previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


soteria Rutili Gallici


Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho
volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique 1 [p. 48]
conciliata redit dubitataque sidera cernit
Gallicus, es caelo. dive. es,2 Germanice. cordi
5quis neget?—: erubuit tanto spoliare ministro
imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
ponderis immensi damnosaque fila senectae
exuit atque alios melior revirescit in annos,
ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes
10inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum
confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
quae tua longinquis implorant iura querelis,
certent laetitia, nosterque ex ordine collis
confremat et sileant peioris murmura famae!
15quippe manet longumque aevo redeunte manebit.
quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
20plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas
aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
ipse veni viresque novas animumque ministra.
qui 3 caneris; docto nec enim sine numine tantus
Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
25iudicium mentemque viris, licet enthea vatis 4 5 [p. 50]
excludat Pimplea sitim nec conscia detur
Pirene: largos potius mihi gurges in haustus.
qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
30frangitur et nostras curat facundia leges.
quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
reddimus et dives praedae tamen accipit omni
exuvias Diana tholo captivaque tela
Bellipotens: nec tu. quando tibi, Gallice, maius
35eloquium, fandique opibus sublimis abundas.
sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
luna. et in oceanum rivi cecidere minores.
Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
Urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
40lumina et ignarae plebis lugere potentes?
non labente Numa timuit sic Curia felix
Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.
hoc illud: tristes invitum audire catenas,
parcere verberibus nec qua iubet alta potestas
45ire, sed armatas multum sibi demere vires
dignarique manus humiles et verba precantum,
reddere iura foro nec proturbare curules
et ferrum mulcere toga. sic itur in alta
pectora, sic mixto reverentia Adit amori.
50ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati
terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,
nil cunctante malo. non illud culpa senectae
quippe ea bissenis vixdum orsa excedere lustris—, [p. 52]
sed labor intendens animique in membra vigentis
55imperium vigilesque suo pro Caesare curae,
dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
Tunc deus. Alpini qui iuxta culmina dorsi
signat Apollineos sancto cognomine lucos,
60respicit heu tanti pridem 6 securus alumni.
praecidensque 7 moras: ‘nunc mecum, Epidauria proles,
hinc" ait "i 8 gaudens: daturaggredienda facultas!—
ingentem recreare virum, teneamus adorti
tendentes 9 iam fila colos: ne fulminis atri
65sit metus: has ultro laudabit Iuppiter artes.
nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam
servo animam, atque adeo breviter, dum tecta subimus.
expediam. genus ipse suis permissaque retro
nobilitas: nec origo latet, sed luce sequente
70vincitur et magno gaudet cessisse nepoti.
prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens
eloquio; mox innumeris exercita castris
occiduas primasque domos et sole sub omni
permeruit iurata manus nec in otia pacis
75permissum laxare animos ferrumque recingi.
hunc Galatea vigens ausa est incessere bello
me quoqueperque novem timuit Pamphylia messes
Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci 10 11 12 13 [p. 54]
Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
80quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam
iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis
nec promissa semel. Libyci quid mira tributi
obsequia et missum media de pace triumphum
85laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes 14
Cannensesque animae; primusque insigne tributum
ipse palam lacera 15 poscebat Regulus umbra,
non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
90captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
Gallice, Fortuna non admirante subisti.
Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
95nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
si qua salutifero gemini Chironis in antro
herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
100Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
dictamni florentis opem. quoque anguis abundat 16 17 [p. 56]
spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum 18
virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
105aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.19
Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
Paconio monstrantque simul parentque volentes,
donec letiferas vario medicamine pestes
110et suspecta mali ruperunt nubila somni.
adiuvat ipse deos morboque valentior omni
occupat auxilium, citius non arte refectus
Telephus Haemonia, nee quae metuentis Atridae
saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
115Quis mihi tot coetus inter populique patrumque
sit curae votique locus? tamen ardua testor
sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
120aucupor 3; immensae veluti conexa carinae
cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis
parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
125hic vitae natalis erit. tu Troica dignus
saecula et Euboici transcendere pulveris annos
Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra
digna litem? nec si vacuet Mevania valles
aut praestent niveos Clitumna novalia tauros, 20 21 22 [p. 58]
130sufficiam. sed saepe deis hos inter honores
caespes et exiguo placuerunt farra salino.

1 turbes M: vibres Seriverius. storms; Aege, daughter of Olenus, was changed into a goat. was one of the founders of Tibur.

2

3

4 es ς: et M: dive es Pol.: dives M: dis es Dom.: Diti es Postgate.

5 qui Pol. (from P): quis M.

6

7

8

9

10 pridem Dom.: precidem M.

11 praecidens Housman: progressus M: praegressus ς.

12 ait, i Bursian: alti M.

13 tendentes Markland: tendatis M.

14

15

16 After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod.

17 lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174).

18

19

20 benignum Lindenbroy: benigne M.

21 carpsi Dom.: carpsit M.

22 aucupor Heinsius: auguror M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (51 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: