previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


BELLUM SPARTACIUM


ENIMVERO et servitium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio; [2] quippe cum servi 1militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam. [3] Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli 2 3 [p. 242] ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;4servisque ad vexillum 5vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant. [4] Prima sedes velut rabidis beluis mons 6Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis 7ad imas eius descendere radices et exitu inviso 8nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt; [5] inde alia castra, Vareniana, 9deinceps Thorani; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios 10atque Metapontum terribili strage populantur. [6] Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. [7] Ac ne quod decus 11iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere. [8] Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, 12deinde 13 14 15 16 17 18 19 20 21 [p. 244] [9] in honorem 22virium gladiator. Quin 23defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis 24celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset. [10] Inde iam consulares 25quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit. [11] Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romanaquod satis est turpitudini nostraedeliberavit. [12] Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur 26pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatiquepudet dicere— [13] hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, 27cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1 [14] viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est. 28 29 30 31 32 33 [p. 246]

1

2 in servos infestius quam in dominos Rossbachius: in dominos quam in servos infestius (quam ora. NL) codd.

3 servi: serviliberi B.

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13 Capua: capuam B.

14 ad vexillum: ad auxilium B: ad vexillum ad (et L) auxilium N L.

15 velut rapidis beluis mons Rossbachius: velut bellus mons B: velut arauiris mons NL.

16 delapsi vinculis: dilapsi ungulis B.

17 inviso: indiviso B: inuno NL.

18 castra post Vareniana add. B.

19 Thurios: thauros B: turios N L.

20 decus: dedecus B.

21 inde latro NL: de latro B.

22

23

24

25

26

27

28 honorem Rehd.: honore cet.

29 quin Freinshemius x quia B: qui NL.

30 imperatoriis: imperatorum B.

31 consulares N L: consularem cet.

32 consurgitur N L: consurgunt cet.

33 clusi: fusi B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: