AUSONIUS PAULINO SUO sal. PL. D.
multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. nam quia nihil [p. 94] poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam retundis: ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Hebroniagmn conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, inmature periclitatur expelli, quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliave qua navi usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Cureulionem Plauti pertinebit.Hoc quo facilius impetrarem, aut quo maiorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret, signavi autem, non, ut Plautus ait,sed per poeticum characterem: magis notam inustam, quam signum impressum iudicares.
Per ceram et linum 1 litterasque interpretes;
Philon, meis qui vilicatus praediis,
ut ipse vult, ἐπίτροπος,
(nam gloriosum Graeculus nomen putat.
quod sermo fucat Dorius) [p. 96]
5suis querellis adserit nostras preces,
quas ipse lentus prosequor.
videbis ipsum, qualis adstet comminus,
imago fortunae suae,
carnis, comosus, hispidus, trux, atribux,
10Terentianus Phormio,
horrens capillis ut marinus asperis
echinus aut versus mei.
hic saepe falsus messibus vegrandibus
nomen perosus vilici,
15semente sera sive multum praecoqua
et siderali inscitia
caelum lacessens seque culpae subtrahens
reos peregit caelites.
non cultor instans, non arator gnaruris,
20promusque quam condus magis,
terram infidelem nec feracem criminans
negotiari maluit
mercator quo libet foro venalium,
mutator ad Graecam fidem,
25sapiensque supra Graeciae septem viros
octavus accessit sophos.
et nunc paravit1 triticum casco sale
novusque pollet emporus;
adit inquilinos, rura, vicos, oppida
30soli et sali commercio;
acatis, phaselis, lintribus, stlattis, rate
Tarnim et Garumnam permeat [p. 98]
ac lucra damnis, damna mutans fraudibus
se ditat et me pauperat.
35Is nunc ad usque vectus Hebromagum tuam .
sedem locavit mercibus,
ut inde nauso devehat ur triticum 1
nostros in usus, ut refert,
hunc ergo paucis ne graveris hospitem
40cura diebus ut meet,2
adactus ut mox navis auxilio tuae
ad usque portus oppidi
iam iam Perusina, iam Saguntina fame
Lucaniacum liberet.
45Hoc si impetratum munus abs te accepero,
prior colere quam Ceres:
Triptolemon olim, sive Epimenidem vocant,
aut viliconum Buzygem,
tuo locabo postferendos numini,
50nam munus hoc fiet tuum.