, talis incessu fuit
habituque talis, sic tulit fortes manus,
Sic celsus umeris, fronte sic torva minax
cervice fusam dissipans iacta comam
o nate sero Phrygibus, o matri cito,
470eritne tempus illud ac felix dies
quo Troici defensor et vindex soli
recidiva ponas Pergama et sparsos fuga
cives reducas, nomen et patriae suum
Phrygibusque reddas? sed mei fati memor
475tam magna timeo votaquod captis sat est,
vivamus, heu me, quis locus fidus meo
erit timori quave te sede occulam?
arx illa pollens opibus et muris deum,
gentes per omnes clara et invidiae gravis,
480nunc pulvis altus, strata sunt flamma omnia
superestque vasta ex urbe ne tantum quidem,
quo lateat infans, quem locum fraudi legam,1?
est tumulus ingens coniugis cari sacer,
verendus hosti, mole quem immensa parens
485opibusque magnis struxit, in luctus suos
rex non avarus: optime credam patri,
sudor per artus frigidus totos cadit:
omen tremesco misera feralis loci.

Sen.
Miser occupet praesidia, securus legat.
[p. 68]

Andr.
Quid quod latere sine metu magno nequit?

Sen.
Ne prodat aliquis, amove testes doli. ,

Andr.
Si quaeret hostis?

Sen.
Vrbe in eversa perit.
haec causa multos una ab interitu arcuit:
490credi perisse,

Andr.
Vix spei quicquam est super:
quid proderit latuisse redituro in manus?

Sen.
495Victor feroces impetus primos habet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: