previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo; habeo maiora, quae cures. Quaere, quid scribas, non quemadmodum; et hoc ipsum, non ut scribas, sed ut sentias, ut illa, quae senseris, magis adplices tibi et velut signes. Cuiuscumque [p. 320] orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum. [2] Magnus ille remissius loquitur et securius; quaecumque dicit, plus habent fiduciae quam curae.

Nosti comptulos 1 iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos; nihil ab illis speraveris forte, nihil solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa est et 2 fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti. Non est ornamentum virile concinnitas. [3] Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus ! Praeter has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque etquis credat ?—in homine rarum humanitas bonum, splendorem illi suum adfunderent. Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent ! Quanta esset cum gratia auctoritas ! Nemo illam amabilem, qui non simul venerabilem diceret. [4] Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et, ut " fas sit vidisse," tacitus precetur ? Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu [p. 322] contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?

[5]

O quam te memorem, virgo ? Namque haut tibi vultus
Mortalis nec vox hominem sonat.
...
Sis felix, nostrumque leves quaecumque laborem.
Aderit levabitque, si colere eam voluerimus. Colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate.

[6] Nemo, inquam, non amore eius arderet, si nobis illam videre contingeret; nunc enim multa obstrigilant et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut obscuro 3 retinent. Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam. [7] Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem [p. 324] hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.

[8] Tunc intellegere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est; parentibus quippe nec minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia. 4 Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti ? Illos reperti in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis harenis sive 5 ex Africae solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi cenationem ferunt. [9] Miramur parietes tenui marmore inductos, cum sciamus, quale sit quod absconditur. Oculis nostris inponimus, et cum auro tecta perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus ? Scimus enim sub illo auro foeda ligna latitare.

Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur; omnium istorum, quos incedere altos vides, bratteata felicitas est. Inspice, et scies, sub ista tenui membrana dignitatis quantum mali iaceat. [10] Haec ipsa res, quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoresque et venales in vicem [p. 326] facti quaerimus non quale sit quidque, sed quanti; ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur, in contrarium transituri, si plus scelera promittent.

[11] Admirationem nobis parentes auri argenti que fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum. Deinde totus populus in alia discors in hoc convenit; hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum grati videri volunt, consecrant. Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.

[12] Accedunt deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur. Nihil illis melius nec dare videntur di immortales posse nec habere.

[13]

Regia Solis erat sublimibus alta columnis
Clara micante auro.
Eiusdem currum aspice:
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
Denique quod optimum videri volunt saeculum, aureum appellant. [14] Nec apud Graecos tragicos desunt, qui lucro innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent. [p. 328]
Sine me vocari pessimum, ut 6 dives vocer.
An dives, omnes quaerimus, nemo, an bonus.
Non quare et unde, quid habeas, tantum rogant.
Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit.
Quid habere nobis turpe sit quaeris ? Nihil.
Aut dives opto vivere aut pauper mori.
Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit.
Pecunia, ingens generis humani bonum,
Cui non voluptas matris aut blandae potest
Par esse prolis, non sacer meritis parens;
Tam dulce si quid Veneris in vultu micat,
Merito illa amores caelitum atque hominum movet.

[15] Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent 7 viderentque, quem admirator auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat. [16] Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum lacrimarum, quantum laborum exigit ! Quam misera desiderat esse, quam misera e partis est! Adice cotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tormento pecunia possidetur quam quaeritur. Quantum damnis [p. 330] ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora ! Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur, damnum est.

[17] " At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet." Fateor. Quid ergo ? Tu ullos esse condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam ? Utinam qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent ! Utinam honores petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum ! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova suscipiunt, 8 cum priora damnaverint. Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat. Queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.

[18] Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo: numquam te paenitebit tui. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter. Eant, ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet, quantum non cupit quantum non timet. VALE, [p. 332]

1 comptulos Buecheler; complutos BA.

2 est et later MSS.; esset B; esse A1.

3 obscuro Muretus; obscure BA.

4 monilia Erasmus; mobilia B; mobiba A.

5 harenis sive later MSS.; harent. sive BA.

6 ut Hense; simul ut MSS.

7 exspectarent Muretus; spectarent BA.

8 suscipiunt codd., Gruter; suspiciunt BA.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: