BELLUM CUM SEXTO POMPEIO
Sublatis percussoribus Caesaris supererat Pompei domus. Alter iuvenum in Hispania occiderat, alter fuga evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniam-que habebat; iam et classe medium mare insederat. [2] O quam diversus a patre! Ille Cilicas extinxerat, hic se piratica tuebatur. Puteolos, 1Formias, Vultur-num, totam denique Campaniam, Pontias et Aena-riam, 2ipsa Tiberini fluminis ora populatus est. Subinde congressus 3Caesaris naves et incendit et demersit;4nec ipse tantum, sed Menas 5et Mene-crates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi 6per litora cuncta volitabant. [3] Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno,7ut se maris rector in suo mari regnare pateretur. Eo denique discriminum ventum est, ut foedus et 8pax cum hoste—si modo hostis Pompei filius—tamen feriretur. [4] Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans ‘hae sunt’ inquit ‘carinae 9 10 11 12 13 14 15 16 [p. 314] meae ’; haud incomiter, quod, cum in celeberrima parte urbis Carinis pater eius habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent. [5] Sed inportunitate 17Antonii, et Pompeianorum bonorum, quorum sector ille fuerat, praeda devorata, possessio manere non poterat; detrectare coepit foederis pactum. Itaque itum 18ad arma rursus, et iam totis 19imperii viribus classis in iuvenem conparata est, cuius molitio ipsa magnifica. [6] Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum 20quiete classis exercita imaginem belli navalis agitaret. [7] Tanta mole belli petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius; nisi quod magnae indolis signum est sperare semper. [8] Perditis enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus 21ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus viris, ad hostium arbitrium sub percussore moriturus. [9] Non 22 23 24 25 26 [p. 316] alia post Xerxen miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae 27navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.