previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae ante vi K. intercal. priores a. 708 (46).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad nos cotidie deferunt. quod quamquam minime miror et meum quodam modo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. me quidem, etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum. multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea sponte, sed multo etiam magis monente et denuntiante te. etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum conlectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum. nam, quod exemplo fit, id etiam iure fieri putant, ipsi aliquid atque adeo multa addunt et adferunt de suo. [2] qua re meminisse debes eos, qui auctoritatem et consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salvi esse potuissent. dices : 'quid me ista res consolatur in tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?' est omnino vix consolabilis dolor; tanta est omnium rerum amissio et desperatio reciperandi; sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes cives sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam. haec tibi ad levandas molestias magna esse debent. quod autem a tuis abes, id eo levius ferendum est, quod eodem tempore a multis et magnis molestiis abes; quas ad te omnis perscriberem, nisi vererer ne ea cognosceres absens, quae quia non vides, mihi videris meliore esse condicione quam nos, qui videmus.

[3] hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam esse, quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de rebus, quibus levari possent molestiae tuae. reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima solacia, ut quidem ego sentio, multo maxima; quae ego experiens cotidie sic probo, ut ea mihi salutem adferre videantur. te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis ad bene vivendum tradita essent, summo studio curaque didicisse; quae quidem vel optimis rebus et usui et delectationi esse possent, his vero temporibus habemus aliud nihil, in quo adquiescamus. nihil faciam insolenter neque te tali vel scientia vel natura praeditum hortabor, ut ad eas te referas artis, quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti; [4] tantum dicam, quod te spero approbaturum, me, postea quam illi arti, cui studueram, nihil esse loci neque in curia neque in foro viderem, omnem meam curam atque operam ad philosophiam contulisse. tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus quam nostrae relictum est loci. qua re non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in isdem versari rebus, quae etiam si minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent.

Servius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in qua ego me scripsi adquiescere, ita versatur, ut excellat; a me vero sic diligitur, ut tibi, uni concedam, praeterea nemini; mihique ab eo gratia refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat, cum me colat et observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
46 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: