SYMMACHUS AUSONIO
ETSI plerumque vera est aput parentes praedicatio
filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum
meriti sui patiatur, dum personarum spectare gratiam
iudicatur, quaero igitur incertus animi, quae mihi
5nunc potissimum super viro honorabili Thalassio
genero tuo verba sumenda sint. si parce decora
morum eius adtingam. liventi similis existimabor:
si iuste persequar, ero proximus blandienti. Imitabor
igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes
10virum dignum te et per te familia consulari, quem
fortuna honoris parti maiorem beneficiis suis repperit,
emendatio animi et sanctitas potioribus iam
paravit. vale. [p. 12]