Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Regia progenies fixis immota manebat
Luminibus, turri similis quam saxea moles
Sustinet, atque omnem fert inconcussa procellam,
Et tali assurgens sermone silentia rupit.
5"Si mea mens ullo poterat sermone moveri,
Hoc fateor compulsa foret, namque omnia rhetor
Attigit humanum quibus est mutabile pectus.
Et factum satis est arti, si invicta remansi
Divinae hoc virtutis opus, si numen abesse
10Victor erat, gravibus potui succumbere dictis.
Victrices habebat lauros, prolataque pugnae
Dona, ferat virus et non fortuna coronam.
Quoad potuit fecit, potui sine numine vinci,
Sed mihi numen adest, quo mens arrepta moveri
15Nescit, ad Euphratem potius sua fulmina mittet
Eridanus, Tyberim Tagus influet, Abdua Nilum,
Ante et Pyrenes Rhodope iuga mittet ad arces,
Taurus ad Athlantem fugiet, Carmelus ad Ossam,
Quam mea sanctus amor Christi praecordia linquat.
20Quam Marti et gelidis ponam libamina saxis,
Nec superos odi, nec numina sancta, nec aras
Numinibus sacras, verum quae numina vanum
Vulgus ait, tenebrosa sequens vestigia patrum,
Numen habere nego, teneat si Iuppiter arcem
25Aetheream, quis templa Iovi, quis sacra negabit?
Sponte ego thura feram. Veneris (si numen haberet)
Numen adorarem. Phoebum sequar atque sororem
Si soror et Phoebus Dii sint, venerabimur aram
Palladis, aethereo Pallas si nata cerebro.
30Impius et mergi dignus Phlegetonte sub imo,
Sacrilego quicunque Deum sermone lacessit.
Sed vetus et toto iam vulgatissimus orbe
Mortales inter miseros efferbuit error,
Atque aliter quam res habeat sentire coegit.
35Somnia nec refero, sed quod narramus aperta
Monstrari ratione potest. Dic optime Rhetor
Quis fuit ante Iovem, qui lucida voluere astra?
Qui regeret coeli cursum, qui clauderet undas
Littore, qui laeto vestiret gramine campos?
40Mundus enim fuit ante Iovem, qui raptus ab ipsa
Fauce patris Corybantum opera translatus ad Idam
Gnosiacasque domos, Cretaeo crevit in antro.
Iuppiter estigitur proles humana, propago
Est humana Iovis, nullum fecere quod ipsos
45Esse Deos testetur opus, furta, arma, rapinae,
Stupra, doli, fraudes, opera haec preclara Deorum.
O insanae hominum mentes, quae credere divos
Artibus his factos potuere, ardentis Olimpi
Artificem fecere hominem, dementia nulli
50Admittenda viro, Deus est aeternus, et ingens.
Nec comprensus adhuc, nec quae comprendere possit
Mens est ulla Deum. Simplex essentia, nullis
Intercepta locis, non circumscripta figuris.
Unus et in plures nunquam divisus, ab omni
55Conditione procul nostra, mortalia nedum
Omnia, verum etiam vincens coelestia longe.
Solus hic immensum fecit, non Iuppiter, Orbem.
Quicquid habet Phlegeton, quicquid cava viscera terrae.
Quicquid inest pelago, quicquid secat aera pennis
60Condidit, et solus totum hoc opus ipse gubernat.
Quae narras de prole Iovis de stirpe Deorum,
Scenica sunt, levibus vulgo recitando poetis,
Exhibitura iocos populo, plausumque theatro.
Iuppiter et proles ita sunt in sydera lati
65Ut fera sylvosae Nemees, ut portitor Helles,
Portitor Europes, auriga, et Iasonis argo.
Paegasus, Arctophylax, et raptus milvius extis,
Caesareusque thronus, coma regia, Procyon, ursae,
Corpus, olor, lepus, ara, canis, lyra, cancer, et urna,
70Atque aliae coeli formae, quas Graecia mendax
Finxit, et audaci vatum facundia cantu.
Non ita naturae speculati arcana sagaci
Ingenio sensere viri, quos Attica tellus,
Quos Iudaea tulit, Babylonque antiqua Magorum
75Clara rudimentis, Bragmanarumque reposto
Ora iacens mundo, nudis vicina sophistis.
Primis Anaxagoras quadam coelestia dixit
Mente regi, non ille Iovem, non ille Minervam
Non Maia, Semeleve satum praefecit Olimpo,
80Non hominum quenquam brevibus qui tanta lacertis
Corpora, perpetuo nequeat convolvere gyro.
Ethica Cecropias docuit qui primis Athenas
Insignis virtute senex, simulacra Deosque
Risit, et hic sophiae princeps ab Apolline vestro
85Dictus, et iccirco iussus potare cicutam.
Matre Perictonia veniens ad stirpe Solonis
Clarus Aristocles, humeris, Plato, dictus ab amplis
Cum comite Eudoxo nostram pervenit ad urbem.
Quicquid ab Habraamo nostri didicere parentes,
90Transtulit ad Graios, et ab his Academia terris
Orta Deos plures aufert, unumque fatetur
Artificem mundi dominatoremque Deumque.
Magnus Aristoteles hominum pigmenta perosus
Lyncea in aetheros attollens lumina tractus
95Vidit in hac unum mundi testudine numen,
Et coluit, patrios ideo fugisse penates
Euboicosque lares fertur petiisse, diemque
Chalcide, supremum, longa, clausisse senecta.
Hic Deus errantes miserans in imagine nostra
100Venit, et istorum fraudem detexit, et artes
Spiritum, sacros quibus indulgetis honoris.
Hic Deus, hunc unum colimus, vobisque colendum
Dicimus, at plures luci praeferre tenebras
Et coelo Phlegetonta volunt, et funera vitae:
105Huius in adventu vester trepidavit Apollo
Squallidus, et vultu radios contraxit opaco.
Tunc cecidere Deum statuae, simulacraque miris
Sunt contrita modis, vestri meminere parentes.
Hunc Solymi vates perhibent vestraeque Sibyllae
110Secula facturum lustratis aurea seclis.
Huius ob imperium aeternum promissaque genti
Regna suae, nec forma meos, nec sceptra, nec aetas,
Sollicitant animos, bona nec mortalia tanti
Ducimus, hoc etiam vestri docuere poetae.
115Nam quid Lyriopes et Graii filius amnis
Vos aliud docuit, fragilis quam noxia formae
Blandimenta malis praebere incendia curis,
Et sibimet nec solum aliis inferre venenum?
Et quid opes, aurumque Midae monuere? Quid ausus
120Quid Phaetontis equi? Nisi quod vota improba regum
Divitiaeque abeunt pessum, secumque ruinis
Involvunt gravibus reges, rerumque ministros?
Dicite Plutoni veterum prudentia vatum
Cur subiecit opes? Forsan quia viderat aurum
125Ex ima tellure trahi, sub montibus altis
Aes latet, argenti decor est in viscere terrae.
Bethica testatur regio. Pactolus et Hermus
Astipulantur, fulvumque trahunt cum piscibus aurum.
Et quia sub terris Ditem regnare volebant,
130Quae tellure latent Diti attribuere profundo.
Forsitan haec fuerit quae moverit illos,
Altera se nobis longe praestantior offert
Ad mores inventa bonos, studiosa salutis,
Consona dogmatibus nostris. Concedimus ergo
135Divitias Orco, quia sunt fomenta malorum,
Et scelerum instrumenta, quibus subvertitur omne
Iustitiae robur, caecos quibus itur ad amnes
Sulfureosque lacus, regnum implacabile Ditis.
Non aliam ob causam mundi salvator iniquas
140Appellavit opes, et lucra ferentia mortem.
Distribuenda pios hominum mandavit in usus,
Discite vestrorum monitis contemnere quicquid
Est mortale, omnem regna in coelestia curam
Ferte, nec aetati, fluxae neu fidite vitae,
145Mobile tempus abit, mora nulla fugacibus annis,
Nunc quod dum loquimur Caesar tua praeterit aetas
Anxia, nec gelidam tardat tua purpura mortem."
Finis erat verbis, uno cum rhetores ore
Nil veriti regem (res admiranda) superbum
150Sacrilegum quiddam simulacra Deosque fatentur,
Incestumque Iovem, subitoque afflata repente
Numine tota cohors, victorem extollere Christum
Coepit, et in summam fidei prorumpere laudem.
Torva supercilio Maxentius ora minaci
155Tollit, et accensus flagranti coda furore
Elata vocat arma manu, citus arma satelles
Admovet, accursu proceres tenuere citato
Talibus ardentem furiis, subversa tumultu
Omnia praecipiti, postquam sedata parumper
160Ira. "Leves animos - dixit - quae movit Erynnis?
Quis malus invasit nutantia pecora daemon?
Ergo ne foemineae potuerunt vertere nugae
Vos quoque? Vos inquam quos defendenda Deorum
Causa peregrinis ad nos contraxit ab oris?
165Hoc honor exhibitus vobis, hoc dona merentur
Hoc suspensa tholo? Sic nos, sic omnia Romae
Numina negligitis, quae tanta ignavia, multos
Una puella viros superat? Proh dedecus, inter
Milia praestantum hominum certaminis huius
170Praemia fert mulier? Sic rex, concorditer omnes
Respondere viri. Quid nos terrere minando
Niteris? Illabi manifestum in pecora numen
Sensimus, et mutilare sacro caput illius igne
Vidimus, et labi flammas ex ore loquentis.
175Vincimur a superis, et victi ponimus arma,
Da veniam Caesar: Christi transimus ad aras.
Iuppiter et proles et numina falsa valete,
Caesaris extemplo facies excanduit, ardent
Lumina, labra tremunt, rauco clamore ministros
180Convocat, infandum facinus iubet, ore tragoedo,
Atque Sophocleo scelus enarrabile cantu.
Tollite sacrilegos clamat, iugulate Deorum
Sacra prophanantes, avibusque epulanda per agros
Exta date, haec illis sint praemia, vadat ad urbes
185Fama peregrinas, tantae victoria pugnae.
Has habeant lauros, haec gloria segnibus esto,
Ite rogum ingentem struite, et date corpora flammis,
Et cinis aequoreas vento rapiatur in undas."
Talia fulmineo iaculans late intonant ore.
190Attoniti tremuere omnes, feralibus armis
Circumfusa cohors vinctos praetoria ducit
Rhetoras, et magno circumstrepit agmine miles.
Voce recedentes tali, Catharina monebat.
"Ite triumphales animae superate tyrannum,
195Ite alacres, hodie vobis reserantur Olimpi
Limina, momentum mors est, ubi transiit, aether
Panditur, et liber petit ignea spiritus astra.
Ite domos coeli sanctosque intrate penates,
Ite, sequar, nec vos sacri iactura lavacri
200Terreat, abradet scelus omne salutifer ignis."
Nec mora, comportant alii sarmenta, trabesque
Materiam arentem, et silvae virgulta salignae
Et piceas alii pinos et odora Cipressi
Robora, iuniperi ramos, campoque patenti
205Construxere pyras, adipem fomentaque flammis
Plurima subiiciunt, oleaeque liquoribus addunt
Sulfura certatim, coit omnis turba, viaeque
Eructant hominum turbas, velut aggere fracto
Cum Padus in virides spumanti vortice campos
210Insilit evertens segetes, spemque obruit anni.
Subiecere faces, salit ardua flamma, comamque
Spargit, et in nubem fumi glomerantur opacam:
Corripiunt vinctos bini, stringunt retorto
Fune manus et fune pedes iaciuntque per altos
215Ingenti clamore rogos furit ignis, et ardor
In mentum salit atque comas stridore corusco,
Tanta sacerdotes alacri spectacula vultu
Conspiciunt, talibusque iuvant incendia iactis
Caesaris extollunt animos, urgentque ministros.
220Et rediisse Deum libamen et orgia gaudent,
Extinctis mox busta viris cecidere, nec artus
In cineres abiere, togas et corpora lambens
Leniter abstinuit, viresque coercuit ignis
Ipse suas, sanctos veritus tractare, sepulchro
225Christiginae intrepidi sublata cadavera ponunt,
Suppliciter flentes, et tristia funera ducunt.
Caedis adhuc avidus Caesar, nec crimine tanto
Territus, at multo madidus post prandia Baccho
Mandat ab obscuris foribus caecoque revulsam
230Carcere victricem mensis astare puellam.
Illa catenarum strepitu per lata sonante
Atria, nil pavitans duri subit ora tiranni.
Composito vultu et frontis feritate parumper
Vix tandem posita ficto rex pectore fatur.
235"Regia progenies, virgo, tua maxima virus
Insigni nobis hodie certamine nota,
Conciliare potest tibi me, nisi nostra vereri
Sacra negas, versis igitur palinodia verbis
Est dicenda palam, neu te male numina perdant
240Est placando Deum dictis melioribus ira.
Illa, quid his iterum nugis me vertere tentas
Caesar ait? Tu saxa colas, sine numina nobis.
Forsan honoratis lapides, quia creditis olim
Deucalionaeis homines de cotibus ortos.
245Talibus accensus dictis? Maxentius altum
Ferrea clamabat date verbera, verbera lictor
Expedit, et nudos humeros ac pectus apertum
Virginis invadens, crebro ferit impius ictu
Innocuum corpus, miti gemit ore, Deumque
250Alloquitur virgo, nostri cape sancte cruoris
Primitias, animum serva sit victima fluxum
Corpus, ut Habraamus servato pignore sacrum
Fecit, et illustrem pecudis cruor imbuit aram,
Sic mea servata caro concidat hostia mente."
255Sic ait, ex oculis lachrymae fluxere tepentes,
Ora genasque rigant, largus de vulnere sanguis
Labitur, et terram caedes effusa cruentat.
Supplicio affectam tali iubet ire sub umbras
Nullaque bissenis praeberi alimenta diebus.
260Vertitur abstergens oculos, gemebundaque pectus
Velat, et in noctem lachrymans descendit opacam.
Est locus Eoos Phoebi nascentis ad ortus
Arduus attollens vicina cacumina coelo.
Thraicia maior Rhodope, sublimior Ossa,
265Pelion Aemonium superans, et culmen Olimpi,
Caucaseasque nives ubi sunt iuga maxima Tauro.
Illic perpetuo vernantia gramine rura,
Perpetui fructus aeternaque gratia florum,
Vernaque temperies, sempre sine nubibus aer
270Limpidus, Auster abest, Boreas non sibilat, Eurus
Exulat, occidua Zephyrus non murmurat aura.
Hic primaeva quies homini, ieiunia priusquam
Infoelix vetita vitiasset guttura fruge.
In medio fons est lato pulcherrimus orbe
275Quatuor unde fluunt occulto fulmina cursu.
Nam tria secretis delapsa meatibus arcton
Versus eunt, at mox verso revocantur in austrum
Tramite, ad Aethiopes combustaque solibus arva
Defluit assiduis quartum, Meroemque refuso
280Gurgite complectens Mephitica regna peragrat.
Ad vitrei fontis ripas in margine laeto
Sunt oleae pingue, sunt Medica mala, Cipressi,
Et semper virides lauri, palmetaque longis
Frondibus, et pini pingues, et myrtea sylva.
285Sunt et odoratae cedri foecundaque semper
Ficus, et una gravi pendens in palmite, pruna
Caerea, iuglandes, et amigdala, purpureumque
Quod tulit arctois pomum Lucullus ab arvis.
Prata sub arboribus raris florentia semper
290Lilia, serpillum, narcissum, amaracus, omne
Gramen odoriferum, violae, rosa, balsamus, arbor
Thurea, myrrha, thymum, buxus, terebinthus, amomum,
Nardus, Aiacis frondes, rorisque marini,
Irriguos circum rivos sua brachia tendunt.
295Innocui vitreo ludunt in gurgite pisces.
Ubera distendunt pecudes, hic nulla leonum
Semina, non serpens, nec cauda scorpius unca.
Omnia tuta, cubant, lepores, nec bella nec ullas
Insidias metuunt, cantu nemus omne volucrum
300Personat, et forum per summa cacumina nectar
Libat apis, lectumque cavis opus aggerat antris.
Nuncius ante pater summa quem miserat arce
Virgineo occurens morbo, casusque futuri
Praescius, inde favos illis et mella diebus
305Pomaque decerpens, dapis inconsueta ferebat
Xenia, desertae trans aequora lata puellae.
Haec sunt illa quibus felicem pabula vitam
Helias, et socii longeva in specula ducunt.
Omniaque infuso curavit vulnera moly.
310Moly, quod omnigenis fecit Deus utile morbis:
Nigra subest radix, viridis coma, floribus albet.
Iam bissona dies ierat, revocatur ab umbris
Ambrosium vultu referens Catharina decorem.
Nec tenuata fama nec tristi squallida nocte,
315Caesar ut aspexit solitum decus oris honesti,
Fraude ministrorum pastam putat, aestuat, ardet
Vociferans, trepidat mugitu regia tanto.
Non secus ac nautae pelago cum turbidus imber
Ingruit, et rauco volitat cum murmure nubes
320Pulsa Notho, tumet unda micat pice nigrior aer
Ignibus, et tonitru ingenti tonat altus Olympus.
"Perdite custodes clamat vel mergite ponto
Tergore consutos, Siculis vel adurite tauris."
Iussa citi Garamas Nasamen Maurusque facessunt,
325Marmaridas, Psilli, Numidae, quibus una libido
Sanguinis, accensos miseri raptantur ad ignes.
Vinculaque iniiciunt pedibus, terraque volutos
Versatosque luto et foedatos pulvere terga
Ad tormenta trahunt, nihil illis mollia prosunt
330Verba precum, lachrymae nihil inter verba cadentes.
Nil longi labor obsequii, votisque vocata
Numina nil prosunt, manet implacabile pectus
Regis, et indomitum virus medicamine nullo
Frangitur. "O infoelix quae te inclementia Caesar
335Virgo, ait, innocuos homines torquere coegit?
Non ego terrenis epulis, sed ab aethere missa
Sum dape pasta dies bissex, qui pabula genti
Per deserta dedit Solymae, cum vecta per undas.
Aequore suspenso Panchaeos venit in agros
340Me quoque certantem pro religione, fidemque
Asserere audentem pavit, sanavit, et ipsa
Parta salus opus esse docet celeste, cicatrix
Nulla per offensos ferro deprehenditur artus.
Incipe sedata fieri clementior ira,
345Et neque sanguineo similem te finge Neroni
Sed qualis Traianus erat, vel Iulia proles
Augustus, qualesque tulit gens Flavia reges
Et patrem et natum, quorum vestigia debes
Sancta sequi, si vis tanto succedere regno.
350Dignus eris si iustus eris, clementia reges
Efficit imperio dignos pro immanibus actis
Crudeli mercede Deus tibi digna rependet
Praemia, crudeles superi crudeliter urgent.
Vicit foemineo facundia iuncta decori,
355Sedatusque parum Caesar: quo, perdita virgo,
Usque Iovi differs, inquit, parere? Iuventae
Nec miserere tuae? Non te servilibus utar
Obsequiis, nec enim id paritur tua forma nec aetas.
Assentire meis aliquando et subde rebelles
360Imperiis animos. Quid me, respondit, iniquis
Sollicitas verbis? Et turpi pectora voto
Foeda geris? Cur sanctum audes violare pudorem,
More suum, coeno assuetus, sordescere nunquam
Desinis, et mundae nescis assuescere vitae,
365Sic tua te instituit Venus, haec documenta quorum
Casta Deum, sunt haec quibus assentire iubemur
Imperia? Hi monitus? Utrum tua provida virus
Consulit utilius nobis, humana ne iussa
An divina sequi? Quo amas Deus odit, et audes
370Impugnare Deum, cum sis mortalis? Ab urbe
Civibus haec tam vana meis documenta tulisti?"
Erubuit Caesar, sceleris mens conscia non fert
Iurgia, non audet vultus attollere, seque
Vertit in Ichthybolum, et revehi praecipit ad umbram
375Carceris, atque novis tradi custodibus antrum.
Ichthybolus vero, cui mens crudelis, et atrox
Ingenium, regi "quidnam vulgaribus - inquit -
Hanc poenis terrere paras, sub sedere natam
Credimus Helleo, nam frons Marpesia caute
380Taurominitana asperior, rigidoque adamante
Durior, Ausonios fasces nostrasque secures
Ridet, et imperio divum parere recusat.
Cedimus? An iustis dementem urgere flagellis
Praestat? Et imperii causam divumque tueri?
385Mollia non obstant duris, nec fortia possunt
Debilibus vinci, nec ligno saxa cavantur,
Nec manibus muri, sed duro marmora ferro.
Moenia contortis magno molimine saxis
Eruimus. Si auferre paras a virgine Christum,
390Finge rotas, magnaeque aliquot vertiginis orbes.
Et crebris armetur opus mucronibus omne.
Et radii cultros et curvatura rotarum
Ancipites habeant. Orbis contrarius orbi
Currat, et affixos verso secet impetus axe."
395Persephone immanes poenas et saeva docebat
Supplicia, occultis volvens corda impia formis.
Aspera inhumanum flexit sententia regem.
Quaerit ut in tota si quis foret urbe Perillus
Atque Phereclea quisquam praestantior arte
400Daedalus, aut auctor Troianae cladis Epaeus.
Nox erat, et medium coeli stellata per axem
Cum Iove ducebant nitidi vestigia pisces.
Maximus aetherei Christus regnator Olimpi
Agmine caelicolum magno stipatus ab astris
405Labitur, et nivei transit per cornua tauri.
Intrat ad humentes umbras et triste barathrum,
Fit sonus, et nigram subito lux aurea noctem
Dissipat, apparent pulchra sub imagine divi.
Primis Ioannes, humeros cui lucida vestit
410Pellis, et aurati pendent in tergora villi.
Alterat senior Petrus cui candida mente
Caesaries, geminaeque micant in pectore claves.
Tertius ardenti Paulus mucrone coruscans
Igneus ore, ligant intextae guttura gemmae.
415Quartus Ioannes aquila signatus, amictus
Lucet in albenti, mentoque et vertice canus.
Hi primi, sua quemque ducem stant agmina circum.
Squallor abit, fulget paries, circumfluus aer
Fragrat, et Armenio carcer lustratur amomo,
420Tum vultu divum dominus. Sic fatur amico.
"Hactenus ex alto pugnam spectavimus orbe
Occulteque tuis procul aspiravimus orsis
Fortibus, haec clarae fuerint praeludia pugnae
Nunc acie tota pugnatur et omnibus armis.
425Macta, et in extremo palmam ne desere cursu.
Pars superest tibi parva viae, iam proxima palma
Curris, et apparet gravium suprema laborum
Meta, dies feret optatum tibi crastina finem."
Dixit, et ambrosia frontem perfudit et armos,
430Et sic fatus abit, dulcique adit aethera cantu.
Altera lux aderat, feralis machina coelo
Erigitur, populi foro concursus aperto
Cogitur, horrescunt visu, et crudele fatentur
Id genus insolitum poenae, de robore querno
435Texitur, et bissex cubis ascendit in auras
Pons, ubi volvendos lictor se attollat ad axes.
Impulsi magnis strident conatibus orbes,
Rostratique micant gladii, curvisque minantur
Dentibus, et parvo inter se discrimine distant
440Corpus ut affixum lateri regione locatum
Discerpat latus, atque uno secet omnia cursu
Membra, leves subito procul eiaculanda per auras.
Terrificum incutiens animis structura pavorem.
Aspectuque nocens solo, super aurea sedit
445Stragula, et a tecto spectat Maxentius alto
Coniugis extendens baccata ad colla sinistram.
Protrahitur virgo, quae postquam immania vidit
Currere protensis armata volumina rostris
Substitit, et presso suspexit sydera gressu
450Sic memorans. "Obsiste pater crudelibus ausis.
Percute dentatos orbes, ostende tyranno
Te Iove contempto coeli terraeque potentem.
Infoelix videat, contabescatque videndo,
Quanta tuae virus et quanta potentia dextrae."
455Vix ea finierat, gelida cum erupit ab arcto
Ventus, et ardenti resonans cum fulgore fulmen,
Grandineque immixta nimbus caliginis atrae.
Disrumpitque rotas, trabibusque per aera pulsis
Maxima consequitur strages, quo territa vertat
460Turba pedem noctis tenebris inclusa profundae
Nescit, et attonitos frustratim machina labens
Opprimit, auditur clamor, sonitusque ruentum
Impete cum magno trabium, periere ministri,
Quattuor, ut fama est, rapuit furibunda virorum
465Milia tempestas et lapsus ab aere turbo.
Utque dies claro detersit nubila coelo
Detergitur clades hominum: laniata per omne
Membra forum, facies ustae, convulsaque labra
Dentibus exertis, laceraeque per ardua vestes
470Culmina tectorum, mixto fuit unda cruore.
Quae superant cladi lugent communia matres
Funera Pellaeae, lamenta per omnia surgunt
Compita, in ingenti tota urbs ploratur acervo,
Plebis in occasu tantae per auras
475Persephone volat, ac socios, daemonas omnes
Ad praedam ciet ex aris, adytisque Deorum.
Illi praecipites altis e turribus adsunt,
Corripiuntque vagas animas, stygiisque coercent
Funibus in fasces, et in intima tartara volvunt.
480Persimiles aquilis, quotiens videre volucres
Dulcibus e stagnis tolli, tenuemque per auram
Nare catervatim, campisque inferre volatum,
Qua rigat effusis Mantoam gressibus urbem
Mintius, intexens iuncis et harundine ripas.
485Saucia iamdudum caeco regina dolore,
Dissimulare nequit flagrantem pectore flammam,
Sicque virum alloquitur. "Quae te immanissime, quae te
Pestis agit? Manifesta vides miracula, necdum
Irritare Deum cessas, tibi me quoque Christus
490Abstulit et vivo crines in flumine lavi.
Nec tua sum posthac, nec me reverentia Martis
Nec Iovis ulla tenet, tua sint haec numina, vincet
Christus, et occumbes cum religione Deorum.
Caesar ad haec frendens, contorquet lumina dens
495Torva supercilio, et clamantis, nova funerea lictor
Poscimus, accipe et hanc, et amaro vulnere truncis
Uberibus caesa caput a cervice revulsum
Aequorea volucres habeant, piscabitur illud
Petrus, et inventum Christi suspendet ad aram."
500Nec mora, dum totam magnis ululatibus urbem
Dira lues agitat, dum caedibus omnia complet
Persephone exultans et tanta strage superbit,
Vincta manus sparsis trahitur regina capillis.
Res indigna nimis, missoque ad colla capistro
505Ducitur ad littus lachrymans, et crine ligatam
Arboris ad ramos patulisque quae umbrosa lacertis
Stabat arenosae frondens in margine ripae,
Afficiunt probis et multo verbere, tandem
Pectore convulso Pharias truncatur ad arces.
510Exanimes artus nudant, rapiuntur inaures.
Implicitumque comis aurum gemmisque monile
Dives, et amisso saevit fera turba pudore.
Ceu plures cum nocte lupi invenere relictam
Desidia pastoris ovem, simul agmine facto
515Communem invadunt praedam, atque in vulnera certant.
Dilaniant, caput hic, iecur ille, in clunibus alter
Pascitur, et fauces implent, rictumque cruentant.
Audiit horrendum facinus, veniensque repente
Porphyrius multo raptus cum milite corpus
520Texit humo lachrymans, meritosque exoluit honores,
Infelix quantum sors et brevis hora sinebat.
"Iamque nova afferte dapes, discumbere tempus
Caesar ait, sat mane. Iovi superique litatum
Omnibus, et fuso placati sanguine manes.
525Solvite tristitiam, curasque immergite Baccho,
Debetur nova nupta mihi, namque impia coniunx
Per nova Iudaeo nupsit divortia Christo.
Ferte cados, date Creteo da palmite vina.
Ponite Amynaeos latices, Chiumque liquorem
530Et si quid Campana sui vindemia misit
Nectaris, omnigeno spument crateris Iaccho."
Discumbunt, celeres volitant, agilesque ministri,
Et mensas epulis onerant, Maxentius ira
Iamdudum exustus largo se ingurgitat haustu
535Saepius, et pergit venas instare calentes.
Callidas Persephones gravibus convivia rixis
Immiscere volens sumptis praetervolat alis
Aequoream simulans volucrem, petit ardua nubes
Itaque reditque frequens, ducitque per aera gyrum,
540Garrituque sonat pluvio. "Denuntiat - inquit -
Ichthybolus, ventos, tempestatemque futuram.
Iam pelago furor et nautis gravis ingruit imber?"
Caesar ut audivit pelagus, succurrit imago
Coniugis ad littus caesae, iubet ira ministros
545Necropolimque trahi, et condit tellure cadaver.
Respondere ducem iamdudum funere ducto
Porphyrium veteri regum imposuisse sepulcro.
Ecce iterum lachrymas, iterum ciet ira furorem,
Laetaque subvertit praeceps convivia luctus.
550Porphyrium Caesar tunc e regione sedentem
Pallidus, et stomachum vultu confessus opaco
Alloquitur. "Quid me invito violenter ademptum
Corpus humas? Quae relligio, quae cura meorum?"
Providus ardorem, mentis ratione gubernat,
555Et placidis, mulcet bacchantem vocibus iram
Porphyrius. "Nobis Caesar fore dedecus - inquit -
Immortale ratus, si pervenisse ad aures
Urbis id infandum facinus, quod percitus ira
Incomposque tui mandas, celanda putavi
560Corpora defunctae, et sceleris monumenta nephandi."
Sed furor, impatiens fraeni, mitescere, nulla
Voce potest, similisque Padi torrentibus undis
Activo cum sole nives saxosa Gebennae
Praecipitant iuga, si cursus occludere tentas
565Obice, contortis crescunt spumantia terga
Vorticibus, semperque magis violenta superbit
Congeries, tumidaque premit retinacula mole.
Donec iter gurges agat indignatus apertum.
"Quid scelus excusas, hominum turpissime - Caesar
570Inquit - et ignava regem gravitate lacessit?"
Omnia Thersitae similis, quid gutture latras
Sardanapaliaco, Pallenti ex canduit ore
Dux animo, dextraque potens, claraeque superbus
Militiae titulis, voluitque invadere pectus
575Caesaris, et capulum dextra complexus eburnum
Destitit, ardentem virus compescuit iram,
Atque ita suspirans. "Quid fida quorum
Pecora Maxenti verbis premis acribus? Et quid
Laeta procelloso turbas convivia vultu?
580Si tibi causa minus placuit recitata, fatebor
Altera causa subest potior. Sepelire iacentem
Relligio Christi dominam me iussit, et ipsos
Rhetoras ante dedi tumultu. Nam flumine vivo
Me quoque (si nescis) lavit regnator Olimpi
585Christus, et abiecto verum Iove numen adoro."
Saucius incomposque animi Maxentius. "Ergo
Tu quoque carminibus magicis subverteris? - Inquit -.
"Tu magicas artes tu caedem incendiaque audes
Dux - ait - infelix sequere, et scelus omne revolve.
590Ingluviem nutri, duro rape viscera ferro.
Sanguine tinge manus, inopia membra trucida
Numina, Maxenti, iustissima, numina tantum
Sunt visura nefas, meritas dabis impie poenas.
Expectant te Tybris aquae, calor iste sub undis
595Occidet, et tanquam Phaeton temerarius axe
Pulsus ab excelso vastum rapieris in aequor,
Forsan et invenies extinctae coniugis ora.
Interea pinguem nutri delphinibus escam.
Ira (scio) tua me morti iam destinat, ultro
600Ibimus, et strictos caput extendemus ad enses
Intrepidi, nobis nihil est aliud post funerea longe
Christigenis, quibus est aliud post funera longe
Nobilius vitae genus immortalis Olympo.
Oppetere est iterum nasci, tormenta subire
605Pro virtute pium, triplex contingit origo
Christigenis, vulgata prior qua nascimur omnes
Semine concepti patrio cum septima foetum
Luna peragrato vel nona peregerit orbe.
Altera sic natos terris per mystica transfert
610Flumina, et ablutos genetrix ecclesia lacte
Nutrit ad ambrosiae semper viventis odorem.
Tertia cum suprema dies mortale resolvit
Corpus, et in cineres opus hoc natura caducum
Traxit, ad aethereos orbes Empyrea regna
615Mittit, ubi et reduces animos complectitur ulnis
Dulcibus, et nitida coeli pater accipit aula.
Ista fides lorica mihi est adamantina, nullis
Pervia fortunae iaculis." Dum talibus orat
Porphyrius, tumido bilem sub pectore Caesar
620Rodit, et impatiens vultus obscurat Erinnys.
Et circumpositis stimulat praecordia flammis.
"Dux animum firmante Deo nil territus, atra
Fronte quid atroci dudum concepta venena
Corde premis? -Dixit - ne pars innoxia vitae
625Ulla tuae dignum venia te reddere possit,
Incipe, rumpe moras, aperi crudelia tandem
Ora, satellitibus diris mea funerea manda.
Membra iube lanianda feris in littore spargi,
Defuncti careamus humo, careamus arena,
630Corpora iactentur monstris lacerando marinis.
Discite crudeli proceres servire tiranno."
Rege sub ingrato sub iniqui principis umbra
Servitis emitur mors obscurissima longis.
Rumpitur inflatum pectus, mentisque superbae,
635Nec frenare potest nec dissimulare furorem,
Caesar, in extremis ardet iam faucibus ira
Non aliter quam cum sicco sub fomite dormit
Ignis et afflatu crebro excandescit et aura
Exilit, et tremulae rutilant per nubila flammae.
640"Ferte citi procul hinc hominem, date vincula". Clamat.
Cumque suo totam domino iugulare cohortem,
Quae ducis infecti trait contagia, finem
Sacrilegis dabit dies. "Per numina iuro,
Per Iovis aeternum imperium fulmenque, trisulcum,
645Ibitis ad lethen, stygiasque videbit undas."
Dux et tota cohors missis ad colla catenis,
(O funesta dies, o lamentabile tempus,
O furor, o rabies, o detestabile virus,
O dolor, o regum impietas, o morta virus)
650Ducitur, et longa properant ad funerea pompa.
Ventum erat ad littus, cum dux fortissimus aegros
Alloquitur comites, turbataque pecora firmat.
"O socii, mecum terrae pelagique labores
Experti toties, longaeque pericula passi
655Militiae, quid vos terret praesentia mortis?
Quae celeri cursu Zephyrum, volucremque sagittam
Vincit? Ubi fortes animi generosaque virtus?
Cordaque ad horrendos nunquam perterrita casus?
Ponite tristitiam, rectos attollite vultus.
660Cernite perpetuo fulgentem lumine mundum,
Aethereasque domos, animis ea patria nostris.
Ecquid foeminea pavidae formidine frontes
Despiciunt terras? Hodie veniemus in astra."
Sic ait: et Christo sacrum Paeana canentes,
665Accipiunt altos pronis cervicibus enses.
"O mors dura, virum vita praestantior olim
Noxia cum rapidae purgarint saecula flammae
Membra, memor vestri Deus, immortalia reddet,
Interea gaudete bonis coelstibus, inter
670Spiritum coetus alacres, et sancta precati
Numina, terrigenis Christi implorate favorem."
Pectora trunca iacent, fusoque rubescit arena
Sanguine, mactata est duplex Hecatumba Tonanti.
Cum duce bis centum comites in littore caesos
675Christigenae effossis, moesti imposuere, sepulcris:
Et iam prona dies nocti cedebat et umbris,
Occiduo radians excelsam lumine Calpen.
Cum furiis Caesar longis iam fessus et ira
Sic secum. "Quae tanta istis constantia? Quondam
680Robur inest animis tantum? Quae pecora virtus
Inconcussa regit? Quae spes? Quae praemia tanti?
Morte quid expectant obita? Neque credere dignum est
Sanctius his numen quorum respublica pauper,
Quam nostris qui regna tenent telluris et undae.
685Illam ego numinibus gentem melioribus uti
Crediderim, cuius terrena potentia maior.
Nam si regna Dei arbitrio terrena gubernant
Distribuuntque suo dant maiora putandi
Maiores, Libyam Iuno, regna Attica Pallas,
690Iliacam Phoebus, Tarpeiam Iuppiter arcem
Constituit, regnum regno, ceu numine numen,
Maius erat, sed Christigenis nec regna nec urbes.
At fuerit satius tantos sedare tumultus
Unius, interitu, vel si mutabitur, eius
695Connubio, tantumque decus servare iugali
Foedere, et has tandem curas extinguere taedis.
Saturni iam bruma dies et laeta reducit
Tempora, quae nobis patrio celeberrima ritu
Iucundos hyberna sales et xenia poscunt,
700Ocia nocturnae poscunt convivia mensae.
Expediam, tristis ne se inter gaudia luctus
Ingerat, interea placidas mihi Iuppiter undas
Aequoris, et cursus dabit ad mea regna secundos."
His dictis placet, accito lictore, puellam
705Duci iterum e tenebris, iterum tentare loquendo,
Virgineumque novis pedicis captare pudorem.
Quam simul ac vidit sic est aggressus. Amyclas
Troius assultu subito expugnavit adulter.
"At tua terdenis nondum est mollita diebus
710Duricies. Ponti glacies Hircanaque tandem
Frigora et arcto vincuntur sole pruinae.
Tu Getico sopita gelu, vel Gorgone visa
In silicem durata, nequis mansuescere, quercus
Orpheus, Amphion lapides, delphinas Arion
715Movit, et Orphaeos senserunt tartara cantus.
Tu nive frigidior, tibi ferrea corda, sepulti
Usque adeo tibi sensus hebetataque mentis
Lumina, ut albenti videare simillima saxo
Coniugis Assyriae, verso quae in marmora vultu
720Fluxit et ardentem spectat fugitiva Gomorram.
Heu et ardentem contra genium moremque iuventae
Molliciemque tui sexus, generisque superbi,
Stemma, supercilio spernis regalia torvo
Imperia, ah demens, tu blandimenta, minasque
725Despicis, et surda perstas immobilis aure.
Tu populo spolias urbem, tu coniuge regem
Militibusque ducem, duce Cyrenensia regna.
Et miseremur adhuc, et te servare parati
Mitibus alloquimur verbis. Genus aspice quantum
730Romanum pietate valet, mitescere parumper.
Si servire pudet, mecum regnabis, habeto
Coniugis extinctae thalamos. Romana videbis
Moenia, et incedes Latiam regina per urbem,
Quod tua gentilis quondam Cleopatra tumultu
735Ambiit Actiaco, tu Caesare digna marito,
Accipe, largimur sine bello et sanguine regnum."
Sic ait, et caeco languet Maxentius igna.
Illa, velut dorsum mediis in fluctibus ingens
Vapulat assiduis et nunquam vincitur undis.
740"Desine plura, nefas iterum me nubere - dixit -
Nupsimus, inserto nuptam manus indicat auro.
Et mihi nunc alacres nitidis convivia mensis
Viro socerque parant, hodie subitura mariti
Limen, et e tenebris claros aditura penates.
745Nec sum dura, fidem servo. Tu sanguine gaudes
Non ego, tu tanti sceleris durissimus auctor
Haec ubi dicta, videns atrox immota tyrannus
Pectora, nec precibus flecti, nec verbere frangi,
Spe Veneris posita iubet a lictore necandam
750Necropolim duci." Pullo velata cucullo
Atque capistratis manibus de carceris antro,
Truditur ambigua faciente crepuscula nocte.
Aemonius Chiron media iam parte sub umbras
Iuverat, et Ledae funestam pignora noctem
755Aere volvebant piceo, niger Hesperus ore
Pallidulo tristi per coelum ascendere vultu
Visus, ab aspectu sceleris nova luna nephandi
Cornua subtraxit, nubes teterrima clausit
Aethereos ignes et conscia sydera morti.
760Auditae Halcyones gravibus lamenta querelis
Spargere per littus, moestosque ad funera cantus,
Edere, et aequoreae volucres dare flebile carmen.
Est locus ad Boream pelagi porrectus ad undas,
Densa ubi silvestrem faciunt spineta recessum.
765Areaque in medio, crebris ibi terra sepulcris
Surgit, et in tumulos fossae cumulantur arenae,
Sacra cadaveribus tellus, Polyandrion Hellas
Voce vocat patria, nudis passim ossibus albet,
Urticis umbrosus ager, gravibusque cicutis
770Et nigris ebuli baccis et olente Sabuco.
Campus iners et sepivagis domus apta colubris.
Hos ingressa locos durus dum brachia lictor
Expedit invertens manicas, dumque explicat ensem
Sanguineum, virgo coelum suspexit et ignes
775Aethereos, talique Deum sermone precata est.
"O pater, exiguas tanto pro munere grates
Solvimus, ingentes autem debere fatemur.
Tu gravibus pressam tenebris in clara vocasti
Lumina, tu manes, tu das superare tyrannum,
780Et modo tam vario functam discrimine, tandem
Ad palmam regnumque vocas. Da numine dextro
Egressus animo faciles, reditusque secundos,
In patriamque coelique domos hanc accipe mentem,
Et prolem ne sperne tuam de fauce revulsam
785Ditis, et oranti famulae tua limina pande.
Et si quando memor quisquam certaminis huius
Implorabit opem, pater exorabilis esto."
Finierat, subito cum vox audito per auras,
Annuimus, secura veni. Tum poplite flexo
790Et crucis explicita per pectus imagine, lictor
Verberat orantem gladio. Pro caede cruenta
Lac niveum fluxit, tellus incanduit albo
Sanguine, lingua Deum nervis delusa recisis
Personat, et moriens verba imperfecta relinquit.
795Caesa solo iactet atque in coelum vita recessit.
Affuit extemplo superum de sedibus agmen
Spirituum duplex, unum quod corpore nudam
Suscipiat mentem, dulcique ad sydera cantu
Transferat, exanimes aliud tolleret artus .
800Insolita nova luce dies in nocte refulsit,
Atque repentinum subito cum lumine fulgur
Emicuit, ceu frangit cava nubila fulmen
Cum gravis ardentem succendit Iulius aestum.
Evolat attonitus lictor, trepidique ministri
805Corripuere fugam, toto symphonica coelo
Spargitur, et mixta vocum dulcedine carmen
Astra petit, sensimque abiens discedit ab aure.
Visaque per coeli tractus ascendere nubes
Lucida, persimilis soli, lucentior astro
810Luciferi, et claro rutilantem lumine caudam
Ducere, et ignifero ferri ultra sydera cursu.
Et caput insertare polo. Patuere Tonantis
Atria, curvatus laeto Pater obvia vultu
Brachia diffundens reduci dedit oscula natae.
815Et triplici claram radiavit sydere frontem.
Altera spirituum legio collegit ab hortis
Balsama Iudaeis, aloes, myrrhaeque liquorem,
Ablutosque vadis artus et odoribus unctos,
Aereum per iter rubri trans aequora ponti,
820In montes Arabum summaeque cacumina Sinae
Transtulit, et corpus Pario clausere sepulcro,
Quod superum fecere manus. Opobalsama sempre
Marmor odoratum sudat, quibus aegra iuvantur
Corpora, difficiles isto cromate morbos
825Indigenae pellunt, sacros Alabastra liquores
Atque salutares lachrymas, oleique fluentis
Accipiunt guttas. Membris honor iste sepultis.

1 Baptistae Mantuani carmelitae theologi | secundae parthenices liber tertius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: