previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Statuam auratam nec in urbe nec in ulla parte Italiae quisquam prius aspexit quam a. M'. Acilio Glabrione equestris patri poneretur in aede Pietatis. eam autem aedem P. Cornelio Lentulo M. Baebio Tamphilo consulibus ipse dedicauerat compos uoti factus rege Antiocho apud Thermopylas superato.


Ius ciuile per multa saecula inter sacra caerimoniasque deorum inmortalium abditum solisque pontificibus notum Cn. Flauius libertino patre genitus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione factus aedilis curulis, uulgauit ac fastos paene toto foro exposuit. qui, cum ad uisendum aegrum collegam suum ueniret neque a nobilibus, quorum frequentia cubiculum erat completum, sedendi loco reciperetur, sellam curulem adferri iussit et in ea honoris pariter atque contemptus sui uindex consedit.


Veneficii quaestio et moribus et legibus Romanis ignota conplurium matronarum patefacto scelere orta est. quae, cum uiros suos clandestinis insidiis ueneno perimerent, unius ancillae indicio protractae, pars capitali iudicio damnatae C et septuaginta numerum expleuerunt.


Tibicinum quoque collegium solet in foro uulgi oculos in se conuertere, cum inter publicas priuatasque serias actiones personis tecto capite uariaque ueste uelatum concentus edit. inde tracta licentia. quondam uetiti in aede Iouis, quod prisco more factitauerant, uesci Tibur irati se contulerunt. quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo animo ferens per legatos a Tiburtibus petiit ut eos gratia sua Romanis templis restituerent. quos illi in proposito perseuerantes interposita festae epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in urbem deuehendos curauerunt. quibus et honos pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. personarum usus pudorem circumuentae temulentiae causam habet.


Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis simul et continentiae certissima index: nam maximis uiris prandere et cenare in propatulo uerecundiae non erat. nec sane ullas epulas habebant, quas populi oculis subicere erubescerent. erant adeo continentiae adtenti, ut frequentior apud eos pultis usus quam panis esset, ideoque in sacrificiis mola quae uocatur ex farre et sale constat. exta farre sparguntur et pullis, quibus auspicia petuntur, puls obicitur. primitiis enim et libamentis uictus sui deos eo efficacius quo simplicius placabant.


Et ceteros quidem ad benefaciendum uenerabantur, Febrem autem ad minus nocendum templis colebant, quorum adhuc unum in Palatio, alterum in area Marianorum monumentorum, tertium in summa parte uici longi extat, in eaque remedia, quae corporibus aegrorum adnexa fuerant, deferebantur. haec ad humanae mentis aestus leniendos cum aliqua usus ratione excogitata. ceterum salubritatem suam industriae certissimo ac fidelissimo munimento tuebantur, bonaeque ualitudinis eorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis et aliena nimiae uini abundantiae et ab inmoderato ueneris usu auersa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FASTI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), QUINQUATRUS
    • Smith's Bio, Febris
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: