Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Prima diocesis dedit incunabula, et ortum,
Ac natale solum puero Firmana, subaltis
Montibus aerias ubi nominat Angelus arces,
Et Firmanus erat civis pater, alta vetusque
5Urbs ea, et antiquae praeclara Colonia Romae.
Pubertas erat in foribus: iam venerat aetas
Tertia, quam bivium dicunt: namque incidit illic
In duplices haec vita vias: ascendit in altum
Una per angustos calles, et latior exit
10Semper. Ut ad summum venit, laxatur in arva
Plena voluptatum quae ver florentia semper
Servat, et autumnus maturus frugibus implet.
Nam Vertumnus in his campis versatur, habetque
Veris, et Autumni nomen: quia tempus utrumque,
15Temperat, et ducit flores in poma nucesque,
Maturatque annos, ac mittit in horrea fruges.
Altera principio latissima, vertice summo
Est angusta, negans illic vestigia figi.
Hoc igitur facili ingressu decepta iuventus,
20Dum putat in melius semper procedere, tandem
Discit ab eventu se delirasse maligno.
Hac hominum pars maior eunt: sic Tartara crescunt,
Sic infernus habet maiora negocia Pluto
Semper, et esurie Orci infinita Barathrum
25Ampliat, ac fauces in grandem extendit hiatum.
Gallorum annales memorant a Manibus olim
Egressam superas animam venisse sub auras,
Atque suo quondam comiti narrasse per illam
Millia ter decies hominum demortua noctem,
30Ex quibus ivissent in regna cathartica solum
Tres, unus cui nomen erat Bernardus, in arces
Aetherias: hic ille fuit, qui fertur in altis
Montibus ingenti Lemurem vinxisse catena:
In Stygias alii magnis ululatibus umbras.
35Noxius incautae sic est locus ille iuventae.
Dicitur Alcides Alcmenae filius isto
In bivio traxisse moram, dubitasse, nec ausum
Tendere iter, donec viva sub imagine virtus
Visa viam docuit: quod qui finxere volebant
40Scire homines dandum esse ducem puerilibus annis,
Qui morum scopulos, vitae qui intelligat artem.
Nam neque sola potest aetas improvida, simplex,
Atque rudis regere affectum, cohibere furorem.
Hoc igitur puer in bivio, quia corda ferebat
45Enthea, et illapso correptam Numine mentem,
Non eguit rectore alio. Qua caepit ab Ortu
Ire, viam tenuit: verum ad magis ardua semper
Nitebatur erat nautae longinqua petenti.
Litora par, dum festinans sua colligit arma:
50Dum trahit in proram funes: dum carbasa in altum
Elevat: explicitis sinibus dum colligit auras.
Tecta patris Libyci sacramque audiverat aedem,
Coenobion dicunt, quod sint communia cunctis
Omnia, ut Essaei quondam vixisse feruntur:
55Essaei genus antiquum, venerabile, sacrum,
Qui vitam traxere diu Iudaea per arva.
Illic fama fuit sanctos convivere patres,
Longaevum antiquo genus a pastore trahentes,
Qui civis Didonis erat Carthagine natus.
60Iste novum terris fidus fuit, omnia regna
Ut tuba quae magnis totum clangoribus orbem
Impleat, exclamans Christi nova castra vocabat:
Romana sermone potens, mysteria sacris
Hausta libris, uti fons latis amplissima ripis
65Flumina diffundens, per mille volumina misit.
Doctrinis, ut Sol radiis fulgebat, et omne
Quod Grai, quod Phoenices scivere, quod Indi,
Niligenaeque sacerdotes Babylonica templa,
Doctus erat: caelum, Manes, elementa, Deumque.
70Ipse novum vitae genus, et compendia quaedam,
Per quae mortales irent ad Olympica tecta
Edidit, et patribus dedit observanda futuris.
Hi tribus indulgent studiis: ante omnia in unum
Conspirant hominem, rebus qui praesit agendis:
75Qui teneat clavum: cui sit parere necesse.
Altera cura facit, ne quis sibi vindicet aurum,
Neve usurpet opes, propriosque recondat in usus:
Sed fluat in medium quidquid vel terra ministrat,
Vel pietas infert, hominumve industria quaerit.
80Tertia femineis adimit congressibus omnem
Cura viam: Veneris procul ablegata voluptas
Exsulat hinc, nullumque audet sperare regressum.
Istud idem Carmelus habet, genus unde virorum
Eliadum fluxit, qui tempestate supersunt
85Hac quoque, et hanc primi coluere per umbras,
Per saltus Carmele tuos, Phoenica iuxta
Litora: per colles positos Iordanis ad undam.
Haec Picentis agri domus observabat ad unguem:
Sola heic relligio, sola observantia Divum
90Crevit, et aeternae spes, ac fiducia vitae.
Huc adolescentes prudens puer attulit annos,
Et sacer evadens duplicem vestitur abollam.
Alba subest nigrae, duplicique obnubit amictu
Tempora: proximior nudo candore nivali
95Albicat exterior fuligine tingitur atra.
Veste sub hac olim pater Augustinus eremum
Incoluit, postquam Christum suscepit, et ante
Libaret quam sacra Deo, trieterida totam.
Tum Larium natura sagax, versata, bilinguis,
100Invida, et humana semper studiosa ruina:
Talibus inceptis grandi occursura paratu
Plurima mente agitat, multas reminiscitur artes,
Vestigat puerilem animum, quo semine cretus,
Sidere quo natus, quo Mars afflaverit ortum,
105Quo Venus, adspectu, quo Pleiadesque, Hyadesque:
Atque oculos lapsi fert circum cornus Tauri,
Exploratque omnes aditus, ut ovilia noctu
Septa qui caularum solet explorare Lycaon,
Atque Lycaonio vulpes subtilior astu.
110Nam diversa velut vis et natura ferarum est:
Sic Lemuris perhibent etenim genus hoc animantum
Sex fusum in species tenuissima corpora ferre,
Quae penetrent clausosque fores, et ahenea claustra.
Prima inter Lunam versatur et aeris auras:
115Ignis URIT simplex ac sincerissimus ardet.
Altera cum Zephyris, Austris, Aquilonibus, Euris
Fertur, et aeriam dicunt, quod in aere vivat.
Tertia, et aeriam dicunt, quod in aere vivat.
Tertia, quae circum terras errare per imum
120Aera consuevit, nostrosque habitare Penates,
Terrestris cognomen habet. Neptunia regna
Quarti colit. Sed qui terris quique aequore vivunt,
In duplices abeunt sexus. Nam mascula quidam
Membra magis curant muliebria corpora quidam.
125Femineis gaudent formis montana vagantes
Per iuga, per silvas cum venatrice Diana,
Quas Dryades dicunt, et Oreades adde Napaeas,
Naiades, et Nerei natas, et Dorida matrem,
Quos vero magis oblectant et nomina, et ora
130Mascula, sunt Fauni, Panes, Satyrique INCOMPRENSIBILE
Turba salax: quorum quidam tentagine moti
Femineos subeunt vultus, et femine nuntio
A maribus, rursum redeunt in INCOMPRENSIBILE membra
Incautas nurus ineunt , ac pignora gignunt.
135Accedunt Divi aequaret Neptunus, et Aegeus,
Proteus, et Triton, Nereus, Melicerta, Palaevim,
Et gravis Aegeon, longis qui amplectitur ulnis.
Monstra maris cetos, et inertia corpora phoeas
Quincta subit terras, et subterranea factum
140Nomen INCOMPRENSIBILE: subeunt cautes, obscuri per antra
Hospitium quaerunt, Divos atque astra perosi.
Sexta magis, magis ima subiit lethaea subintrat
Tecta diem fugiens: ideo cognomine dicunt
Lucifugam: violenta magis quam calida. Si quo
145Occupat: elingues, surdosque evadere cogit:
Vilius ingenium tribus inferioribus. Ergo
Hi sunt, qui dicuntur opes tellure sepultas
Custodire: timent, nostros ne forsitan aurum
Quod latet abstrusum tenebris vertatur in usus.
150Tantus inest illis livor: sic invida turba est
Hi sunt, qui iactu lapidum per tacta viasque
Exterrere solent homines, invadere nautas,
Mortales morbo Herculeo prosternere, corda
Nubibus immerso dementia reddere sensu
155Ast alis longe excellens penetrabile, promtum,
Quo fraudes, quo mille dolos: innectere possint.
Istorum e numero Venus est, fandique magister
Mercurius, Mavors, atque imperiosus Apollo,
Atque alii, quorum fama est antiqua, per orbem
160Nomina qui terris usurpavere Deorum.
Isti omnes igitur coetu in sublime vocato
Culmen, in obscuri vetus ast ubi fama Sibylla
Degere speluncis, per flumina quinque profundi
Iuravere simul studium, curamque habituros
165Se vigilem contra audacem (sic livida Manes
Turba loquebantur) iuvenem seque omnia facto
Agmine venturos armis in praelia sumtis
Sic pactis ineo, in ventos abiere soluto.
At iuvenis, Larium mores, et atrocia doctus
170Bella putat sese ad pugnae genus omne fatigat
Ingenium gravibus curis, cohibetque vagari
Mille per anfractus soluta in perque invia mentem:
Cogit eam per sancta pedem mysteria ferre,
Quae profugus sparsit quinque volumina Moses,
175Queque per annales, Solymaeque diaria gentis,
Atque per historias, et per praesagia natum,
Per legis mandata novae, per grandia Pauli
Eloquia, et patrum vestigia sancta suorum.
Pascitur hic ut ruris aves natura per arva,
180Cum iam messis, et iam tritura propinquat.
Ut per prata greges: una pes Hyblaea per arva.
At quoniam pingui Venus irritata superbit
Viscere, et ex dapibus surgit lascivia lautus
Vix adhibere mensis hortensia gramina victum.
185Quem prisci coluere patres, non fidit Hiaccho:
Nam Deus infamis: sed frigida flumina portat.
Est suspecta Ceres: numquam contenta quiescit.
Esuries, semper voto fraudata reclamat.
Qui cubat in membris, quotiens extrinseca desunt
190Nutrimenta, calorque erodere possit, in ipsa
Corpora desaevit, munctoque exsanguia succo
Reddit, et atroci sua damna ulciscitur iras
Inde subit macies, frigent praecordia, langues
Spiritus in venis, Venus indignata recedit,
195Quam calor et venti stimulant, et aquatica humor.
Somni autem plus quam fuerit tolerabile parci
Cuius ut enartem paucis advertite caussam.
Quinque viis, tamquam speculis, per corpore, sensus
Ducimus, ad mentem subeunt tenuissima rerum,
200Pro rebus simulacra modis gradientia miris
Nam species a rebus eunt, velut ire videmus
A Phoebo, et stellis radios: per inanis misso
Undique circumeunt auras et lumina fallunt
Testantur rerum effigies in flumine visae,
205In speculis: visa in saxis specularibus ora
Nostra fidem faciunt: vis haec incognita rebus.
Mens igitur missas species, se lumina somnus
Non ligat, agnoscit. Quod si sopor occupat artus,
Non agnoscit: sed res putat, illius instar
210Qui putat inspectas animant vera figuras.
Hinc igitur veniunt animos agitantia nostros
Somnia: quae volucri dum mobilitate feruntur,
Illae agiles formae fingunt quae cumque per orbem
Conari natura potest, quaecumque voluntas,
215Nonnumquam maiora etiam. Nam monstra videmur
Cernere, quae natura nequit producere, montes
Ire per aerios tractus, hominemque volatu.
Tendere per nubes, et currere flumina retro.
Hac lemures persaepe pias deludere mentes
220Arte solent, obscoena oculis dum occurrit imago
Vera, vel in somnis, mox evigilantia corda
Titillare potens, fragilemque flectere sensum.
Propterea somnum castis quasi moribus hostem
Oderat, et multam in noctem servare legendo
225Insomnes oculos saepe exspectare solebat
Luciferum, saepe Auroram, quandoque reversam
Lampada terrarum, humentem quae discutit umbram.
Adde quod affligant moribundum insomnia corpus,
Et domat ex leges: sic bella cavere,
230Sic solitus caussas eradicare malorum.
Quae verbis mensura fuit, quae regula fandi,
Quae linguae lex atque modus, transire silendo
Illicitum, quando id sanctae pars maxima vitae.
Et brevis, et rarus post longa silentia sermo
235Seria libabat solum, mendacia nugas.
Et quaecumque solent alios proscindere verba
Non secus evitans, ac litora Syrtica nautae.
Si de iusticia, de relligione loquendum
De pietate foret: longas manabat in horas
240Eloquium, tamquam vasto de gurgite torrens
Fusus, et undantem volvens de vallibus aestum:
Tunc facundus erat: Deus in praecordia lapsus
Ars erat: affectus facit os scitum, acre, disertum.
At quia delectant oculos, animumque videntur
245Ad communem hominem vitam deflectere sensim
Mollia, et urbanum morem sapientia semper
Pallia derisit, temploque indigna vocabat.
Ad nudum setis cilicum, quae tegmina castris
Et nautis praestare solent, vestitus inerme
250Corpus adurebat: gradiens pannosus, et asper.
Stragula cyniphiae praebebant hispida barbae:
Quae cum merce Libycis vectantur ab oris.
Non stratum fluvialis anas, non anser a nate
Grandior exhibuit, non mollior ansere cycnus.
255Dulce erat in tabulis lassum distendere corpus,
Ut vulgus castrense solet, cum candida rupes
Nix tegit Alpinas: quotiens Aquilone sereno
Nox perflata lacus, rapidosque coagulat amnes.
Saepe etiam in nuda somnus tellure cubanti
260Gratus erat, quando Auroras vigilantia plures
Fecerat insomnes, imitans in menta ferasque.
Sternebatur humi corpus: servile vocabat
Mancipium, quod non animi contemnere solum,
Verum etiam divorum ausit legem, imperiumque.
265Quae nobis obscura fides, quasi missus ab oris
Nuntius externis animo amplectenda reliquit:
Ipse velut subiecta oculis, et cognita vulgo
Scitave per caussas atque explorata tenebat.
Haec radix illorum operum, quae dura videntur
270His, quibus est ignavia fides, processerat inde
Ille amor inflamans homines, ille igneus ardor,
Corda metu qui nostra facit tam grandia pulso.
Nomen habet Caritas, summo demissus Olympo
Spiritus, extirpans alios radicitus ignes,
275Et praesertim illum, quem pestis amara Cupido
Ex Phlegethonte haurit, terrasque inseminat omnes,
Atque illum, qui quaerit opes, qui colligit aurum.
Spes quoque praesidium nobis mortalibus ingens,
Sola Promethea non dedignata teneri
280Pyxide, cum Superos aliae petiere sorores,
Fulcibat crescentem, iuvenilia corda
Altius a terris aeterna in regna levabat,
Venerat in summos apices, ubi nostra levatur
Conditio, humanos audens transcendere fines,
285Et fieri vicina Deo, divina sacerdos
Orgia iam factus sanctas libabat ad aras.
Tunc poterat vita functis succurrere, Manes
Invito rectore Erebi, prohibente Megaera
Solvere, et in coelum ex imis revocare tenebris:
290Conciliare Deum nobis, peccata loquendo
Tollere, et a flammis animas servare dolentes:
Atque vagos cohibere Lares, compescere saevos
Daemonas, et Stygiis Umbris imponere leges.
Nam quoties sacro mystae intinguntur olivo,
295Accipiunt illorum animae vivacia quaedam
Signa, characteres dicunt, quae Cerberus odit:
Cerberus, et quotquot degunt Acheronte sub alto.
Verum haec ne forsan nugae videantur aniles,
Subiiciam paucis opus inter prima relatum
300Iam vulgata diu sancti miracula Patris.
Ergo haec horribilis facit cognoscere casus.
Arva per Umbrorum locus est, ubi curva Pisauri
Flumina in apricos colles de montibus altis
Lapsa fluunt, cursu Pontum visura citatos.
305Huc migravit, ubi tacito domus abdita saltu
Hospitium silvestre dabat, noctesque diesque
Caelum animo volvens sacras ducebat ad aras.
Nox erat, et tenebrosa polum convolverat umbras
Umbra means circum terras, circum aequora, circum
310Aera, circum ignes, rapido contraria Phoebo
Semper, et attingens usque ad Saturnida Lunam.
Procubuit strato iuvenis, vix lumina somnus
Clauserat, et subito in somnis occurrit imago
Vociferans Nicolae mei, Nicolae memento:
315Sancte pater succurre tuis, compesce dolores,
Quos patimur tantos, et nostra incendia tolle:
Namque potes, si sancta dies libamina septem
Dedideris nobis: fer opem, et miserere tuorum.
Territus hoc tanto iuvenis clamore rogabat
320Quis temerare ausit nocturna silentia tanta
Plancta hoc, et noctu in tantas prorumpere voces,
Sub Lare praesertim strepitus qui eliminas omnes.
Vox ea, sancte pater rursum si scire laboras
Quis sim, quis fuerim paucis adverte, docebo.
325Ipse comes tuus ante: fuit Auxima tellus
Passa graves olim casus, et bella Gorthorum
Cum cepit ruere imperium, Belisarius olim
Patria, nomen erat vivo, Peregrinus ad Umbras
Misit Avernales, quae subruit omnia, me mors.
330Quod clamem dolor in caussa est: dolor omnia vincens
Aspera, quae sanctis olim inflixere tyranni.
Surge, veni, tibi spiritum magna agmina sistam
Ante oculos, quibus auxilio potes omnibus esse.
Ire videbatur versus vicina Pisauri
335Moenia: namque eadem fluvio sunt nomina, et urbi:
Quam veteris quondam Romae posuere coloni.
Visus et ex alto vallem spectare profundam,
Unde ferebantur magno cum murmure voces
Confusae ad caelum, et lamenta miserrima in auras.
340Tunc ea vox, hae hae sunt animae, quas vita fefellit
Pacta dies longas, canos, seramque senectam,
Hac spe delusae, blandaque libidine tractae
Iugiter ad pingues ducebant gaudia mensas.
Non deerant epulis citharae sed Arione multo
345Laeta ibat domus in thyasos, Veneremque ciebat
Surripuere dies cantus, convivia noctes,
Totaque in insanos fuderunt tempora luxus.
Ista frequentarunt, et quae nascuntur ab istis,
Dumque sub extremum, vita se posse putabant
350Emendare levis deliramenta iuventae,
Mors fuit in foribus non exspectata repente,
Cunctaque mendacis vitae pacta irrita fecit.
Sic ait: extemplo magnis stridoribus Umbrae
Audita clamare, pater miserere sepultas
355Hoc ardente lacu: tua nos libamina servent:
His dictis, visa in latos incendia campos
Serpere, et illustres ad caelum attollere flammas,
Atque ignes fumo inclusos erumpere magnum
In tonitru, longeque leves volitare favillas.
360Ut quoties ferri candentem forcipe massam
Corripit, et crebro feriens faber ingruit ictu
Emicat in tenues scintilla volatilis auras.
Territus hoc visu somnos ac somnia rupit,
Ac divina dies in libamina septem.
365Septima lux ierat, noctemque Aurora fugabat,
Quando oculos vigiles per tota trinoctia somnus
Corripuit, rediens confestim occurrit imago
Illa eadem. Quae visa patri pro munere tanto
Solvere suppliciter grates, ac talia fari.
370Te duce Taenarios tandem superavimus ignes:
Te duce ad aetherios tandem conscendimus axes:
Vive, vae: caelesti olim te in luce videbo.
In Picente solo collem consurgit in altum
Terra, duos amnes inter, qua respicit Umbros
375Et Boream, summis demissa potentia saxis
Labitur: Austrinae qua sidera prospicit orae,
Defluit ab alto veniens Servalle Chientus,
In dorso Macerata sedet, post bella Gothorum
Edita, et ex priscis Recmae generata ruinis,
380Heic habitans, aliquando sui crudelia fratris
Funera, qui in gladios, et in arma hostilia casu
Inciderat, cum rescisset: prece Numina flexit,
Ne Stygiis raperetur aquis, ne aeterna subiret
Supplicia, infernos neu transferretur ad amnes,
385Irremeabilibus numquam rediturus ab oris.
Addidit et precibus ieiunia longa, gravesque
Excubias, et ter decies revocavit ad aras
Orgia, Lucifero cum lux albesceret orto.
Ecce per obscurae metuenda silentia noctis,
390Dum genibus staret fixis in marmore ad aram,
Vox audita. Tuis precibus germane revertor
Liber ab inferni tenebris horrentibus Orci.
Iam mihi crudeles Furiae candentia vincla
Intulerant, totusque mihi insultabat Avernus,
395Et sine spe damnatus eram Phlegethontida ad undam,
Cum subito effulsit clarum per concava lumen
Tartara, et hac latae voce insonuere lacunae.
Tartarei Manes vestras attollite portas,
Nunc rogat a Stygio duci Nicolaus Averno.
400Extemplo tremuere omnes furiale ministri
Vulgus, et attoniti piceis latuere sub antris:
Non aliter, quam cum simili clamore coactus
Reddere Traianum Pluto ima in Tartara fugit.
Ast ego per latebras illo duce lumine olentes
405Ducor, et a regnis Orci squalentibus adsum.
Haec ea vox. Sed cum falli Nicolaus ab Umbris
Crederet infernis, quibus est assumere formas
Mos varias, multisque bonas deludere mentes
Artibus, iste timor fraternae innotuit umbrae,
410Atque ait. Ipse tuus, fraudem desiste vereri,
Frater ego sum, frater ait. Laetare, diuque
Esto memor germane meam curare salutem.
Nam nec adhuc adeo Superos, aliquidque luendum est.
Edita ab excelsis penetralibus Apennini
415Labitur in Pontum Firmi sub moenibus altis
Tignia, et ad ripas eius celeberrima quondam
Nominis urbs istius erat, volventibus annis
Diruta: sed templum superest, cui pinguia subsunt
Pascua, lanigerique greges, opulentaque rura.
420His opibus sancti quidam de sanguine patris
Nicolei praefectus erat, qui saepius orsus
Ad se sobrinum blandis inflectere verbis,
Et vitam damnare inopem, quod lenta sequatur
Otia, quod gradiens aliena per hostia quaerat
425Auxilium precibus, quod erat sudore parandum
Corporis, aut animi. Nam sic ubi condidit orbem,
Dicitur antiquos Deus instituisse parentes:
Quippe mali Manes, studium quibus aucupis instar
Quaerere quam vexent, adigantque in retia praedam.
430Has illi insidias haec bella occulta ferebant:
His commotus erat dictis, et in anxia pulsus
Consilia, ambiguis torquebat pectora curis,
Dum veluti nubes, quae pendet in aere ventis
Adversis impulsa, modo hac modo flectitur illac.
435Ecce chorus Superum niveis in vestibus aedem
Subgreditur, stipatque virum, curasque loquendo
Dissipat instabiles, mentemque redarguit aegram,
Ancipitesque animos et corda labentia firmat.
Insuper adiiciunt. Quo vis vestigia ferre?
440Terra Tolentinas tibi finis, et ultima sedes.
Dixit, et exilem chorus est resolutus in auram.
Ergo vir ex illo certus retinere beatam
Tempore pauperiem comites sua saepe monebat
Ossa Tolentino sese debere: supremam
445Illic se vitae partem, tumulumque habiturum.
Pertransire nefas opus admirabile nullis
Auditum saeclis, usque ad labentia mundi
Moenia, cum totam terrarum incendia molem
Ultima corripient, longos memorabile in annos.
450Aeger erat, febris lassos emunxerat artus,
Atque sepulcralis pallor confecerat ora
Hispida: dixisses, si non spirasset anhelo
Gutture paulisper, gelidum sine mente cadaver.
Vis ea, quae in venis salit, et quae in pectore laevo
455Palpitat, ut lampas iam iam moritura, tenorem
Perdiderat, motuque abiens trepidabat inerti.
Vivificas adhibere dapes medicina iubebat,
Pabulaque exilem reparare potentia vitam.
Ergo coturnices, ut mandat Apicius, assas
460Attulit impigri manus officio ministri.
Ille autem solitus semper frenare palatum,
Ac Genium fraudare cibis contentus inemtis,
Horruit has epulas, et detestanda putavit
Prandia: mos longis sic illum affecerat annis.
465Accedunt praecepta patris, cogentia vesci
Pinguibus oppressa tanto in discrimine vitae.
Quid faciat nescit: mens erga quid eligat horum
Cogitat. Hinc angit sancti reverentia patris:
Hinc pia suscepti premit observantia voti.
470Angustatur, uti quotiens Symplegades inter
Navita transibat, tum cum concurrere ventis
Flantibus impulsae navesque arctare solebant.
At Deus impactum Syrtem miseratus in istam
Favit, et ex altis traxit praecordia curis.
475Nam pluit in volucres plumas, animamque repente
Restituit, mox illae alas movere recentes,
Et simul excusso saliere per aera disco.
Qua visa volant, speculisque feruntur apertis
Aerium per iter. Pater et quae plurima fratrum
480Turba aderat, tuiti grandis miracula casus,
Obstupuere, oculis non conniventibus, ore
Attonito, voce amissa, manibusque supinis.
Hac igitur tanta moti novitate volucrum
Multimodis sancti patres sermonibus illam
485Consumsere diem: memorant portenta parentum,
Ut quae Niligenis MOses ostenderat olim,
Cum novus arenti factus de vimine serpens
Prodiit, et subito latis ostenta magorum
Faucibus invasit, grandesque absorbuit hydros,
490Et, cum purpureo maduerunt omnia nimbo
Gramina, et e puteis emanavere cruenti,
Infandum, latices: cum res tres sine lumine Solem
Ire dies vidit tellus Aegyptia, quando
Omnia rura Deus dedit erodenda locustis,
495Et, cum tetra domos omnes examina muscae
Araque infesto perturbavere volatu:
Cumque super viso nuper certamina casu
Orta forent, quo vita modo revocata volucrum
Tam subito: num forte avium post fata supersit
500Spiritus, in veteres qui sit revocabilis artus.
Praeses ad adstantum cuneum sit protinus orsus.
Sunt qui crediderint animas pecudumque hominumque
Nil differre, simulque mori cum corpore: quidam
Esse immortales omnes, et corpore solum
505Dissimiles: nostras autem, quia corpora nactae
Optima sint, fungi officiis melioribus aiunt.
Ast alias membris contranitentibus ire
In pecudum mores: minus has, vehementius illas,
Ut variis natura modis intrinseca finxit
510Instrumenta animae, fierique animantia muta.
Propterea veterem rediisse in corpora credunt
Vitam avium, sua rursum animis in membra reversis.
Sed ne multa morer frustra, ne tempora perdam,
Quando cadit iam sera et sidera surgunt,
515Ista senis Samii, Calabros qui dicitur olim
Incoluisse Lares, et magni nominis artes
Invenisse novas, deliramenta videntur
Vana, indigna quibus prudens accomodat aures.
Sanctior est igitur nostrum sententia patrum,
520Qui differre putant animas ut corpora: nostras
Esse immortales, alias occumbere fato.
Haec autem volucrum fecit miracula magnus
Ille opifex: cui rerum omnis natura ministra est:
Qui vitas habet in manibus veteresque novasque.
525Qui reparare potest fracta et nova condere membra:
Ista suos docuit Praeses grandaevus alumnos.
Convaluit tandem: sed cum nil pendere corpus
Fervida mens assueta foret: cum parcere inerti
Nesciret Genio seris iam frigidus annis,
530Tempore post parvo rursum procumbit, et acrem
Labitur in morbum, totosque affligitur artus.
Mens invicta manet: cupit ad delubra reverti.
Fert aegre, gemit, et lacrymat, quod strata cubili
Membra vetent pietatis opus: sua namque solebat
535Prandia partiri in miseros, et porgere egenti
Clandestina manu poterat quae dona pienti.
Hoc animadvertens poenoris cui cura, ferentem
Triticeas aliquando dapes deprendere lecto
Tempore constituit. Tum candida bruma per alpes
540Hibernabat: humus sterili sub frigore lenta
Otia ducebat pigrum pertaesa Decembrem.
Occurrens igitur gremio quid feret onusto
Postulat: ille rosas (spiravit in illius ora
Hec responsa Deus) dixit se ferre recentes,
545Et gremium solvens roseos, mirabile, flores,
Quales ferre solent Pestana rosaria, cum ver
Provocat ad carmen volucres, ad gramina campos,
Protulit, extemplo diffusus in aera nidor
Naribus applausit, sacrique oluere Penates.
550Hoc opus, hoc ingens studium pietatis honore
Duxit honestandum tali Deus arbiter aequus.
Praeses id admirans, homini praecepit apertum
Esse penus, pascendi inopes permissa potestas,
Hoc igitur quando gravis intermittere languor
555Officium cogebat, uti qui grandia perdit
Emolumenta, dolet: pietas exterrita luget.
Tum Regina, decem nutu quae temperat orbes
Innixos utroque, polo, clementia cuius
Fine caret, magno pressam languore senectam
560Despiciens, illo, quo spem facit omnibus, ore
Descendit celebri Divum stipante caterva.
Hic erat Hipponis pastor, primordia gentis
Qui tulit istius pater Augustinus, Olympo
Tantus apud Superos, quanta inter sidera Lunae,
565Et iuvenem mater quae deploravit alumnum
Tot lacrymis, verita aeternos ne incurreret ignes,
Et pater Albertus cum Cyrillo Megarensi:
Ambo relucentes, ambo candore togati
Sidereo, quali surgens Venus aurea vultu
570Cum nitet absterso: namque his Regina duobus
Utitur ad tanti praeclara negotia regni:
Carmeli Regina memor, quem invisere quondam
In longo amissae prolis moerore solebat.
His comitata senis thalamos adit, ac tenebrosae
575Noctis inane Chaos praelato illuminat igne.
Agmina ut agnovit senior caelestia, morbo
Prosilit evicto, membris dominata repente
Invalidis mens est, ut proxima numina sensit:
Verum Reginae imperio se in strata recepit
580Rursum, et ipsa virum sic est affata iacentem.
Care senex, quid te tantis moeroribus angis,
Postquam lascivae cecidit calor ille iuventae,
Et senio frigente Venus sedata quievit?
Dandum aliquid Genio. Licet indulgere parumper
585Somno, epulis: laxanda aevo sic lira senili,
Ut primaeva aetas gravibus frenanda lupatis.
Femina quae vestris Laribus vicina, calenti
Triticeum furno Cererem tractura canistrum
Fert humero: panem, nec sit mora, mitte ministrum,
590Qui ferat, et sacrata super dic verba: subinde
Vescere: confestim pulso sanabere morbo,
Quem tua Tartarei misere in viscera Manes.
Sic potes insidias, sic vim depellere Averni,
Dixit, et integram sic est largita salutem.
595Hunc post fata senis morem tenuere nepotes:
Nam simili ritu Cererem sacrare quotannis,
Et plebi donare solent, cum sancta reverso
Natali sunt festa die: medicamine tali
Morborum genus omne fugant: sic Daemonas arcent:
600Sic steriles curant uteros, serpentia sanant
Ulcera, restituunt oculos: sic fulmina pellunt,
Aerias tempestates, irataque sedant
Aequora: deprensos servant a turbine nautas,
Ceteraque humanae cohibent incommoda vitae.
605Functus erat morbis, atque ad sua prima reversus
Acta senex, quando Lemures coiere superbi
In campos, ubi sub vastis prostrata ruinis
Urbs antiqua iacet, fuerat cui Salvia nomen.
Magna theatrorum superant vestigia, moles
610Marmoreae, quas exedit cariosa vetustas.
Arva Tolentini tenuit quae Salvia quondam,
Nunc retinent cives, agroque fruuntur, et urbe.
Huc duce Mercurio Iove praeside tota coacta est
Coniurata cohors Larium: mox Iupiter orsus.
615Quamquam nostra gravem tulerint antiqua ruinam
Regna, tamen superant comites: coalescit in horas
Imperium magis, atque magis. Res publica Christi
Labitur in nihilum, sensimque exstinguitur ardens
Illa fides, primis quae nos exterruit annis.
620Et quamquam possit gens relligiosa videri
Progenies Christi, quia sacra volumina volvunt,
Nil tamen hac nobis a relligione timendum est.
Ore Deum, non corde ferunt: de turribus altis
Aera sonant Christo: ventosa tonitrua nobis
625De nebulis, caeloque tonat, meminisse potestis,
Christigenum quoties puppes submersimus alto:
Grandine frugiferos quoties delevimus agros,
Peste greges, nemora et silvas Aquilone comantes,
Bella quod orditi fuimus, quot grandia regna
630Abstulimus Christo, dedimusque Scythisque Arabisque.
Si dicas, templa aedificant, pinnacula celo
Educunt: fateor. Quo se sublimibus illis
Nobilitent tectis, niti probitate solebant:
Immodica vero nunc ambitione feruntur
635Ac livore, odiis nunc immortalibus ardent,
Dant Baccho Venerique operam, Roma ipsa lupanar
Reddita, femineo Petri domus oblita fluxu
Ad Stygios olet usque Lares, incestat Olympum
Nidore hoc, facta est toto execrabilis orbe.
640Fidite consortes regni: sperate reverti
In decus antiquum: maior poenuria Christum
Quotidie premit in terris, minor exit in horas.
Ille habet Europam: nobis est Africa, nobis
Quae longe lateque patent Asiatica regna.
645Ille habet ardentes faculas, altaria, fumos:
Nos animas. Qui templa eius maiora gubernant,
Qui insipidis eius sacris vescuntur, eduntque
A Zyma liba: nihil Christum, nihil Orgia pendunt:
Mortales animas credunt, Plutonia rident
650Regna, nec exspectant ullam post fata Megaeram.
Dic animadvertat Petrus, qui ianitor aulae
Dicitur illius, quot per sua limina gressum,
Quot per nostra ferant animae: fortasse pudebit
Proventus exilis eum. Latissima nobis
655Horrea, et in grandes messis consurgit acervos,
Nec solum de plebe homines collegimus, intrant
Nostra sacerdotes, et qui sublimia mitrant
Tempora, primates orbis, gemmata ferentes
Ornamenta, nurus auro, argentoque coruscae
660Atque senis Priami venam irritare potentes:
Nostra inquam portis in regna patentibus intrant.
Si quos Christus habet, si quos in retia mittit,
Sunt ima de faece hominum, de plebe profunda:
Qualis hic insanus, qui tot labentibus annis
665Nos risit, nec cessat adhuc. Caelestia tecta
Ambit, et in nostros sperat migrare Penates
Mentis inops. Vulcane veni, mandata capesse
Nostra semel, tu namque Lare regis atque gubernas,
Qui in caecis habitant specubus sub montibus altis:
670At nos aerios, nostri versutia, et astu
Decertare solent: tua plebs vi, robore, et armis.
Attriti longo nostri certamine cessant,
Fessa Venus, victa est Pallas, Cyllenius artes
Arguit invalidas: nemo est qui in retia phocam
675Hanc adigat: bos haec comites fugat Indica nostros.
Ultima spes in te est, caussam hanc Vulcane parumper
Suscipe: si labor est hominem pervertere tantus,
Ut nequeas, afflige solo: fac verbere multo
Claudicet, atque tuos gressus imitetur eundo.
680Haec saltem in monstro hoc nostri monumenta relinque.
Claudicet, et Divos non experiatur inertes.
Hanc operam largire Iovi: te semper in omnes
Munificum Divos omnis reminiscitur aetas.
Tu mihi formasti flammas in fulmina semper,
685Et facias ut metuar: tua dextra condidit arma,
Quae dedit Aeneae mater, quae mater Achilli:
Hoc opus adstanti Divum largire coronae.
Iupiter haec: operi accingit Vulcanus iniquo
Strenue, et assumtis triginta infamibus Umbris,
690Quae solitae in tenebris caecos habitare cuniclos,
Avolat in thalamum senis, et delubra peragrat,
Exploratque domos, instar latronis opaco
Tempore consueti nocturno instare rapinae.
Tum pater angusto duo testamenta sacello
695Percurrens sanata modis Thobiana legebat
Lumina mirificis, et versabatur Olympo,
Missus in excessum mentis. Stomachus aniles
Mulciber has curas, sic ipse ferebat et ira
Peritus ardenti concussum verbere duro
700Sternit humi, crudoque fremens sermone minatur,
Se fore perpetuo exitio, nullasque daturum
Ad requiem pausas, pugnamque indicit atrocem.
Ille autem, sese Lemures nil pendere Christo
Auspice respondit, nec formidare Satanum
705Insidias: illos potius debere Tonantem
Formidare, manum cuius tremit Avernus.
Transierat iam nona dies, et vespera caelo
Caeperat ardentes stellas aperire sereno.
Ad solitum se vertit opus, meditatur honores
710Atque potestatum Superum, qui sidera certis
Aeternum ordinibus faciunt insurgere ab ortu,
Tendere ad occasum, versoque occumbere mundo:
Unde oritur nox atque dies: qui ingentia norunt
Corpora nunc ultra Aethiopes deflectere ad Austrum,
715Nunc Boream versus Rhipaeum attollere ad axem:
Unde resultat hyems, aestas, autumnus, et ipsum
Ver Geniale, novis quod det primordia rebus,
Atque breves longique dies, et tempora frugum.
Haec meditans secum voces prorupit in istas.
720O infelices Larvas, quas muneris huius
Reddidit expertes veteris petulantia fastus!
Nec dum finierat. Summo de culmine lapsi
Ecce Lares adsunt, et misso in lumina saxo
Lampada confringunt: simulant animalia voce
725Bruta: putes ululare lupos, gannire sagaces
Vulpeclas, grunnire sues, certare canendo
Tectivagos feles, ducta de naribus aura
Ringere mordaces catulos. Per culmina motis
Imbricibus cursant, saliunt: ruitura videntur
730Tecta, Lares agitat vesania tanta protervos.
Constet ut ex minimis Larvarum insania rebus
Maxima, ridiculum facinus subiungere fas est.
Ut sarciret acu tunicas, in frustra secavit
Plurima, deposito veniens ad humillima fastu
735Munia, Vulcanus proles Iunonia tentans
Irritare senem, flavamque accendere bilem,
Surripuit patrem, bibulaque abscondit arena.
Sollicitus dum frustra senex ablata requirit,
Secum ait, ille mihi studet hoc imponere furto:
740Ille inquam, cuius spurcum pudere edet nomen.
Audiit haec tenui latitans Vulcanus in aura,
Atque ait indignans, fateor, furti, istius auctor
Ipse ego: priscorum tibi collegia Divum
Praefecere: dies in sollicitudine noctes
745In moerore trahes, et ero tibi malleus atrox.
Tu tibi malleus es, senior respondit, et istis
Ictibus aeterni semper cruciabere luctus:
Ast ego Caelitibus fidens, molimina vincam
Haec tua, et evadam Lemurum scelus omne tuorum.
750Sic Pater. Impatiens irae Vulcanus in auram
Transit, et indignans montes discedit in altos,
Fama ubi sub specubus piceis habitare Sibyllam.
His moti ostentis patres dubitare coacti
Quae potior natura foret, Lariumne, hominumne.
755Nam si tanta malos vexat dementia Manes,
Quanta nec humanas mentes, quid credimus ergo
Maturae melioris eos? Sine corpore forsan
Esse Lares dices: nos autem noxia membra
Ferre: sed et nostrae vivunt sine corpore mentes,
760Net tamen aequales Laribus concedimus illas.
Si dicas praestare oculis, et sensibus illos,
Ac motu membrorum agili, rapidoque volatu:
Sic quoque praecellunt volucres, Hyrcanaque tigris:
Sic aquilae, vulturque rapax, et odora canum vis:
765Nec tamen has pecudes nobis praestare fatendum est.
Quod si morte carent, etiam cum corporae iunctae
Morte carent animae: quod si, quia plurima norunt,
Vis illos praeferre homini sapientia et astu:
Id conferre potest longae experientia vitae,
770Qua Lemures pollent, ut qui sine funere vivunt.
Ingeniis etiam nostris, haec caussa parentes
Antiquos sapere, et vires cognoscere frugum
Fecit, et ex victu potuisse arcere salubri
Canitiem, longumque dies producere in aevum.
775Nos autem praestamus eo, quod sancta veremur
Numina, quae Lemures, tanta est insania, taxant.
Quod caeli speramus opes, et Olympica tecta,
Quae nequeant sperare Lares: quod vertimur ipsi
In melius, postquam nos inconcessa libido
780Legitimo de calle gradum deflectere fecit:
Illi autem sine fine iacent in sorde sepulti
Perpetua, nec pacto ullo resipiscere possunt.
Quaerebant tali patres indagine verum,
Cum subito primas litem hoc sermone diremit:
785Omnia, per varias species quae sparsa vagantur,
In Laribus coniuncta manent, et plurima reddunt
Excellens unita genus. Quod numina taxent,
Quod iacent in sorde, facit non indiga sensus
Ut pecudum natura rudis, sed acerba voluntas,
790Ac vetus improbitas, et inextricabilis ille,
Qui meruit ante noctem caliginis, error.
Finis hic: haec motam clausit sententia litem.
Est aliud dignum scitu, mirabile visu,
Quod transire nefas, quoties regionibus illis
795Ingruit ulla lues devastatura colonos,
Ut bellum, vel dura fames, vel pestifer annus
Qui modo convulsi sunt a thorace lacerti
Ante monent, cladisque ferunt ostenta futurae:
Nam toties sudare solent, imbremque cruentum
800Fundere: sic sanctus quaecumque pericula fas est
Declinare pater, patriis depellit ab oris
Continuo: verum quod inevitabile telum est
Nuntiat, ut aevam minuat prudentia sortem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: