This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
In tradenda morte Drusi quae plurimis maximaeque
fidei auctoribus memorata sunt rettuli: set non omiserim
eorundem temporum rumorem validum adeo ut nondum
exolescat. corrupta ad scelus Livia Seianum Lygdi quoque
spadonis animum stupro vinxisse, quod is Lygdus aetate
atque forma carus domino interque primores ministros erat;
deinde inter conscios ubi locus veneficii tempusque composita sint, eo audaciae provectum ut verteret et occulto
indicio Drusum veneni in patrem arguens moneret Tiberium
vitandam potionem quae prima ei apud filium epulanti
offerretur. ea fraude captum senem, postquam convivium
inierat, exceptum poculum Druso tradidisse; atque illo
ignaro et iuveniliter hauriente auctam suspicionem, tamquam metu et pudore sibimet inrogaret mortem quam patri
struxerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.