previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[120] veLati lino atqui fetiales et pater patratus, per quos bella vel foedera confirmabantur, numquam utebantur vestibus lineis. adeo autem a Romano ritu alienum est, ut, cum flaminica esset inventa tunicam laneam lino habuisse consutam, constitisset ob eam causam piaculum esse commissum. unde dicemus errore factum, ut linea vestis contra morem adhiberetur ad foedera, quae firma futura non erant. scimus enim hoc ubique servare Vergilium, ut rebus, quibus denegaturus est exitum, det etiam infirma principia. sic in Thracia civitatem condens Aeneas, quam mox fuerat relicturus, contra morem Iovi de tauro sacrificavit. sic senatum ad privata Latinus convocat tecta, quando eius non erunt firma consilia. sic paulo post in augurio liberatus cycnus in fluvium concidit, quia Turnum Rutuli, licet rupto foedere, liberare non poterunt. Caper tamen et Hyginus hoc loco dicunt lectionem esse corruptam: nam Vergilium ita reliquisse confirmant 'velati limo'. limus autem est vestis, qua ab umbilico usque ad pedes prope teguntur pudenda poparum. haec autem vestis habet in extremo sui purpuram limam, id est flexuosam, unde et nomen accepit: nam 'limum' obliquum dicimus, unde et Terentiuslimis oculisdicit, id est obliquis. verbena tempora vincti verbena proprie est herba sacra, ros marinus, ut multi volunt, id est λιβανωτίςsicutagonis, sumpta de loco sacro Capitolii, qua coronabantur fetiales et pater patratus, foedera facturi vel bella indicturi. abusive tamen iam verbenas vocamus omnes frondes sacratas, ut est laurus, oliva vel myrtus: Terentiusex ara hinc verbenas sume” : nam myrtum fuisse Menander testatur, de quo Terentius transtulit. quidam sane veris proximi herbas verbenas dicunt. alii certa ligamenta verbenas volunt vocari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: