previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[462] sola bubo 'sola' quaerendum quod dixerit, utrum ἐμφατικῶς, an pro 'solis', id est desertis? ubi enim sederit et cecinerit solitudinem significat. secundum auguralem disciplinam volunt greges avium minus significare, et iuxta hanc avem si alia sederit, malum, quod imminere creditur, evanescere, utet sola in sicca” . sane bubo si cuius aedes insederit et vocem miserit, mortem significare dicitur: si autem de busto sudem ad tectum detulerit, incendium aedibus portendere. ergo hic 'sola' utrum quia alia avis non sedebat in culmine, an 'sola', quia nihil deferebat, ut mortis signum esset? in hanc autem avem conversus est Ascalaphus Acherontis, vel ut quidam volunt Stygis filius, ira Cereris, cum Proserpinam prodidisset malum granatum de pomario Ditis gustavisse: quod plenius in primo georgicorum dictum est, ubi estnec repetita sequi” . sane 'sola' contra genus posuit. Lucanuset laetae iurantur aves bubone sinistro(5.396), item Ovidiusinfandus bubo” . et hoc est in usu; sed Vergilius mutavit, referens ad avem: plerumque enim genus relicta specialitate a generali sumimus, ut si dicas 'bona turdus' referendo ad avem: item si dicas 'prima est a', id est littera, cum 'a' sit neutri generis. ferali carmine bene hoc addidit: non enim omni modo malum est bubonis omen; cantus autem eius aut fletum imitatur, aut gemitum: tacens autem ostendit felicitatem. omnes enim aves oscines malae, praepetes bonae sunt: vel e contra malae praepetes, oscines bonae sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Commentary references from this page (1):
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: