previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui 1 [p. 16] in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. [2] Itaque mirum in modum exercitata 2iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum. [3] Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. [4] Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat. [5] Sicrarum alias decusunius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat. Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro. [6] Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,3et facinus infra gloriam fuit. Nec diu in fide 4Albanus. Nam Fidenate bello missi 5in auxilium ex foedere medii inter duos expectavere fortunam. [7] Sed rex callidus ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi man- 6 7 8 9 [p. 18] dasset: spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. [8] Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset; [9] prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.

1 discripsit N I: descripsit B L.

2

3

4

5

6 exercitata Iordanis cod. Emmeranus: exercitate B: exercita N.

7 parricidium Iordanis cod. Emmeranus: parricidam B I N L.

8 nec diu in fide L I: nec desit deinde B.

9 missi L: misit B N I.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: