previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


"Tu me," inquis, "vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum ? Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori ? " Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit. Partem noctium studiis vindico. Non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo. [2] Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus, et inprimis a meis rebus; posterorum negotium ago; illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo. Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt. [p. 38]

[3] Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo: "Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus adtribuit. Ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite; et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur. Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt. Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur; habere nos putamus, haeremus.

[4] In praecipitia cursus iste deducit. Huius eminentis vitae exitus cadere est. Deinde ne resistere quidem licet, eum coepit transversos agere felicitas, aut saltim rectis aut semel ruere; non evertit 1 fortuna, sed cernulat et allidit.

[5] Hanc ergo sanam ac salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valitudini satis est. Durius tractandum est, ne animo male pareat. Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis. Hanc utrum caespes erexerit an varius lapis gentis alienae, nihil interest; scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi. Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit. Cogitate nihil praeter [p. 40] animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est."

[6] Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ? Mihi crede, qui nihil agere videntur, maiora agunt; humana divinaque simul tractant.

[7] Sed iam finis faciendus est et aliquid, ut institui, pro hac epistula dependendum. Id non de meo fiet; adhuc Epicurum complicamus, cuius hanc vocem hodierno die legi: " Philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera libertas." Non differtur in diem, qui se illi subiecit et tradidit; statim circumagitur. Hoc enim ipsum philosophiae servire libertas est.

[8] Potest fieri, ut me interroges, quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius quam nostrorum. Quid est tamen, quare tu istas Epicuri voces putes esse, non publicas ? Quam multi poetae dicunt, quae philosophis aut dicta sunt aut dicenda! Non adtingam tragicos nec togatas nostras. Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae. Quantum disertissimorum versuum inter mimos iacet! Quam multa Publilii non excalceatis, sed coturnatis dicenda sunt!

[9] Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et [p. 42] ad hanc partem, quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:

Alienum est omne, quicquid optando evenit.

[10] Hunc sensum 2 a te dici non paulo melius et 3 adstrictis memini:

Non est tuum, fortuna quod fecit tuum.
Illud etiamnunc melius dictum a te non praeteribo:
Dari bonum quod potuit, auferri potest.
Hoc non inputo in solutum; dedi 4 de tuo tibi.

1 evertit the edition of Mentelin; vertit MSS.

2 sensum Buecheler; versum MSS.

3 et Muretus; sed MSS.

4 dedi inserted by Hense.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: