previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec [p. 338] dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum. Quaeris, an verum sit, quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse, sapere bonum non esse. Primum exponam, quid Stoicis videatur; deinde tunc dicere sententiam audebo.

[2] Placet nostris, quod bonum est, corpus esse, quia quod bonum est, facit: quidquid facit, corpus est. Quod bonum est, prodest. Faciat autem aliquid oportet, ut prosit; si facit, corpus est. Sapientiam bonum esse dicunt; sequitur, ut necesse sit illam corporalem quoque dicere. [3] At sapere non putant eiusdem condicionis esse. Incorporale est et accidens alteri, id est sapientiae; itaque nec facit quidquam nec prodest. ' " Quid ergo ? " inquit, " non dicimus, bonum est sapere ? " Dicimus referentes ad id, ex quo pendet, id est ad ipsam sapientiam. [4] Adversus hos quid ab aliis respondeatur, audi, antequam ego incipio secedere et in alia parte considere. " Isto modo," inquiunt, " nec beate vivere bonum est. velint nolint, respondendum est beatam vitam bonum esse, beate vivere bonum non esse." [5] Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: " vultis sapere. Ergo expetenda res est sapere. Si expetenda res est, bona est." Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non [p. 340] sinit. Ego illam, si pateris, adiungam. " Expetendum est," inquiunt, " quod bonum est: expetibile, quod nobis contingit, cum bonum consecuti sumus. Non petitur tamquam bonum, sed petito bono accedit."

[6] Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere, quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri. Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat. Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium. Utor hac publica persuasione: neminem invenies, qui non putet et sapientiam bonum et sapere. 1

[7] Non faciam, quod victi solent, ut provocem ad populum; nostris incipiamus armis confligere.

Quod accidit alicui, utrum extra id, cui accidit, est an in eo, cui accidit ? Si in eo est, cui accidit, tam corpus est quam illud, cui accidit. Nihil enim accidere sine tactu potest; quod tangit, corpus est. Si extra est, posteaquam acciderat, recessit. Quod recessit, motum habet. Quod motum habet, corpus [p. 342] est. Speras me dicturum non esse aliud cursum, aliud currere, nec aliud calorem, aliud calere, nec aliud lucem, aliud lucere; concedo ista alia esse, sed non sortis alterius. [8] Si valetudo indifferens est, et valere indifferens est 2 ; si forma indifferens est, et formonsum esse. Si iustitia bonum est, et iustum esse. Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est. Hoc ut scias, neutrum esse sine altero potest. Qui sapit, sapiens est; qui sapiens est, sapit. Adeo non potest dubitari, an quale illud sit, tale hoc sit, ut quibusdam utrumque unum videatur atque idem,

[9] Sed illud libenter quaesierim: cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit ? Bonum negant esse, malum utique non est; sequitur ut medium sit. Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas. Hoc, ut sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est. Atqui ne malum quidem est, quod contingere malo non potest; ergo bonum est. Quod nisi bonus non habet, bonum est. Sapere non nisi bonus habet; ergo bonum est. " [10] Accidens est," inquit, " sapientiae." Hoc ergo, quod vocas sapere, [p. 344] utrum facit sapientiam an patitur ? Utroque modo corpus est. Nam et quod fit et quod facit, corpus est; si corpus est, bonum est. Unum enim illi deerat, quominus bonum esset, quod incorporale erat.

[11] Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere, cu in utrolibet eorum et alterum sit. Numquid enim quemquam existimas sapere nisi qui sapientiam habet ? Numquid quemquam, qui sapit, non putas habere sapientiam ? [12] Dialectici veteres ista distinguunt; ab illis divisio usque ad Stoicos venit. Qualis sit haec, dicam. Aliud est ager, aliud agrum habere, quidni ? Cum habere agrum ad habentem, non ad agrum pertineat. Sic aliud est sapientia, aliud sapere. Puto concedes duo esse haec, id, quod habetur, et eum, qui habet; habetur sapientia, habet qui sapit. Sapientia est mens perfecta vel ad summum optimumque perducta. Ars enim vitae est. Sapere quid est ? Non possum dicere " mens perfecta," sed id quod contingit perfectam mentem habenti; ita alterum est mens bona, alterum quasi habere mentem bonam.

[13] " Sunt," inquit, " naturae corporum, tamquam hic homo est, hic equus. Has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi corporum. Hi habent [p. 346] proprium quiddam et a corporibus seductum, tamquam video Catonem ambulantem. Hoc sensus ostendit, animus credidit. Corpus est, quod video, cui et oculos intendi et animum. Dico deinde: Cato ambulat. Non corpus," inquit, " est, quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum. Sic cum dicimus sapientiam, corporale quiddam intellegimus; cum dicimus " sapit," de corpore loquimur. Plurimum autem interest, utrum illum dicas an de illo."

[14] Putemus in praesentia ista duo esse,—nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio,—quid prohibet, quominus aliud quidem sit, 3 sed nihilominus bonum ? Dicebam 4 paulo ante aliud esse agrum, aliud habere agrum. Quidni ? In alia enim natura est qui habet, in alia quod habetur. Illa terra est, hic homo est. At in hoc, de quo agitur, eiusdem naturae sunt utraque, et qui habet sapientiam, et ipsa. [15] Praeterea illic aliud est, quod habetur, alius, qui habet; hic in eodem est et quod habetur et qui habet. Ager iure possidetur, sapientia natura. Ille abalienari potest et alteri tradi, haec non discedit a domino. Non est itaque quod compares inter se dissimilia.

Coeperam dicere posse ista duo esse et tamen utraque bona, tamquam sapientia et sapiens duo [p. 348] sunt et utrumque bonum esse concedis. Quomodo nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habens sapientiam, sic nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habere sapientiam, id est sapere. [16] Ego in hoc volo sapiens esse, ut sapiam. Quid ergo ? Non est id bonum, sine quo nec illud bonum est ? Vos certe dicitis sapientiam, si sine usu detur, accipiendam non esse. Quid est usus sapientiae ? Sapere; hoc est in illa pretiosissimum, quo detracto supervacua fit. Si tormenta mala sunt, torqueri malum est, adeo quidem, ut illa non sint mala, si quod sequitur detraxeris. Sapientia habitus perfectae mentis est, sapere usus perfectae mentis. Quomodo potest usus eius bonum non esse, quae sine usu bonum non 5 est ? [17] Interrogo te, an sapientia expetenda sit; fateris. Interrogo, an usus sapientiae expetendus sit; fateris; negas enim te illam recepturum, si uti ea prohibearis. Quod expetendum est, bonum est. Sapere sapientiae usus est, quomodo eloquentiae eloqui, quomodo oculorum videre. Ergo sapere sapientiae usus est, usus autem sapientiae expetendus est; sapere ergo expetendum est. Si expetendum est, bonum est.

[18] Olim ipse me damno, qui illos imitor, dum accuso, [p. 350] et verba apertae rei impendo. Cui enim dubium potest esse, quin si aestus malum est, et aestuare malum sit ? Si algor malum est, malum sit algere ? Si vita bonum est, et vivere bonum sit ? Omnia ista circa sapientiam, non in ipsa sunt. At nobis in ipsa commorandum est. [19] Etiam si quid e vagari libet, amplos habet illa spatiososque 6 secessus: de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an 7 corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur. Ista iam a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum, quas tractat, rerum magnitudinem attollunt; haec vero, de quibus paulo ante dicebam, minuunt et deprimunt nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant. [20] Obsecro vos, tam necessariam curam maioribus melioribusque debitam in re nescio an falsa, certe inutili terimus ? Quid mihi profuturum est scire, an aliud sit sapientia, aliud sapere ? Quid mihi profuturum est scire illud bonum esse, hoc non esse 8 ? Temere me geram, subibo 9 huius voti aleam: tibi sapientia, mihi sapere contingat; pares erimus. [p. 352]

[21] Potius id age, ut mihi viam monstres, qua ad ista perveniam. Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi. Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet, 10 cum visum erit, profugiam. [22] Nihil mihi videtur turpius quam optare mortem. Nam si vis vivere, quid optas mori ? Sive non vis, quid deos rogas, quod tibi nascenti dederunt ? Nam ut quandoque moriaris, etiam invito positum est, ut cum voles, in tua manu est. Alterum tibi necesse est, alterum licet.

[23] Turpissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: " Ita," 11 inquit, " quamprimum moriar." Homo demens, optas rem tuam. " Ita quamprimum moriar." Fortasse inter has voces senex factus es. Alioqui quid in mora est ? Nemo te tenet; evade, qua visum est. Elige quamlibet rerum naturae partem, quam tibi praebere exitum iubeas. Haec nempe sunt elementa, 12 quibus hic mundus administratur, aqua, terra, spiritus. Omnia ista tam causae vivendi sunt quam viae mortis. " [24] Ita [p. 354] quamprimum moriar ": " quamprimum " istud quid esse vis ? Quem illi diem ponis ? Citius fieri quam optas, potest. Inbecillae mentis ista sunt verba et hac detestatione misericordiam captantis; non vult mori qui optat. Deos vitam et salutem roga; si mori placuit, hic mortis est fructus, optare desinere.

[25] Haec, mi Lucili, tractemus, his formemus animum. Hoc est sapientia, hoc est sapere, non disputatiunculis inanibus subtilitatem vanissimam agitare. Tot quaestiones fortuna tibi posuit, nondum illas solvisti; iam cavillaris ? Quam stultum est, cum signum pugnae acceperis, ventilare. Remove ista lusoria arma; decretoriis opus est. Dic, qua ratione nulla animum tristitia, nulla formido perturbet, qua ratione hoc secretarum cupiditatium pondus effundam. Agatur aliquid. " [26] Sapientia bonum est, sapere non est bonum "; sic fit, ut 13 negemur sapere, ut hoc totum studium derideatur tamquam operatum supervacuis. Quid, si scires etiam illud quaeri, an bonum sit futura sapientia 14 ? Quid enim dubi est, oro te, an nec messem futuram iam sentiant horrea nec futuram adulescentiam pueritia viribus aut ullo robore intellegat ? Aegro interim nil ventura sanitas prodest, [p. 356] non magis quam currentem luctantemque post multos secuturum menses otium reficit. [27] Quis nescit hoc ipso non esse bonum id, quod futurum est, quia futurum est ? Nam quod bonum est, utique prodest. Nisi praesentia prodesse non possunt; si non prodest, bonum non est; si prodest, iam est. Futurus sum sapiens; hoc bonum erit, cum fuero, interim non est. Prius aliquid esse debet, deinde quale esse.

[28] Quomodo, oro te, quod adhuc nihil est, iam bonum est ? Quomodo autem tibi magis vis probari non esse aliquid, quam si dixero: futurum est ? Nondum enim venisse apparet quod venit, ver secuturum est: scio nunc hiemem esse. Aestas secutura est: scio aestatem non esse. Maximum argumentum habeo nondum praesentis futurum esse. [29] Sapiam, spero, sed interim non sapio. Si illud bonum haberem, iam hoc carerem malo. Futurum est, ut sapiam; ex hoc licet nondum sapere me intellegas. Non possum simul et in illo bono et in hoc malo esse; duo ista non coeunt nec apud eundem sunt una malum et bonum.

[30] Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus. Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit. Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam [p. 358] latrunculariam prospicit, ut sciat, quomodo alligatus exeat calculus. [31] At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, et incendium domus et periculum liberorum et obsidio patriae et bonorum direptio; adice isto naufragia motusque terrarum et quicquid aliud timeri potest; inter ista districtus rebus nihil aliud quam animum oblectantibus vacas ? Quid inter sapientiam et sapere intersit, inquiris ? Nodos nectis ac solvis tanta mole impendente capiti tuo ?

[32] Non tam benignum ac liberate tempus natura nobis dedit, ut aliquid ex illo vacet perdere. Et vide, quam multa etiam diligentissimis pereant: aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum; aliud necessaria negotia, aliud publica occupaverunt; vitam nobiscum dividit somnus.

Ex 15 hoc tempore tam angusto et rapido et nos auferente quid iuvat maiorem partem mittere in vanum ? [33] Adice nunc, quod adsuescit animus delectare se potius quam sanare et philosophiam oblectamentum facere, cum remedium sit. Inter sapientiam et sapere quid intersit nescio; scio mea non interesse, sciam ista an nesciam. Dic mihi: cum quid inter sapientiam et sapere intersit didicero, sapiam 16 ? Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae detines quam inter opera ? Fac me fortiorem, fac securiorem, fac fortunae parem, fac superiorem.

Possum autem superior esse, si derexero eo 17 omne, quod disco. VALE. [p. 360]

1 et sapientiam bonum et sapere ed. Mentel.; et s. et b. s. B; et s. b. s. A; et s. b. et s. bonum later MSS.

2 et valere indifferens est add. Erasmus; bene valere indifferens est later MSS.

3 sit om. BA.

4 dicebam Hermes; dicebas BA.

5 non later MSS.; om. BA.

6 spatiososque later MSS.; speciososque BA.

7 an later MSS.; in BA.

8 hoc non esse add. Muretus.

9 subibo Erasmus; subito BA.

10 ipsemet Pincianus; ipsemecum BA.

11 ita Pincianus; itaque MSS.

12 elementa later MSS.; et elementa BA.

13 ut add. Schweighaeuser.

14 sit futura sapientia Pinc.; sit puta sapientia BA.

15 ex Pinc.; et BA.

16 sapiam later MSS.; sapientiam BA.

17 eo added by Haase.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: