previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



CATILINAM luxuria primum, tum 1hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae conpulere. [2] 2Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus3 4 5 6 7 8 [p. 262] [3] o nefassociis adgressus est! Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque tum cum maxime praetor. Hos omnis inmanissimi facinoris satellites habuit. [4] Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, ni 9amplius esset, [5] propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit. [6] Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentius. [7] Consul habito senatu in praesentem reum peroravit; sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum 10palam ac professe incendium suum restincturum ruina minaretur. [8] Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inlaturus urbi. Lentulus, destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces, [9] tela disponit. Nec civili conspiratione contentus legatos 11Allobrogum, qui tum forte aderant, in 12 13 14 [p. 264] arma sollicitat. Isset 15ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur. Statim Ciceronis imperio iniecta est barbaris manus; [10] palam praetor in senatu convincitur. De supplicio agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato animadvertendum pro scelere censebant. [11] Quam sententiam secutis omnibus in carcere parricidae strangulantur. Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit; infestis ab Etruria signis patriam petens obvio Antonii exercitu opprimitur. [12] Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit. Nemo hostium bello superfuit; quem quis in pugnando ceperat locum, eum amissa anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.

1

2

3 ne om. B.

4 curatione: cutio B.

5 Lutatius: latius B.

6 pace: pacis B.

7 tum: cum B: tu N.

8 conpulere: contulere B.

9

10

11

12 ni: ne B.

13 tum: cum B.

14 legatos Halmius: legatis NL: om. B.

15

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: