previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE MODERATIONE

Transgrediar ad saluberrimam partem animi, moderationem, quae mentes nostras inpotentiae et temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo euenit ut reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu sit opulentissima. itaque effectus suos in claris uiris recognoscat.


Atque ut ab incunabulis summi honoris incipiam, P. Valerius, qui populi maiestatem uenerando Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus imperii eorum uim uniuersam omniaque insignia sub titulo consulatus in se translata cerneret, inuidiosum magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem habitum deduxit fasces securibus uacuefaciendo et in contione populo summittendo. numerum quoque eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio collega adsumpto, ad quem, quia maior natu erat, priorem fasces transferri iussit. legem etiam comitiis centuriatis tulit, ne quis magistratus ciuem Romanum aduersus prouocationem uerberare aut necare uellet. ita, quo ciuitatis condicio liberior esset, imperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes suas diruit, quia excelsiore loco positae instar arcis habere uidebantur, nonne quantum domo inferior, tantum gloria superior euasit?


Vix iuuat abire a Publicola, sed uenire ad Furium Camillum libet, cuius tam moderatus ex magna ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, cum praesidium eius ciues capta urbe a Gallis Ardeae exulantis petissent, non prius Veios ad accipiendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia sollemni iure acta conperisset. magnificus Camilli Veientanus triumphus, egregia Gallica uictoria, sed ista cunctatio longe admirabilior: multo enim multoque se ipsum quam hostem superare operosius est, nec aduersa praepropera festinatione fugientem nec secunda effuso gaudio adprehendentem.


Par Furio moderatione Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem populum uocatum quam potuit grauissima oratione corripuit, quod eam potestatem bis sibi detulisset, cuius maiores, quia nimis magna uideretur, tempus coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus et populus: alter enim ut moderate honores crederent praecepit, alter se moderato credidit.


Age, L. Quintius Cincinnatus qualem consulem gessit! cum honorem eius patres conscripti continuare uellent non solum propter illius egregia opera, sed etiam quod populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabatur, quorum neutrum iure fieri poterat, utrumque discussit senatus simul studium inhibendo et tribunos uerecundiae suae exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti facti reprehensione.


Fabius uero Maximus, cum a se quinquies et a patre, auo, proauo maioribusque suis saepe numero consulatum gestum animaduerteret, comitiis, quibus filius eius summo consensu consul creabatur, quam potuit constanter cum populo egit ut aliquando uacationem huius honoris Fabiae genti daret, non quod uirtutibus filii diffideret, erat enim inluster, sed ne maximum imperium in una familia continuaretur. quid hac moderatione efficacius aut ualentius, quae etiam patrios adfectus, qui potentissimi habentur, superauit?


Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsoluenda, si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. uoluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iouis optimi maximi cella ponere, uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei continuum per omnes uitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum nihil sibi neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum se in recusandis honoribus gessit, quantum egerat in emerendis.

Eodem robore mentis causam Hannibalis in senatu protexit, cum eum ciues sui missis legatis tamquam seditiones apud eos mouentem accusarent. adiecit quoque non oportere patres conscriptos se rei publicae Karthaginiensium interponere altissimaque moderatione alterius saluti consuluit, alterius dignitati, uictoria tenus utriusque hostem egisse contentus.


At M. Marcellus, qui primus et Hannibalem uinci et Syracusas capi posse docuit, cum in consulatu eius Siculi de eo questum in urbem uenissent, nec senatum illa de re habuit, quia collega Valerius Laeuinus forte aberat, ne ob id Siculi in querendo timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his admittendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. iussos etiam a Laeuino discedere remanere, ut suae defensioni interessent, coegit, ac deinde, † utraque parte perorata excedentes curia subsecutus est, quo liberius senatus sententias ferret. inprobatis quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in clientelam reciperentur clementer excepit. super haec Siciliam sortitus ea prouincia collegae cessit. totiens laudatio Marcelli uariari non potest, quotiens ipse nouis gradibus moderationis aduersus socios usus est.


Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! tribunus enim pl., cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in uincula publica duci iussus esset appellassetque collegium tribunorum, nullo uolente intercedere secessit a collegis decretumque conposuit. nec quisquam dubitauit quin in eo scribendo ira tinctis aduersus Asiaticum uerbis usurus esset. at is primum iurauit se cum Scipionibus in gratiam non redisse, deinde tale decretum recitauit: cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum actos hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae uideri, eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. libenter tunc opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam cognouit moderationemque eius debita laude prosecutus est.


C. quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla numerandus est. Liui Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque decreuerat, uti maluit, quia res in prouincia Salinatoris gesta erat. atque ita sine curru triumphauit, eo quidem clarius, quod illius uictoria tantummodo laudabatur, huius etiam moderatio.


Ne Africanus quidem posterior nos de se tacere patitur. qui censor, cum lustrum conderet inque solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis sollemne ei precationis carmen praeiret, quo di immortales ut populi Romani res meliores amplioresque facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes seruent', ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. qua uotorum uerecundia deinceps censores in condendis lustris usi sunt: prudenter enim sensit tunc incrementum Romano imperio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem triumphi quaerebantur, maiorem autem totius terrarum orbis partem possidenti ut auidum esse quicquam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex eo, quod optinebat, amitteret.

Neque alia eius in censura moderatio pro tribunali apparuit. centurias recognoscens equitum, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse animaduertit, dixit se scire illum uerbis conceptis peierasse: proinde, si quis eum accusare uellet, usurum testimonio suo. sed nullo ad id negotium accedente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac censoriam notam, ne ego in tua persona et accusatoris et testis et iudicis partes egisse uidear'.


Quod animi temperamentum etiam in Q. Scaeuola excellentissimo uiro adnotatum est: testis namque in reum productus, cum id respondisset, quod salutem periclitantis magnopere laesurum uidebatur, discedens adiecit ita sibi credi oportere, si et alii idem adseuerassent, quoniam unius testimonio aliquem cadere pessimi esset exempli. et religioni igitur suae debitam fidem et communi utilitati salubre consilium reddidit.


Sentio quos ciues quaeue facta eorum ac dicta quam ... ambitu orationis amplectar. sed cum magna ... multa breuiter dicenda sint, claritate excellentibus infinitis personis rebusque circumfusus utrumque praestare ... propositi quoque nostri ratio non laudanda sibi omnia, sed recordanda sumpsit. quapropter bona cum uenia duo Metelli, Macedonicus et Numidicus, maxima patriae ornamenta strictim se narrari patientur.

Acerrime cum Scipione Africano Metellus Macedonicus dissenserat, eorumque ab aemulatione uirtutis profecta concitatio ad graues testatasque inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit maestoque uultu et uoce confusa 'concurrite, concurrite' inquit, 'ciues! moenia nostrae urbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem publicam pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque ciuili lamentatione felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset principem et qualem haberet recognouit. idem filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, atque huic exequiarum illum honorem uocis adiecit, non fore ut postea id officium ab illis maiori uiro praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi tot multae pro rostris altercationes? ubi maximorum ciuium et ducum tantum non togata proelia? omnia nimirum ista praecipua ueneratione prosequenda deleuit moderatio.


Numidicus autem Metellus populari factione patria pulsus in Asiam secessit. in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae redditae essent, quibus scriptum erat maximo senatus et populi consensu reditum illi in urbem datum, non e theatro prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se continuit. eundem constat pari uultu et exulem fuisse et restitutum. adeo moderationis beneficio medius semper inter secundas et aduersas res animi firmitate uersatus est.


Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen uelut expers huiusce gloriae silentiopraetereundum se negat fieri debere posterior Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et sanctitate in urbem deportauerat. cuius ministerii gratia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod nulli alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in persona sua nouaretur, campestrem experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit.


Ad externa iam mihi exempla transire conanti M. Bibulus uir amplissimae dignitatis et summis honoribus functus manus inicit. qui, cum in Syria prouincia moraretur, duos egregiae indolis filios suos a Gabinianis militibus Aegypti occisos cognouit. quorum interfectores ad eum uinctos regina Cleopatra misit, ut grauissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. at ille oblato beneficio, quo nullum maius lugenti tribui poterat, dolorem moderationi cedere coegit carnificesque sanguinis sui intactos e uestigio ad Cleopatram reduci iussit, dicendo potestatem huius uindictae non suam, sed senatus esse debere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: