This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13] Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi fave; crede quod mavis. Si plures habet 1 sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit sibi, cum coepit inpelli, nec timorem suum redigit ad verum. Nemo dicit: " Vanus auctor est, vanus haec aut finxit aut credidit." Damus nos aurae ferendos. 2
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.