previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


V.

Ut defunctis Aedilbercto et Sabercto regibus successores eorum idolatriam resuscitarint, ob quod et Mellitus ac Iustus a Brittania discesserint.


ANNO ab incarnatione dominica DCXVI, qui est
Death of Ethelbert, Feb. 24, 616.
annus XXI, ex quo Augustinus cum sociis ad praedicandum genti Anglorum missus est, Aedilberct rex Cantuariorum post regnum temporale, quod L et VI annis gloriosissime tenuerat, aeterna caelestis regni gaudia subiit; qui tertius quidem in regibus gentis Anglorum cunctis australibus eorum prouinciis, quae Humbrae fluuio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus, imperauit; sed primus omnium caeli regna conscendit. Nam primus imperium huiusmodi Aelli rex Australium Saxonum; secundus Caelin rex Occidentalium Saxonum, qui lingua ipsorum Ceaulin uocabatur; tertius, ut diximus, Aedilberct rex
One of seven great kings.
Cantuariorum; quartus Reduald rex Orientalium Anglorum, qui etiam uiuente Aedilbercto eidem suae genti ducatum praebebat, obtinuit; quintus Aeduini rex Nordanhymbrorum gentis, id est eius, quae ad Borealem Humbrae fluminis plagam inhabitat, maiore potentia cunctis, qui Brittaniam incolunt, Anglorum pariter et Brettonum populis praefuit, praeter Cantuariis tantum; nec non et Meuanias Brettonum insulas, quae inter Hiberniam et Brittaniam sitae sunt, Anglorum subiecit imperio; sextus Osuald et ipse Nordanhymbrorum rex Christianissimus, hisdem finibus regnum tenuit; septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit. Sed haec postmodum.

Defunctus uero est rex Aedilberct die XXIIII mensis Februarii post XX et unum annos acceptae fidei, atque in porticu sancti Martini intro ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli sepultus, ubi et Berctæ regina condita est.

His dooms.
Qui inter cetera bona, quae genti suae consulendo conferebat, etiam decreta illi iudiciorum, iuxta exempla Romanorum, cum consilio sapientium constituit; quae conscripta Anglorum sermone hactenus habentur, et obseruantur ab ea. In quibus primitus posuit, qualiter id emendare deberet, qui aliquid rerum uel ecclesiae, uel episcopi, uel reliquorum ordinum furto auferret; uolens scilicet tuitionem eis, quos et quorum doctrinam susceperat, praestare.

His descent.
Erat autem idem Aedilberct filius Irminrici, cuius pater Octa, cuius pater Oeric cognomento Oisc, a quo reges Cantuariorum solent Oiscingas cognominare. Cuius pater Hengist, qui cum filio suo Oisc inuitatus a Uurtigerno Brittaniam primus intrauit, ut supra retulimus.

Pagan reaction in Kent,
At uero post mortem Aedilbercti, cum filius eius Eadbald regni gubernacula suscepisset, magno tenellis ibi adhuc ecclesiae crementis detrimento fuit. Siquidem non solum fidem Christi recipere noluerat, sed et fornicatione pollutus est tali, qualem nec inter gentes auditam apostolus testatur, ita ut uxorem patris haberet.
1 Cor. v. 1.
Quo utroque scelere occasionem dedit ad priorem uomitum reuertendi his, qui sub imperio sui parentis,
cf. Prov. xxvi. 11; 2 Pet. ii. 22.
uel fauore uel timore regio, fidei et castimoniae iura susceperant. Nec supernae flagella districtionis perfido regi castigando et corrigendo defuere; nam crebra mentis uesania, et spiritus inmundi inuasione premebatur.

Auxit autem procellam huiusce perturbationis etiam

and Essex.
mors Sabercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi regna perennia petens tres suos filios, qui pagani perdurauerant, regni temporalis heredes reliquit, coeperunt illi mox idolatriae, quam, uiuente eo, aliquantulum intermisisse uidebantur, palam seruire, subiectisque populis idola colendi liberam dare licentiam. Cumque uiderent pontificem, celebratis in ecclesia missarum sollemniis, eucharistiam populo dare, dicebant, ut uulgo fertur, ad eum barbara inflati stultitia: ‘Quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro Saba,’ sic namque eum appellare consuerant, ‘dabas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis?’ Quibus ille respondebat: ‘Si uultis ablui fonte illo salutari, quo pater uester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes; sin autem lauacrum uitae contemnitis, nullatenus ualetis panem uitae percipere.’ At illi: ‘Nolumus,’ inquiunt, ‘fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere nouimus, sed tamen pane illo refici uolumus.’ Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum furore commoti aiebant: ‘Si non uis adsentire nobis
Mellitus expelled.
in tam facili causa, quam petimus, non poteris iam in nostra prouincia demorari.’ Et expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire iusserunt.

Qui expulsus inde uenit Cantiam, tractaturus cum Laurentio et Iusto coepiscopis, quid in his esset agendum. Decretumque est communi consilio, quia satius esset, ut omnes patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deseruirent, quam inter rebelles fidei

Mellitus and Justus retire to Gaul.
barbaros sine fructu residerent. Discessere itaque primo Mellitus et Iustus, atque ad partes Galliae secessere, ibi rerum finem exspectare disponentes. Sed non multo tempore reges, qui praeconem a se ueritatis expulerant, daemonicis cultibus inpune seruiebant. Nam egressi contra gentem Geuissorum in proelium, omnes pariter cum sua militia corruerunt; nec, licet auctoribus perditis, excitatum ad scelera uulgus potuit recorrigi, atque ad simplicitatem fidei et caritatis, quae
2 Cor. xi. 3.
est in Christo, reuocari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Sort places alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a place to search for it in this document.
Kent (United Kingdom) (1)
Essex (United Kingdom) (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: