previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



QVAE CVIQVE MAGNIFICA CONTIGERVNT

Candidis autem animis uoluptatem praebuerint in conspicuo posita quae cuique magnifica merito contigerint, quia aeque praemiorum uirtutis atque operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis alacritatem sumministrante, cum honorem industrie appeti et exsolui grate uidemus. uerum etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domum, benificentissimum et honoratissimum templum, omni impetu fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in caelum patet, quamuis maxima, debito tamen minora sunt quae in terris tribuuntur.


Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est, quod fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem aduersus Poenos creauit, arma poposcerunt. cui quae in uita praecipua adsignata sint et longum est referre, quia multa, et non necessarium, quia maiore ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque eximium capit adiciam. imaginem in cella Iouis optimi maximi positam habet, quae, quotienscumque funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, inde petitur, unique illi instar atrii Capitolium est:


tam hercule quam curiasuperioris Catonis effigies illius ad cuius generis officia expromitur. gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae senatorem tantum non semper secum habitare uoluit, omnibus numeris uirtutis diuitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum, cuius prius consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est.


Rarum specimen honoris in Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte accersitam deam excipi uoluit, quia eodem oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius reperies.


Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda: Aemilianum enim populus ex candidato aedilitatis consulem fecit. eundem, cum quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximi, fratris filii, in campum descendisset, consulem iterum reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciam, prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque haec neque ciui ambitioso ... senatori, quem ad modum non solum uitae eius seuerissimus cursus, sed etiam mors clandestinis inlata insidiis declarauit.


M. quoque Valerium duabus rebus insignibus di pariter atque ciues speciosum reddiderunt, illi cum quodam Gallo conminus pugnanti coruum propugnatorem subicientes, hi tertium et uicesimum annum ingresso consulatum largiti. quorum alterum decus uetustae originis, optimi nominis gens, Coruini amplexa cognomen usurpat, alterum summo subiungit ornamento tam celeritate quam principio consulatus gloriando.


Ac ne Q. quidem Scaeuolae, quem L. Crassus in consulatu collegam habuit, gloria parum inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit, ut senatus deinceps in eam prouinciam ituris magistratibus exemplum atque normam officii Scaeuolam decreto suo proponeret.


Inhaerent uni uoci posterioris Africani septem C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exultauit, quod, cum apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem 'uel hunc' dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam orientem uirtutem uideritne certius an efficacius accenderit perpendi uix potest: illa nimirum cena militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius peruenit, nemo fuit, qui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra mensae suae libauerit.


Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et noua congesta sunt, hinc adsensione fauoris, illinc fremitu inuidiae litterarum monumentis obstrepunt. eques Romanus pro consule in Hispaniam aduersus Sertorium pari imperio cum Pio Metello principe ciuitatis missus est. nondum ullum honorem curulem auspicatus bis triumphauit. initia magistratuum a summo imperio cepit. tertium consulatum decreto senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de multis praeterea regibus plurimisque ciuitatibus et gentibus et praedonibus unum duxit triumphum.


Q. etiam Catulum populus Romanus uoce sua tantum non ad sidera usque euexit: nam cum ab eo pro rostris interrogaretur, si in uno Pompeio Magno omnia reponere perseuerasset, absumpto illo subiti casus incursu in quo spem esset habiturus, summo consensu adclamauit 'in te'. uim honorati iudicii admirabilem! si quidem magnum Pompeium cum omnibus ornamentis, quae retuli, duarum syllabarum spatio inclusum Catulo aequauit.


Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia reuertentis adpulsus ad ripam urbis memorabilis uideri, cui naue egredienti consules et ceteri magistratus et uniuersus senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuit, non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis illa incolumem aduexerat laetatus.


Sed nescio an praecipuum L. Marcius inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta nullum ambitioni locum relinquebat.


Merito uirorum commemorationi Sulpicia Serui Paterculi filia, Q. Fului Flacci uxor, adicitur. quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo facilius uirginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae de sanctissima femina iudicium facerent, cunctis castitate praelata est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: