This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34] Quid ergo ? " inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet [p. 306] et exarmat ? " Non tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet; alioqui gubernator ille non est. Gubernatoris 1 artem adeo non inpedit, ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.
1 alioqui gubernator ille non est. gubernatoris Buecheler; alioquin gubernatis V; alioqui bnatoris P.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.