Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem. deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat alteroque anno ... , consalutauit Augustam; eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit. [2] Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se uarium praestitit, mixtura quoque aequabili uitiorum atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit: quantum coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.