[78] terei pro 'Terei+': nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pan- dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- isse naufragio. illa tamen rem in veste suo cruore descriptam misit sorori: qua cognita Procne Itym filium interemit et patri epulan- dum adposuit. alii Tereum finxisse socero dicunt, Procnen uxorem mortuam, et petisse Philomelam in matrimonium, et hoc dolore con- pulsam Procnen occidisse filium et epulandum patri apposuisse. quas cum Tereus agnito scelere insequeretur, omnes in aves mutati sunt: Tereus in upupam, Itys in fassam, Procne in hirundinem, Philo- mela in lusciniam. quidam tamen eas navibus effugisse periculum et ob celeritatem fugae aves appellatas volunt.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.