Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Expectata dies aderat, cum buccina cantu
Clara dedit signum: primumque incedere coepit
Agmen et armorum rutilo fulgore micantum
Replevit montes veluti cum vertice summo
5Aut Apennini, aut nubiferae Pyrenes
Sylva ingens fagi, annosa et consita pinu,
Abietibusque frequens, ramis arentibus ignem
Comprendit flammae radiantia sidera lambunt,
Aeriasque inter nubes splendore coruscant.
10Ibant et gressum peditesque, equitesque movebant
Compositi, et toto spirantes pectore Martem.
Et satus Eustachio thoracem indutus ahenum,
Dextra autem ingentem praefixa cuspide contum
Praeportans, clipei pondus, molemque sinistra,
15Et galea insigni tectus frontemque, caputque,
Ante alios omnes heros se primus agebat.
Sic etiam armento longinqua ad pascua eunti
Incomitata ferox praefert vestigia taurus,
Viribus, atque animis in pugnam, inque arma paratis.
20Hic tu, quae vatem coeli super ardua tollis
Sidera et aetheriis Divum regionibus infers:
Unde mare et terras, unde aera cernat apertum,
Aura amor aeterni pariter Natique, Patrisque
Sancta veni, et vastum si te spirante profundum
25Ingressus, potui dubios evadere fluctus
Incolumis, qui restat adhuc, age, dirige cursum
Ipsa per obscuras ignoti marmoris undas:
Inque animi illabens penitus, precor, influe mentem.
Ac veterum extinctae procerum si tantus haberi
30Debet honos famae, si gratia tanta referri,
Discute praeteriti confusa oblivia secli.
Quaeque acies ferro accinctae regesque, ducesque
Excitos patria fuerint bella secutae,
Intulerintque Arabum populis regnantibus arma,
35Enumerare velis etenim potes, omnia quando
Ante oculos exposta tuos versantur et ora.
Nos rerum tenebris et nocte inoluimur atra.
Daunius ingreditur primus, qui sanguine cretus
Cimbrorum regum, dominatur Iapygis orae,
40Numinis aeterni quo nec reverentior alter,
Nec virtute animi, sumptis nec fortior armis.
Secum agit Ausoniae lectissima robora pubis.
Filius huic fratris Siculae telluris alumnus
It comes et patruo paribus se suscitat ausis
45Tancredus: forma insignis, primoque iuventae
Flore nitens, saevos assuetus comminus apros
Sternere et hybernas glacies calcare, nivesque,
Atque aestus perferre graves dum Syrius ardet.
Millia Trinacriis peditum tria ducit ab oris:
50Quingentosque equites; dignus quem gloria tanti
Exciret coepti, tacitisque horatibus ultro
Ad decora et laudes traheret Boemundus avitas.
Illius imperio parent quicumque Pelori
Claustra colunt, rupesque altas, atque arva Pachyni:
55Qui fontes Arethusa tuos, qui flava Symethi
Flumina praecipitis nec non Alabumque Gelamque
Ambiguosque amnes; medio quorum Himera cursu
Trinacriam dirimit, quique aspera saxa rotantem
Pantagiam potant; Aetnaeque e rupe fluentem
60Acin, adhuc diri memorem Cyclopis amorum.
Quos una in medium ductor coniecerat agmen.
Nanque aciem primam primi tenuere Quirites
Bismille, Urbani qui tum pia iussa secuti
Pontificis, sacrae dederant ex ordine nomen
65Militiae, magnosque animos in bella gerebant;
Digna loci splendore sui, patribusque iuventus
Romulidis: quibus insignis pietate Sabellus
Imperat, in Turcas animis accensus amaris:
Quintilius sanguis, veteris deductus ab alto
70Sanguine Aventini; qui quondam in bella Sabellos
Armavit; Latiis Troas quo pelleret oris.
Eque suo moriens colli nomenque, decusque
Addidit, unde orti generosa a stirpe nepotes
Terrarum implerunt factis ingentibus orbem.
75Ille igitur tantae spectandus origine gentis
It gravis incessu; vultuque, oculisque severus
Omnibus ingentem pugnandi inspirat amorem.
Post hos Etruscis pubes e montibus orta,
Vulsinum quaecunque lacum, lucumque virentem
80Ilicibus, farnisque colit, terramque Faliscam
Laeta habet et collis summa de rupe fluentes
Haurit aquas Aquulae; linoque et cannabe pingues
Vestit agros; spectatque procul vicina sonoro
Arva Glani: quique et Cimini de nomine dicti:
85Gens dura in primis, belloque assueta gerendo.
Cui se ductorem Tyrrhenae stirpis Halesus
Addiderat, forma et iuvenili aetate superbus.
Progenies regum, magnorum et germen avorum:
Legiferos qui quondam inter rexere Faliscos
90Imperium, populos omni ditione tenentes.
Ergo avidus factis illustrem extendere famam,
Ut primum tanti rumor percrebuit ingens
Incoepti, passimque Italis vulgatus in oris,
Contulit extemplo Dauni se in castra, volentem
95Scilicet ex tanto pacis, bellique magistro
Discere virtute iam tum, verumque laborem.
A quo mox certo generis ceu principe seri
Partim aucta partim mutata voce nepotes
Indigenae factum gentis de more sequuti
100Deduxere tuum domus o Farnesia nomen,
Et natos peperere tibi vel pace, vel armis
Insignes, triplici qui tempora sacra corona
Cinxerunt, populosque manu domuere rebelles.
Quattuor antiquis excita e sedibus illum
105Millia sectantur peditum; qui pectora parma
Tuta tegunt: galeaque comas et tempora cingunt.
Pila manus, rutilum sustentat baltheus ensem.
At tercentum equites, antiquae robur Agyllae,
Quos ad bellorum dubios sibi legerat usus,
110Ostentant clarae spectata insigna gentis.
Intextos sagulis ferrugineos Hyacynthos.
Tum genitus veteri priscorum a stirpe parentum,
Incedens, humeris longe supereminet omnes
Cilnius, Aoniis proles gratissima Nymphis,
115Areti decus, et vatum spes fida bonorum.
Fert niveum clypeo Cycnum, leve corpus ad aethram
Tollentem et cantu coeli convexa replentem:
Stemma domus notum, et maiorum insigne suorum
Protinus illum omnis legio comitatur euntem.
120Quique pigri Glanis arva colunt; quique ardua Clusi
Moenia habent; et qui summo te vertice montis
Nascentem, vallesque imas et saxa secantem
Arne bibunt: gemini mox claro a sanguine fratres,
Griccia progenies, hilari cum corde sequuntur.
125Ac bismille viros, belli insuperabile robur,
Prorsus agunt: quos Sena agri ditissima pascit.
Sena Camaenarum cultrix et Martis alumna.
At, quae nascenti vicina Biturgia Tybri est,
Agmen in arma vocat cinctum fulgentibus armis.
130Inde Typhernates, cultu gens aspera, cuius
Ipsa suis foecunda bonis, sed inhospita tellus,
Educat audaces lachrymosa in praelia dextras.
Una ingens Perusina cohors, Umbrique feroces:
Hispelli manus omnis: agri Mevania dives.
135Qui montes Thrasymene tuos; qui littora circum
Curva colunt, laeti iussis parere Vitelli.
Ipse minax oculis, et toto corpore firmus
Ingreditur: vultuque animus testatus acerbus
Spirat atrox Martem; et sociorum mentibus addit
140Ardorem pugnae; et partae per vulnera laudis.
Dumque adeo incedit ferro contectus, iniquum
Armorum haud aliter valido fert corpore pondus,
Quam iuvenis primae florenti aetate iuventae
Ferre solet Serum contextam e stamine vestem.
145Hinc montes quicunque colunt, camposque iacentes,
Vortice quos humili Sapis, quos flumine Isaurus
Humectat, socia arma ferunt hinc Camertum
Insequitur pubes; iunctisque exultat in armis.
Praesentesque animis adsunt Ufente relicto.
150Adsunt desertis ripisque, undisque Metauri:
Atque oblita Aesim se tanta ad coepta iuventus
Laeta parat, mittitque suos ad nobile bellum
Inginium mediis e montibus Appennini.
Quos omnes idem ardor agit; quibus omnibus unus
155Umbrorum Ubaldus proles clarissima regum
Imperat illi autem parent felicibus acti
Auspiciis, quando nemo prudentius est, qui
Rem gerat, aut armis fundat qui certius hostem.
Ille quidem ante alios claris maioribus ortus,
160Sed prolem insignem multa virtute daturus:
Olim, quae Senae late dominetur in oris:
Barbaricisque Italos vindex defendat ab armis,
Et Venetum in tuto statuat res ilicet olli
Pone subit propior Persaei nominis hostis
165Ventidius, cuius discissum bellica montem
Ostentat parma, atque hosti fatale minatur
Exitium, credas Susas, Gangemque, Tigrimque
Et victum Euphratem Latias horrere secures.
Imperiis regit ipse suis, quoscunque Truenti
170Alluit unda rapax, bello genus acre virorum.
Quos et Matrinus, quos et celer amne Vomanus
Ipse suo humectans steriles defertur in agros.
Hos non invitis animisque, armisque sequuntur,
Quicunque arva colunt semper frigentis Aterni,
175In mare quo nullus violentior influit amnis.
Nec te Corfinii pugnax Cantelme iuventus
Digressum irriguis patriae regionis ab oris,
Inque externa pii certamina Martis euntem
Deseruit, tecumque tuos generosa labores
180Sponte sua magni est pubes partita Teatis,
Eversique ingens Amiterni et nominis una
Normanni studiosa cohors, tum suetus aprorum
Lustra sequi, saevosque lupos prosternere et ursos
Accola Nicatae: cuius nimbosus et asper
185Perpetuis horret nivibus, coeloque minatur,
Attollens sese summum super aethera vertex:
Fluminaque Ionium labentia fundit in aequor.
Post hos exoriens Hyrpina e rupe Phiternus
Ostentatque suos et laetus iactat alumnos,
190Quorum lambit agros, non hic Garganus Iapyx,
Non et Gerione Poenorum diruta ab armis,
Larinumque audax, positumque in monte Teanum:
Lucerieque, olim magnae tutela Minervae,
Atque urbs Argyripa et quondam celeberrima Sipus,
195Nunc aequata solo, atque opibus viduata, virisque
Invidit iuvenum lectas ad bella cohortes.
Credula quos iunctis animis, et viribus aequis
Gnatia consequitur: nec non septemplice portu
Nobile Brundusium: Calabrumque ex ordine turmae
200Hidrunti pubes pietate insignis, et olim
Quam seri referant simili virtute nepotes.
Octingenti ibant una natique, patresque
In bellum: nec mortem illi, nec saeva timentes
Vulnera, dum se se Christi pro nomine leto
205Offerent, hyemesque atras paterentur et aestus.
His se se adiiciunt, mollis quicunque Tarenti
Littus et arva colunt: quamvis ad bella iuventus
Lenta olim, et Martis duros exosa labores,
Nunc autem patrii luxus oblita: memorque
210Ipsa sui et magnae succensa cupidine laudis
Induerat properans pectus fulgentibus armis.
Una ibant, Baccho, et lanis quo nobilis Aulon
Legerat aequales numero; nec longius olli
Inde aberant, inter scopulos qui murmura a ponti,
215Horrentesque maris strepitus, iramque refracti
Securi auscultant: ubi navifragum Scylaccum
Deterret dubio miseros a littore nautas.
Dumque erecta animis, armisque instructa iuventus
Ingreditur, subiens campo sua terga prementes
220Pone videt veteri Graiorum ab origine Locros,
Ultores scelerum Locros, atque agmine denso
Incedentem aciem, muro quos maxima quondam,
Nunc angusta Croton: verum cui conscia virtus
Excitat hortatrix ad facta ingentia mentem,
225Proxima militiae lectos dare nomina iussit.
Ergo urbem certatim omnes liquere volentes:
Liquere et tractus, Aesar quos irrigat et quos
Ipse suo faecundat agros celer amne Neaethus.
Nec procul inde suos sistens Consentia cives,
230Dives opum, dives Consentia munere Bacchi,
Et quae terrarum dominae velut aemula Romae,
Ipsa sibi septem muro circumdedit arces,
Instruit in bellum, rebusque, animisque paratos,
Infensosque Arabis, patriam qui fraudibus urbem
235Aggressi miseram radicitus evertissent.
Invasuri igitur dextris ultricibus hostem
Unanimes, doctique acres densare catervas,
Insignem factis, et nobilitate potentem,
In quascunque velit partes et bella, sequuntur
240Antiqua genitum Gallorum a stirpe Severum,
A quo nomen habet fastos deducta per omnes
Una animis spectata, et magnis inclyta factis
Sanseurina domus: cuius foecunda metallis
Imperio paret Temese, Sybarisque, Syrisque,
245Acrisque, atque ingens Sylarus, Sagraeque Crotoni
Illatam ob cladem semper memorabile flumen.
Paret et ipse volens lapidoso Cratis ab alveo,
Appenninigenis ex quo de fontibus ortus
Inter saxa ruit, montesque celerrimus altos,
250Et celebris tandem nactus lata aequora campi,
Vix se se ipse capit, Siculumque irrumpit in aequor.
At qui florentes saltus Hipponis amoeni,
Prataque non unquuam spoliata virentibus herbis,
Falcibus attondent, ternos in bella sequuntur
255Ductores, magni gens alta a stirpe Quirini.
Hi populo in plures acies, et plura dirempto
Agmina, non ullis humeros in praelia telis
Munierant pectus torace, et casside fronte
Armarant; ceu nusquam essent ferienda daturi
260Terga sed adversis casuri in vulnera dextris.
Sic illos monitis instruxerat Haevius acer.
Sic Minuti virtus proles sic certa Camilli
Furius, antiquas dum versat pectore laudes,
Tum vero incedunt asperrima saxa colentes
265Lucani, hinc atque hinc gelido quos flumine Laus,
Et Silaris cursu praeceps concludere pergunt
Dorica progenies, et quae ductoribus Afris
Haesit, Romulidum quondam populantibus urbes,
Nunc aedem Lybiae populos exosa rebelles.
270Proxima dehinc validas bello Campania vires
Laeta dat, et populos notis insignibus ornat
Parthenope generosa suos: quos deinde sequuntur
Assuetae nimium bellis civilibus urbes.
In primis Capua invictae vetus aemula Romae:
275Luxus ubi, et stabilem damnosa superbia sedem
Fixerat olim, animos sed tunc submissa feroces,
In bellum praeceps Turcarum, Arabumque ruebat.
Cui se se comitem addiderat vicina Vesevo
Nola iugo; quondam populo spectanda frequenti,
280Atque amplo spatiosa loco: nunc undique fines
Moenibus angustos circum complexa, vetustas
Iactat opes: acri Poeno quae sola tyranno
Opposuit muros, portasque impervia clausit.
Nec non et Clanii rapido quae flumine Acerrae
285Vastantur, Lybiae iampridem inimica iuventus
Et quicunque amnis ripas habet incola Sarni.
Sarastes populi, atque Arabis possessa colonis
Nuceria et dubiis quondam Calatia rebus
Fidem parum Latio: tum quae lasciva pudicam
290Intulit scenam lusus Atella procaces,
Quique rufos, quique arva tenent bene culta Celennae;
Et foecunda nucum, sed non flaventis Avella
Frumenti et Cumae sedes arcana Sybillae;
Dum potuit caecas passim deludere gentes,
295Obscuris vana involvens regnator Averni
Lucifer, et rigidis Orci damnare tenebris.
Protinus his acres pubem coniungit Aquinum;
Quaeque adeo Liris fontes discriminat ambos
Sora; et oliviferis campis insignem Venafrum
300Ac de Barbariae positis illustre tropheis
Arpinum decus invictae memorabile Romae.
Denique se totum in Turcas effuderat ingens
Samnium, et abruptis quicumque in montibus orti
Hernica saxa colunt: quos qui numerare pararit,
305Idem etiam numerare paret, quod florida fingat
Hybla favos, Sicyonque ferat quot Achaica baccas.
Nec tamen involvant tenebris et nocte profunda
Carmina nostra tuum, felix Florentia, nomen.
Quae laudem atque animos ut testarere, fidemque
310Ipsa tua in patrem, Latiis qui praesidet oris,
Aemula victricis, et magnae filiae Romae,
Misisti invictas Boemundi in castra cohortes.
Misit et urbs antiqua suas, cui filia Atlantis
Indidit aeternum ventura in saecla nomen
315Faesula: quae Thuscas inter caput extulit urbes
Bissenas; lateque Orbi dominata parenti est,
Cum nullos habuit Tyrrhena potentia quorum
Ipsa sibi fidens vires atque arma timeret.
Quin etiam Alphea deductae ab origine Pisae,
320Unanimes Pisae celebrem iussere virorum
Ire aciem, et vires sanctis adiungere coeptis;
Thuscorum decus, et nomen memorabilem Pisae:
Urbs terraque, marique potens, opibusque superba.
Felix si stabili concors in amore, fideque
325Mansisset; nec post mens laeva averteret, ut se
Finitimis vellet praeferri; atque omnibus unam
Urbibus imponi; legesque indicere Etruscis.
Proxima succedit Lygurum manus: Apua quorum
Et Luna imposito populos e nomine dicunt.
330Quaeque suo, tamen una omnes vetus Apua de se
Comprensos, Arnumque inter, Macramque sonantem
Nominat, assuetos perferre et frigora et aestus
Et tolerare famem et sine somno degere noctes,
In sylvisque agitare feras et vivere rapto.
335His pedites permisti, Aesar quos amnis utrinque
Alluit et mediam discriminat agmine vallem,
Perpetuam vallem, cui dat Feronia nomen:
Dicta Iovis quondam coniux Feronia, namque
Marmore substructum nitido et fulgente metallo
340Illius in Thusco celebrabant littore Fanum,
Relligione ingens Lygures. Hos Luca vocarat
Libertatis amans, ducibusque ornarat et armis.
Post hos antiqua Tuscorum ab origine regum
Felsina, condensum patriis ciet agmen ab oris.
345Ostentatque equitum turmas, peditumque cohortes.
Quas in bella vocat Piceni limen Isaurus:
Crustumiumque rapax: et dives ab ubere glebae
Ac riguo, tenuique vado contentus Aprusa:
Et Rubico Italiae finis vetus: obvius olim,
350Qui bellum, aut pacem venienti indicere unus.
Nec vos non vestras acies sociastis et arma,
Quos gelidae recreant valles frigentis Isapis;
Quique adeo celerem Bedesim, Vitimque bibentes
Hinc Appennini montes spectatis et illinc
355Adria Dalmatiae longe quas alluit oras.
Affuit et vallem quicunque Anemonis, et agros
Cultor habet: quique undosae colit arva Padusae,
Vatrenumque videt fluvio sata culta secantem.
Quique ex eversa populi crevere Claterna.
360Hos super adveniunt eadem de gente manus, quas
E vitreo Scultenna lacu, atque e vertice summo,
Unde mare et Lygurum saltum, lateque patentes
Gallorum campos pater aspicit Appenninus,
Aspera saxa fluens inter, pinguesque novales,
365Misit, et unanimes ocreis armavit, et hastis.
Post quos cernere erat Mutinae generosa renatae
Agmina, et antiquae pedites incedere Parmae;
Et quoscunque rapax gelido rigat amne Gabellus.
Nec non et densis equites se effundere turmis;
370Mantua quos dives fecundis misit ab oris,
Profecitque alta Gonsagae a stirpe profectum
Oromedonta ducem: non quem sub vertice montis
Arganti coelo vidit iam Phlegra minantem
Excidium: sed quem iustique aequique tenacem
375Terra tulit, verae columen pietatis et illum
Cui se ferre parem Gallorum haud audeat ullus;
Seu lucta certare velit, seu cominus armis:
Sive eques infensus lato concurrere campo.
Cunctorum extremus se se ostentabat euntum,
380Quem sua Cenomanum, Lygurumque exercitus ingens
Brixia, Verbanusque lacus, rapideque fluentis
Accola Ticini patriis dimisit ab oris.
Iussit et imperiis se se submittere Othonis:
Regius unde tuus, domus o Viscontia, sanguis:
385Ditibus Insubrum late regnavit in oris.
Una etiam, quicunque alpes habet, ibat opertus
Aere caput, clypeum laeva, dextraque bipennem
Intentas validam, lorica utrinque trilici
Setosos humeros, atque hispida pectora cingit.
390Claudebant extrema aciem, quos Attius acer
Exciit Euganeis e montibus unus Ateste
Cui tunc, et Veneti pars maxima parvit agri.
Attius ex atavis proles deducta Sabinis:
Gens vetus, et multos Romae dominata per annos,
395Clarorum foecunda ducum: Ferraria cui se
Regnandam, populosque dedit virtute regendos
Littore ab Adriaco Tyrrheni ad marmoris oram.
Hanc tunc armipotens tellus tulit Itala pubem
Bellantum, tanti robur memorabile coepti;
400Millia complerant quam ter vicena virorum,
Insignem ferro, atque animis praestantibus acrem.
Illius mox terga loco propiore secuti
Bellovaci, primam numero, et virtute potentem
Instruxere aciem, sumptis quo saevus in armis
405Nervius insequitur, natusque ad proelia Trevir:
Quique adeo vitreum tenui bibit amne Mosellam
Leucus: et indomitis Morinus vicina Britannis
Littora habens, portuque ipsi propiore Caletes;
Rhemique, Aulercique acres: quos Axona, quosque
410Sequana frigenti medios complectitur amni.
Protinus infestas his adiunxere cohortes
Armorici horrentis contemnere murmura sueti
Oceani et iaculis hostem configere acutis
Eminus, et valido calamos imponere nervo.
415Nec vos Carnutes vestrum liquistis euntem
Tanta in bella ducem: nec tu iuvenemque, ducemque
Egregium Biturix non es comitatus et una
Conatus medio versantem turbine belli
Tutari et frustra Turcarum avertere castris.
420Ibant Arverni Troiano a sanguine creti
Vangionumque acies, Batavorumque agmen ad omnia
Iussa ducum, quaecunque instant, nutusque paratum.
Quin etiam Ligeris faecundis misit ab agris
Pictonas et salsis propiores Santonas undis.
425Misit Aquitana fortes de gente Cadurcos;
In mare qui tumidus lato fluit amne Garumna.
Deseruitque Ararim, Rodanumque, Isaramque, Dubimque
Sequanus et Latiae frater fidissimus urbis
Aeduus ac nondum ritus exosa, piasque
430Romanorum aras, quae gens salebrosa Lemani
Saxa lacus, ripamque colit, brumalibus Alpes
Quam nivibus tectae toleranda ad frigora durant.
Pone Britannorum subit alto a sanguine Regum
Insignes virtute Conon Montautius, a quo
435Clara per Hetruscos se gens Montautia fudit.
Filius haerebat lateri Goscellus, et ipse
Confertas solitus perfringere Marte phalanges.
His etiam Catti vires, acresque Svevi
Adiecere suas, nec se subducere coeptis
440Crinibus intorti flavi volvere Sicambri.
Non Agilolfinga natum de gente Cacannum
Deseruere ducem populi, qui finibus Aenum,
Atque Istrum attingunt, tepido quos Solis ab ortu
Cecius exurgens Euris mons afflat odoris,
445Curvancaeque iugum pluvialibus irrigat Austris.
Sic saltus acies instructa evasit iniquos,
Convallesque cavas, latebrosaque saxa locandis
Bellorum insidiis, donec se inferre patenti
Quivit et unanimis spatioso incedere campo.
450Suspicit unde altos a laeva insurgere montes:
Ascaniique lacus a dextra includitur unda
Pellucenti unda, passim quae pervia nautis
Moenia Nicaeae propior pertingit; et urbem
Mercibus invectis ditem beat. Illa quaternis
455Exhibet ingressum portis, spatiosaque muros
Dirigit in quadrum, turresque infensa minaces
Ostentat procul et venientes territat hostes.
Hanc unam sibi praecipue delegerat arcem:
Ex qua Graiorum cervicibus impenderet,
460Bithynis dum Persa ferox dominatur in oris,
Artibus egregius belli Solymanus et ausis,
Belferci proles, qui quondam in Perside regnum
Cum gereret, certaque Asiae totius habenas
Laxaret, premeretque manu, virtute repertum
465Imperium natis aequata sorte reliquit.
Indole quos inter praestanti, animoque virili
Dothacus Assyriam tenuit ditione Damascum,
Assidue bellum Phario cum rege gerentem,
Hassanusque oram regnandam accepit et urbem,
470Addideratque ipsos fida cum coniuge natos.
Ergo ut confertas acies videre piorum
Adventare, locoque omnes considere cero,
Hinc atque hinc densa muros cinxere corona,
Et trepidi firmo clauserunt obice portas.
475Quarum unam, Libyci partes quae vergit ad Austri
Prona, Tolosatum pubes obsedit et audax,
Cum primum positis turrita ad moenia castris,
Ac nondum indicto iustae certamine pugnae,
Nunc aperire aditum, summas nunc sternere turres
480Quaerit et ex altis hostem depellere muris.
Haec eadem parte ex alia Boemundus, et acer
Tancredus, Gallique simul, Belgaeque, Britannique,
Arietibus muro admotis conantur et instant.
At Tomyris, bello a teneris assueta gerendo,
485Inter Sarmaticas virgo versata secures,
Finitimis olim populis metus acer et una
Quae pediti sese pedes obvia ferret, equesque
Confertis equitum posset concurrere turmis:
Saeva manu mulier, studium curamque tuendae
490Bithynae fidens animo susceperat urbis.
Illa igitur dum se circum sua moenia versat:
Eia agite, o Cives, illorum opponite telis
Tela, ait, eque alto devolvite saxa, trabesque
In caput, et scalas; nec vos nova terreat hostis
495Externi facies; longe (mihi credite) cedet
Finibus a nostris, si se semel ipse repelli
Senserit et validis defendi viribus urbem.
Dixerat, et manibus lapidem deturbat utrisque
Ipsa suis. Cadit ille ruens et pondere vasto
500Opprimit audacter subeuntes moenia Gallos;
Cogit et ad fossae se se convertere ripam:
Quam ducis imperio virgisque, et falcibus ante
Implerat miles, summaeque aequarat arenae.
Ergo illum dictis acer Rhamundus amaris
505Increpat et rursus scalas in moenia poscit.
Non pudet, o Galli, vos hinc terrore ruinae
Unius properare fugam, atque abscedere victos?
En has, ut tergo victorum infligeret hostis
Vulnera, et irrisos ageret, venistis ad oras?
510Ite, agite et manibus lacerum divellite murum,
Praesidiisque illinc pulsis hostilibus, ipsos
Ac Solymos aperite aditum; victoria coepti
Totius hic posita est; etenim si capta patebit
Urbs prima haec, aliae clausas opponere portas,
515Obiicere aut se se nusquam venientibus ausint.
Haec dux increpitans Gallos sic ore monebat.
Ergo illuc animis cuncti rediere receptis,
Rettulerant prius unde pedem, maioreque nisu
Invasere iterum facta testudine muros.
520Caepissentque urbem, ni Rex Solymanus ab altis
Sylvarum, nemorumque iugis digressus, equestrem
Iussisset propere in campum se effundere nimbum.
Nanque ante adventum Gallorum, in Perside turmas
Ingentes equitum, peditumque coegerat, et se
525Montibus in summis tacitus, nemorumque latebris
Abdiderat, laturus opem cum posceret usus
Pugnandi et mediis nostros fusurus in agris.
Quos ubi conantes urbis rescindere turres
Audiit et portis inferre obstantibus ignem,
530Erectusque, alacerque suos affatus: Habetis
Quod cupiistis, ait, castris ex omnibus hostem
Effusum et temere ad muros, turresque ruentem.
Ite viri mecum et praedam sperate futuram,
Quantam non unquam nostri optavere parentes
535Eversum post imperium, viresque Quiritum.
Hic proceres Gallorum omnes, hic lecta iuventus
Italiae, sed turba fugax, aestusque viaeque,
Et sitis impatiens; uno hoc certamine tantum
Aut misere caesos, canibusque, avibusque vorandos
540Linquimus, aut cunctos in vincla ducimus actos.
Nec quisquam vestrum est, qui non infecerit horum
Sanguine iampridem camposque, ensesque, manusque
Et patrem ingentem, fines quae prima feracis
Migdoniae properans ausa est invadere, tanquam
545Molle pecus, mutumque metu demiserit Orco,
Este precor vestri memores, unaque putate
Esse in conspectu cara cum coniuge natos;
Qui, nisi vincamus, iam iam vincentur inermes,
Atque in servitium rapti abducentur, herosque
550Cogentur posthac miseri observare superbos.
Talibus hortanti socios haec subiicit audax
Hernachus, Unnorum qui claro a sanguine regum
Ibat ovans, seriemque inter numerabat avorum
Spectata virtute duces, Belamque, Chevamque,
555Ingentemque ausis Geusan et Taxin et orbis
Vastatorem Atylam. Tibi nil Solymane verendum est,
Quin habeat nos ad bellum, pugnamque paratos.
Namque omnes quotcumque sumus, te maxime ductor
Unanimes semper, quo iusseris ire, sequemur
560Et primos hosti caput obiecisse iuvabit.
Non ignes, non tela viam, non ipsa morentur
Tormenta et muros quae machina disiicit altos.
Te duce per medias Libyae sitientis arenas
Perque alpes Scythicas glacie nivibusque rigentes
565Intrepidi gressus acrem tendemus in hostem,
Extremoque tibi statuemus in orbe tropheum;
Vel si se nostris opponat viribus audax
Europa, atque Asiae se totam effundat in oras.
His dictis accensi animi, cunctique repente
570E sylvis, latebrisque cavis et vallibus imis
Prorupere, simulque agros petiere patentes
Praecipites. Veluti cum grando e nubibus atris
Improvisa ruens in terram fertur et altis
In tectis crepitans passim salit, intonat aether
575Arduus; illa autem teneros glomerata racemos
Verberat, ac laeto venientem in palmite Bacchum
Inficit et glandem et viridem contundit olivam.
Non gregibus, non armentis, non illa subulcis
Parcit, et infandam pestem simul omnibus infert.
580Ut campos tenuere iugis, sylvisque relictis,
Sub pedibus movere suis vim pulveris atram.
Ceu cum dumosis convallibus Appennini
Offudit nebulam gratam raptoribus Auster,
Infensam tamen et pecori, pecorisque magistris.
585Tum vero una omnes ingentem ex ore profundunt
Clamorem et diris ululatibus aera complent.
Quos postquam infesto venientes agmine vidit
Tectofagum ductor, revocato milite, in armis
Constitit, atque aciem laetus direxit in hostem
590Et latera hastatis equitum communiit alis.
Ipse autem galea et torace armatus aheno
Eminet, et cunctos inter proceresque, ducesque
Primus abit; devectus equo, quem mater Iapyx
Montibus in summis eductum ad frigora et aestum
595Duravit, docuitque leves praevertere ventos
Cursibus, et stabilem media se sistere in acta.
Non secus ac tumidis in fluctibus horrida cautes,
Quam neque sublimi flantes a vertice Cauri,
Nec coelo abruptae stabili de sede procellae,
600Dum pelago super incumbunt, convellere possunt.
Et Solymum in Gallos magno clamore ruentem
Obvius infesta medium transverberat hasta,
Fundentemque animam misto cum sanguine, ab alto
Deturbavit equo, nec quicquam profuit illi
605Intectus chalybe clypeus, loricaque triplex,
Atque ex aere rigens et vix penetrabile tegmen
Pectoris, extremos inter fabricatus Iberos,
Et Stygio in primis duratus flumine thorax.
Eductumque atro ferventi e vulnere telum
610Dirigit in frontem contra venientis, et ora
Gizidae, fratremque suum, sociumque volentis
Ulcisci et precibus concepta in vota vocantis
Unum Halyn, assuevit primis cui sidere ab annis.
Si te (inquit) semper colui sancteque, pieque
615Coeli numen Halyn, Persis Deus unus et idem
Cunctorum hostis atrox, tua qui praecepta refutant,
Da Pater omnipotens inimicum sternere Gallum.
Illius interitus belli totius ut omen
Impleat hostiles multo terrore phalanges:
620Augeat et nostris animorum proelia vires.
Haec secum tacito dum talia murmurat ore,
Praecipitique adeo cursu defertur, acutae
Sensit se subito transfigi cuspidis ictu,
Parte superciliis qua se frons iungit, Halynque
625Acriter incusans manibus dimisit habenas,
Eque feri dorso cecidit revolutus et ingens,
Dum cadit, ingentem sonitum super arma dederunt.
Mox Pharon aggressus rigida ferit arduus hasta
Sub mentum, unde leves vox edita prodit in auras.
630Atque illis Stygias fugiens infesta sub umbras
Vita, feris corpus laniandum, avibusque reliquit.
Inde Aarumque, Homarumque subit, Gazumque, Cotymque
Ense omnes: namque in Balaco perfregerat hastam.
Nec tamen incassum: latebris sed pectoris haustis
635Uno eodemque ictu veteris radicibus Orni
Fixerat exanimum, fractumque in vulnere robur
Liquerat et Seuthem se se mucrone petentem
Fragmine perculsum Phlegethonti addixerat amni.
Post quos Habdallae caput a cervice revellit.
640Habdallae, qui se prognatum a stirpe ferebat
Abdaridae et latis Arabum regnabat in oris.
Nec mora. Corcutum, cui, summa in casside plumae
Centennae assurgunt, centum quod comminus hostes
Fuderat et cunctos vita spoliarat et armis
645Protinus invadit, clypeumque ex aere rigentem
Discidit in geminas geminato vulnere partes.
Nec tamen hic se se compescuit impetus ensis:
Verum humeros, armosque feri descendit ad imos
Atque viri summa strinxit de pube, Cilixque
650Ingemuit sonipes, dumque ipsis calcibus aethram
Verberat assiliens, sessorem exturbat. At ille
Fusus humi magno terrae sola dura fragore
Vix premit et subito pedes emicat, inque frementem
Versus equum. Non me tecum fortissime, dixit,
655Inter mille neces et saeva pericula Martis,
Quam mihi servasti vitam, dispergere in auras,
Atque imas tecum delabi Acherontis ad undas
Taedeat, amborum caedem modo vindicet ensis
Ante meus, cui tot se animae vovere cadentes.
660Haec effatus, agri medio de tramite saxum,
Saxum ingens, immane, iugo quod montis ab alto
Corruerat ventis et tempestatibus atris,
Ac secum teneras passim prostraverat ornos,
Corripit, eque manu iecit violentus in hostem.
665Ac nisi laxatas ductor Narbonis habenas
Defluxisset equi saltu, laevamque petisset,
Ilicet illius vidisset limina Solis
Ultima, nec Turcis alta Davidis ab arce
Eiectis, patriae sospes rediisset ad oras.
670Phaereclum tamen armigerum, qui certa secutus
Iussa ducis, custos inter fidissimus omnes
Terga tuebatur, medios pugnantis in hostes
Perculit et summa moribundum extendit arena.
Non impune tamen; iusta nam percitus ira
675Rhamundus, clavam ingentem, qua sternere suerat
Agmina et aerata passim eontundere turmas,
Sustulit, inque caput, galeamque impegit et omne
Ossibus infractis dispersit in arma cerebrum.
Quod propior campi speculatus ab aggere Battus,
680Laserpiciferae Battus regnator arenae,
Concidit invictum robur nostri agminis (inquit)
Ac, nisi missilibus Gallum compescere telis
Tendimus unanimes, nostris de viribus actum est.
Haec ait, et curvo nitens intorsit ab arcu,
685Cui fuerat cuspis duro ex adamante, sagittam.
Illa volans dextrae raptim se se intulit alae:
Inque humero nervis disclusa rigentibus haesit,
Forte gravem magno dum libret pondere clavam
In Phalarim et capitis tegmen contundit ahenum;
690Non secus ac glaciem concretam in vallibus imis
Aut Appennini, aut nubiferae Pirenes,
Comminuit scopulus summo de vertice lapsus.
Ergo ille accepto postquam de vulnere sensit,
Invalido duras cessisse e corpore vires:
695Vertiscum in Rhemis regnantem, inque arma cientem
Haud procul inde aciem vocat et sic fatur ad aurem.
Vertisce armipotens, cuius virtute repulsi
Saepe hostes liquere locum, turpique salutem
Quaesivere fuga; si te tua facta, tuaeque
700Delectant laudes et gloria parta laborum;
Ipse meam tutare vicem, dum castra reviso,
Ut passim iniectae medicari cuspidis ictum,
Quique omnes frangit vires, auferre dolorem.
Haec ubi fatus abit: abeuntem ex agmine Bostar,
705Afrorum Bostar longe fortissimus. Eia,
Eia agite, o socii, iam vicimus, ite frequentes:
Ite viri mecum et turbam ductore carentem
Disiicite, adverso caedentes agmina ferro;
Excitet hic animos, vindex certissima, vestros
710Virtus; una omnes Libycis quae patribus aequet.
Quando illi populos olim domuere superbos,
Perque ipsos Gallorum agros ad moenia Romae,
Vastata passim Italia, sua castra locarunt.
Et nunc degeneres gentem patiemur inultam,
715Proh dolor, in Libya preclarum, Asiaque trophaeum
Ponere? Et hac tantos moliri in parte triumphos?
Non ita; magnanimi si me genuere parentes:
Inque hoc virtutem fuderunt pectus avitam.
Dixerat, utque leo mediis in saltibus ingens
720Prospicit armentum specula sublimis ab alta,
Spirat hians, caudaque sibi diverberat armos
Et sese in praedam collecta suscitat ira.
Mox ruit et nitidum, spreto pastore, iuvencum
Corripit immanis, totumque eviscerat uncis
725Unguibus: humectans undanti sanguine fauces.
Sternit humi Strophium, quem serva Tolumnia furtim
Eductum in Sylvis cervae mandarat alendum.
Isque, ubi firmatis crevit robustior aetas
Viribus et duro venatu assuetus aprorum,
730Cunctorum caetus hominum vitabat et urbes
Et montes, vallesque imas et vasta colebat
Hercyniae deserta, ferasque infestus agebat
Et cursu et canibus, nec non iaculisque, plagisque.
Felix si vita coeptum constanter in illa
735Servasset studium, latebrisque occultus opacis
Aurea magnorum vitasset limina regum.
Non illum exciperet tellus Bithyna cadentem:
Non efflantem animam properans ulciscier Aruns,
Ipse quoque eiusdem cecidisset cuspidis ictu
740Et secum in casum fratres traxisset eundem
Rhesumque, Eurypilumque, Euaemonidemque, Melemque
Rheso oculum, femur Eurypilo traiecit; at illos
Ense ambos rapuit praecordia ad intima adacto.
Caedit Hylum, caedit Varium, Cloniumque, Pharimque.
745Corruit una ingens Dorylas acerque Coryscus;
Et cum patre Dares, Titiusque Machaone natus.
Herbarum vires unus qui noverat omnes;
Posset ut aegrotis veniens afferre salutem:
Et iam iam exangues revocare ad lumina vitae.
750Ergo hic perfossum letali vulnere dum se
Aspicit emoriens, patrias reminiscitur artes
Incassum et demens queritur pia bella secutum.
Has ferus atque alias caedes et tristia victor
Funera miscebat Bostar, Gallosque maniplos
755Impulerat nudare fugae iam terga ruentes
Cum subito accurens praestantibus optimus armis
Commius ipse Atrebas, peditum sed ductor agebat
Germanorum aciem, longis quae freta sarissis
Pugnam obit, ingentique locum virtute tuetur.
760Non pudet, o miseri, toto discedere campo
Unius Abdaridae tantum formidine pulsos?
Quo fugitis trepidi? Gressus quo tenditis (inquit)
Non hic ullae arces, non moenia fida, nec usquam
Castra dabunt vobis tutum munita receptum.
765Aut hic vincendum, claraque hic morte cadendum est
Aut pecudum in morem subeundum vincla, necemque.
Commius his dictis fertur violentus in Afrum
Exultantem animis et multa caede madentem,
Aggrediturque virum demisso in tempora ferro.
770Ille ictum parma venientem excepit, equumque
Impulit inde suum, Gallumque amplexus et haerens
Nititur e summa deiectum avellere sella.
Ac dum se raptant manibus per mutua nexis,
Inque vicem contra summa nituntur opum vi;
775In terram pariter ambo cecidere ruentes,
Atque arma ingentem strepitum collisa dederunt.
Subsedit Bostar, rigido quem Commius ense
Confodit, atque una vitam cum sanguine ademit.
Verum a caede illum surgentem aggressus Amilcar,
780In tergum veniens impacta traiicit hasta.
Sic te Poenorum decus extinxisse putasti
Galle, ait, et nostris victorem excedere ab oris?
Accipe, et has demum partas nunc infer olympo
Exuvias , Christoque tuo gratare, quod ipsos
785Abdaridas victos, Asiaque e divite pulsos,
Infractumque iugum, libertatique reclusum
Esse aditum Solymae te bellatore, videbit.
Impius has imo fundebat pectore voces
In Sagarim, Dorylumque ruens: hastaque reducta
790Ille dextrum inguen; costas huic perforat imas.
Inde Idam, Ligerimque subit, Pardumque, Lycumque.
Et cum Priverno iungentem Hypsenora vires;
Mox Bardum et Gaddum pugnae nodumque, moramque
Turbat agens, utrumque tuum Florentia civem.
795Ast animam Cynirae letalibus oblita succis
Fraxinus exhausit validis contorta lacertis:
Allobrogi Cynirae, dederat cui maximus heros
Eustachides Morinos tranquilla in pace regendos.
Ille potestatem dicendi iuris adeptus
800Ingentes cumularat opes, quibus auctus honores
Ipse sibi primos capta promiserat urbe.
Nec mirum quando Vatum responsa petenti
Addiderant animos et spe, fastuque replerant
Usque adeo, ut tenues iam fastidiret amicos,
805Solaque monstratae spectaret commoda sortis.
Visum aliter Superum Regi, cui sidera parent.
Tum vero tremefacta retro coepere piorum
Agmina versa fuga Persae dare terga sequaci.
Quando etiam Tomyris portis eruperat urbis:
810Et parte ex alia turmam Solymanus equestrem
Intulerat campo, Gallosque aggressus agebat
Palantes, turmasque equitum, peditumque, catervas,
Sicubi constiterant densae, fundebat, et una
Cum ducibus turbam morti dabat; illius ergo
815Obvius infestis manibus non se obtulit ullus,
Adsumptus leto poenas quin solverit acres.
Et primum Amphio natus genitore Perutus
Occubuit, ferro penitus per viscera adacto.
Mox Migdon praestans forma et iuvenilibus annis,
820Levia cui nondum lanugo infecerat ora,
Et galea insignis crinem, frontemque tegebat,
Concidit in renes, acta per terga securi,
Et matri miserae, quae natum in bella secuta est,
Ut pia longinquas Solymorum inviseret oras;
825Solveret et sancto solennia vota sepulcro;
Exhalans animam lachrymas, luctumque reliquit.
Nec stragem Tomyris diversa in partem minorem
Edebat, iaculis et parma insignis Amazon.
Illa simul geminos Halium, Crotonaque fratres
830Fudit humi, mortique Hebesum, Lamyrumque, Phalumque,
Ausa dedit, pressitque artus atque arma Dioclis:
Forte ut erat prolapsus equo, telumque trementi
Infixit iugulo, manibus dum prendit utrisque
Bellatoris equi, gladioque attentat habenas
835Undantes, parat et femori dare vulnus aperto.
Ergo illum se se quaerentem attollere, ferro
Caedit: et in media morientem linquit arena.
Quamque optasti, inquit, sedem cape; nec tibi fortes
Abdaridae invideant: tantum quod Galle sepulchrum
840Nactus, ad Ascaniam cecidisti invicte paludem.
Atque ubi subiectos populos in iura vocares,
Effuso tandem peperisti sanguine regnum.
Sic effata palam victrix exultat Amazon
Atque illuc, ubi conferto videt agmine pugnam
845Urget equum, saevitque gravi nunc illae securi
Comminus: infestis nunc eminus usa sagittis.
Ac, velut Hyrcanis in saltibus aspera tigris
Quam iuvenes densa circumvenere corona
Insilit in medios: illumque eviscerat uncis
850Unguibus: huic rigidis infringit dentibus artus.
Sic furit in pedites equitesque animosa virago.
Ergo omnes turmae, fulgentesque aere catervae
Turbatae, hinc illinc in morem pulveris atri,
Quem Notus, aut veniens sublimi a vertice Caurus
855Praeseagit et nigra late premit aera nube
Praecipites, quocumque ingens metus ingruit: ibant
Atque omnes decorisque sui, patriaeque salutis
Obliti, iam terga dabant palantia Medis.
Nec pudor instructo retinebat in agmine quenquem.
860Sed mistus clamorque virum, clangorque tubarum
Implebat summos sublatus ad aethera montes.
Tempore quo primum victor Solymanus in urbem
Nicaeam ingressus, vixisset moenia firmi
Omnia praesidiis et opes stabilisset avitas
865Ni spes et praeceps alio sententia mentem
Flecteret, ac victos illo certamine Gallos
Se se avibus praedam cunctos canibusque daturum
Pulsurumque omni Syriaque, Asiaque putasset.
Atque haec ipsa animo demens dum voluit et acres
870Gloria bellandi stimulos sub pectore vertit,
Nuncius acceptae cladis pervenit ad aures
Heroum, atque omnes castris excivit apertis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: