previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. " Di quoque," inquit, " multa ingratis tribuunt." Sed illa bonis paraverunt; contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem, solem, hiemis aestatisque cursus et media veris autumnique temperamento imbres et fontium haustus, ventorum statos flatus pro universis in- venerunt ; excerpere singulos non potuerunt. [2] Rex honores dignis dat, congiarium et indignis ; frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum, quisquis incisus est ; [p. 262] quidquid aliud est, quod tamquam civi, non tamquam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt. [3] Deus quoque quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. Nec enim poterat fieri, ut ventus bonis viris secundus esset, contrarius malis, communi autem bono erat patere commercium maris et regnum humani generis relaxari ; nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborum- que rura defluerent. Quaedam in medio ponuntur. [4] Tam bonis quam malis conduntur urbes ; monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publicavit editio ; medicina etiam sceleratis opem monstrat ; compositiones remediorum salutarium nemo sup- pressit, ne sanarentur indigni. [5] In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas an eligas. Ius et furi dicitur ; pace et homicidae fruuntur ; sua repetunt etiam, qui aliena rapuerunt ; percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit ; legum praesidio, qui pluri- mum in illas peccaverunt,proteguntur. [6] Quaedam non poterant ceteris contingere, nisi universis darentur ; non est itaque, quod de istis disputes, ad quae publice [p. 264] invitati sumus. Illud, quod iudicio meo ad aliquem pervenire debebit, ei, quem esse ingratum sciam, non dabo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: