Magnis tamen excidit ausis.[6] Vos quidem, quod virtutem cultoremque eius odistis, nihil novi facitis. Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis. Gemite et infelicem linguam bonorum exercete convicio, hiate, commordete ; citius multo frangetis dentes quam imprimetis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. " Non praestant philosophi quae loquuntur."
Multum tamen praestant quod loquuntur, quod
honesta mente concipiunt; namque idem si et paria
dictis agerent, quid esset illis beatius ? Interim non
est quod contemnas bona verba et bonis cogitationibus plena praecordia. Studiorum salutarium etiam
citra effectum laudanda tractatio est.
[2]
Quid mirum,
si non escendunt in altum ardua adgressi ? Sed si
vir es, suspice, etiam si decidunt, magna conantis.
Generosa res est respicientem non ad suas sed ad
naturae suae vires conari, alta temptare et mente
maiora concipere, quam quae etiam ingenti animo
adornatis effici possunt. Qui sibi hoc proposuit:
[3]
" Ego mortem eodem voltu comoediamque videbo.
Ego laboribus, quanticumque illi erunt, parebo animo
[p. 150]
fulciens corpus. Ego divitias et praesentis et absentis
aeque contemnam, nec si aliubi iacebunt, tristior, nec
si circa me fulgebunt, animosior. Ego fortunam nec
venientem sentiam nec recedentem. Ego terras
omnis tamquam meas videbo, meas tamquam
omnium. Ego sic vivam quasi sciam aliis esse
me natum et naturae rerum hoc nomine gratias
agam ; quo enim melius genere negotium meum
agere potuit ?
[4]
Unum me donavit omnibus, uni
mihi omnis. Quicquid habebo, nec sordide custodiam nec prodige spargam. Nihil magis possidere
me credam quam bene donata. Non numero nec
pondere beneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam ; numquam id mihi multum erit,
quod dignus accipiet. Nihil opinionis causa, omnia
conscientiae faciam. Populo spectante fieri credam
quicquid me conscio faciam.
[5]
Edendi mihi erit
bibendique finis desideria naturae restinguere, non
implere alvum et exinanire. Ero amicis iucundus,
inimicis mitis et facilis. Exorabor, antequam roger,
et honestis precibus occurram. Patriam meam esse
mundum sciam et praesides deos, hos supra me
circaque me stare factorum dictorumque censores.
Quandoque aut natura spiritum repetet aut ratio
dimittet, testatus exibo bonam me conscientiam
[p. 152]
amasse, bona studia, nullius per me libertatem deminutam, minime meam "—qui haec facere proponet,
volet, temptabit, ad deos iter faciet, ne ille, etiam
si non tenuerit,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

