I.a sample.
II. Transf.
A. An imitation, image, portrait taken from something; a draught, transcript, copy.
1. Hic quoque exemplum reliquit, Plaut. Ps. 2, 2, 56; cf.: “o Apella, o Zeuxis pictor, Cur numero estis mortui? hinc exemplum ut pingeretis: Nam alios pictores nihil moror hujusmodi tractare exempla,” id. Poen. 5, 4, 102 sq.; and in a pun with the follg. signif. under B.: Th. Exempla edepol faciam ego in te. Tr. Quia placeo, exemplum expetis, id. Most. 5, 1, 67: “aedes probant: sibi quisque Inde exemplum expetunt,” a sketch, draught, id. ib. 1, 2, 21; cf. id. ib. 3, 2, 75 sq.: “Pompeii litterarum ad consulem exemplum attulit: Litterae mihi a L. Domitio allatae sunt: earum exemplum infra scripsi ... Deinde supposuit exemplum epistolae Domitii, quod ego ad te pridie miseram,” a transcript, copy, Cic. Att. 8, 6, 1 sq.; 8, 11, 6; 7, 23, 3; id. Fam. 9, 26, 3; Ov. Tr. 1, 7, 23 al.—
B. A sample for imitation, instruction, proof, a pattern, model, original, example, precedent, case (the predominant meaning of the word).
1. In gen.: “ut mutum in simulacrum ex animali exemplo veritas transferatur,” from a living model, original, Cic. Inv. 2, 1, 2; cf.: “feruntur enim ex optimis naturae et veritatis exemplis,” id. Off. 3, 17, 69: “propones illi exempla ad imitandum,” id. Phil. 10, 2, 5; cf.: “habere exemplum ad imitandum (corresp. to exemplar),” id. Mur. 31, 66; and: “nostris exemplo fuit ad imitandum,” Suet. Gramm. 2: “exposita ad exemplum nostra re publica,” Cic. Rep. 1, 46 fin.; cf. id. ib. 2, 31 fin.: “loquimur de iis amicis, qui ante oculos sunt... Ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt,” id. Lael. 11, 38: “aliquem ex barbatis illis exemplum imperii veteris, imaginem antiquitatis,” id. Sest. 8, 19: “a sapiente petitur exemplum,” id. Off. 3, 4, 16: “exemplum a me petere,” Liv. 7, 32, 12: “ab eodem Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur,” Cic. de Imp. Pomp. 15, 44: “ab se ipso exemplum capi posse,” Liv. 1, 49, 2; cf.: “cum et ipse sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei,” Cic. Rep. 3, 5: “quod in juventute habemus illustrius exemplum veteris sanctitatis?” id. Phil. 3, 6, 15: “innocentiae,” id. de Or. 1, 53, 229: “qua in muliere etiam nunc quasi exempli causa vestigia antiqui officii remanent,” as a pattern, example, id. Rosc. Am. 10, 27 (cf. infra, 2.): “eum virum, unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur,” id. Deiot. 10, 28: “firmare animum constantibus exemplis (for constantiae),” Tac. A. 16, 35; cf.: “exemplum modestum,” id. H. 2, 64: “vitiosi principes plus exemplo quam peccato nocent,” by their example, Cic. Leg. 3, 14, 32: “(Tullus Hostilius) de imperio suo, exemplo Pompilii, populum consuluit curiatim,” id. Rep. 2, 17: “quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, etc.,” id. ib. 2, 39: atrox videbatur Appi sententia; “rursus Vergini Larciique exemplo haud salubres,” i. e. judged by the precedent, Liv. 2, 30 init.: “divinare morientes etiam illo exemplo confirmat Posidonius, quo affert, etc.,” by that example, that case, Cic. Div. 1, 30, 64; id. Inv. 1, 30, 49; cf.: “hinc illa et apud Graecos exempla ... levitatis Atheniensium crudelitatisque in amplissimos cives exempla,” id. Rep. 1, 3: “datum in omnes provincias exemplum,” Tac. A. 1, 78; so, “dare exemplum,” to set the example, id. ib. 4, 50: “tertia legio exemplum ceteris praebuit,” id. H. 2, 85; 4, 52; Val. Max. 3, 6, 5.—
2. Esp. in phrase: exempli causā or gratiā, for instance, for an example (cf. Krebs, Antibarb. p. 437): “exempli causa paucos nominavi,” for example's sake, Cic. Phil. 13, 2, 2; cf.: “quia in alicujus libris exempli causa id nomen invenerant, putarunt, etc.,” id. Mur. 12, 27; id. Inv. 1, 37, 66: “haec exempli gratia sufficient,” Quint. 9, 2, 56; cf.: “pauca exempli gratia ponam,” id. 6, 5, 6; 5, 10, 110; cf.: “ex quibus in exemplum pauca subjeci,” Suet. Tib. 21 et saep.: “venit in exemplum furor,” teaches, Ov. F. 4, 243; cf. Just. 23, 3.—
3. In partic., a warning example, an example, warning, punishment (rare): “exemplum statuite in me, ut adolescentuli vobis placere studeant potius quam sibi,” Ter. Heaut. prol. 51; cf.: “quibus liberi sunt, statuite exemplum, quantae poenae in civitate sint hominibus istiusmodi comparatae,” Auct. Her. 4, 35, 47: “simile in superiore parte provinciae edere exemplum severitatis tuae,” Cic. ad Q. Fr. 1, 2, 5; cf. Tac. A. 3, 36 fin.; so, “edere exempla in aliquem,” Ter. Eun. 5, 7, 21; Caes. B. G. 1, 31, 12; Liv. 29, 27, 4: “ut ne viderem, quae futura exempla dicunt in eum indigna,” Ter. Eun. 5, 4, 24: “habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum,” Tac. A. 14, 44: “meritum quidem novissima exempla Mithridatem,” i. e. the punishment of death, id. ib. 12, 20: “esse in exemplo,” to serve as a warning, Ov. M. 9, 454; cf. Vulg. Judae, 7 al.: “exemplo supplicii reliquos deterrere,” Hirt. B. G. 8, 44, 1.—
4. Law t. t., a precedent: “ad exemplum trahere,” Just. Inst. 1, 2, 6: “alicui sine exemplo subvenire,” id. ib.—
C. A way, manner, kind, nature: “multi more isto atque exemplo vivunt,” Plaut. Bacch. 3, 6, 11; cf.: “negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare,” Caes. B. G. 1, 8, 3: “uno exemplo ne omnes vitam viverent,” Plaut. Mil. 3, 1, 132: “istoc exemplo,” id. ib. 2, 4, 6: “quot me exemplis ludificatust,” id. Ep. 5, 2, 6: “eodem exemplo, quo,” Liv. 31, 12, 3: “ad hoc exemplum,” Plaut. Mil. 2, 4, 6: “quod ad exemplum,” id. Trin. 4, 2, 76 et saep.—Hence often of methods or examples of punishment (cf. 3. supra): “quando ego te exemplis pessumis cruciavero,” Plaut. Capt. 3, 5, 33: “omnibus exemplis crucior,” id. Bacch. 5, 1, 6; cf. id. Most. 1, 3, 35; 55; 5, 1, 67.—Freq. of the tenor, purport, contents of a letter, etc.: “litterae uno exemplo,” i. e. of the same tenor, Cic. Fam. 4, 4, 1; 10, 5, 1: “scribere bis eodem exemplo,” id. ib. 9, 16, 1: “testamentum duplex ... sed eodem exemplo,” Suet. Tib. 76: “Capua litterae sunt allatae hoc exemplo: Pompeius mare transiit, etc.,” Cic. Att. 9, 6, 3: “(litterarum) exemplum componere,” id. Agr. 2, 20, 53; Suet. Calig. 55.