This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] At ille obiit viridis. Sed officia boni civis, boni amici, boni filii executus est; in nulla parte cessavit. licet aetas eius inperfecta sit, vita perfecta est. Octoginta annis vixit. Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis, quomodo dicuntur arbores vivere. Obsecro te, Lucili, hoc agamus, ut quemadmodum pretiosa rerum sic vita nostra non multum pateat, sed multum pendeat. Actu illam metiamur, non tempore. Vis scire, quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius evectum, et illum, cui multi anni transmissi sunt ? Alter post mortem quoque est, alter ante mortem periit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.