This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
Consultatum ibi de remedio; etenim nuntiabatur
parari legatos qui superiorem exercitum ad causam eandem
traherent; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas.
augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, invasurus hostis: at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi.
periculosa severitas, flagitiosa largitio: seu nihil militi sive
omnia concedentur in ancipiti res publica. igitur volutatis
inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis
scriberentur: missionem dari vicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub vexillo
ceterorum inmunes nisi propulsandi hostis, legata quae
petiverant exsolvi duplicarique.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.